Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum anima Christi habuerit omnipotentiam

QVAESTIO QVINTA. Vtrum anima Christi habuerit omnipotentiam. Tham. 3. 4. 13. art. 1.

CONSEQVENTER quaeritur, vtrum anima Christi habuerit omnipotentiam. Et videtur quod sic Matth. vlti. dicit Christus, data est mihi omnis potestas in coelo & in terra, sed nomine coeli & terrae omnis creatura intelligitur secundum illud Genes. 1. In principio creauit deus coelum & terram, ergo Christus habuit potentiam super omnem creaturam, sed haec est omnipotentia igitur, &c.

Item anima Christi habuit plenissime gratiam virtutum & miraculorum, sed hanc habere non potuit, nisi habuerit super onni) creaturam, quia omnis mutatio creaturae potest ad gratiam miraculorum pertinere, cum etiam corpora coelestia fuerint aliquando per miraculum a suo ordine transmutata: ergo anima Christi habuit potentiam super omnem creaturam: & sic idem quod prius.

Item sicut potentia dei est infinita, ita & eius scientia: sed scientia respectu omnium est aliquo modo communicata animae Christi: ergo & potentia respectu omnium. Et haec est omnipotentia, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguit quia potentia proportionatur essentiae in qua fundatur, sed essentia animae Christi non potest esse infinita, ergo nec eius potentia, sed sola potentia infinita est omnipotentia, ergo &c.

RESPONSIO. Praemittendae sunt duae distinctiones necessariae ad propositum. Et secundo eis positis respondebit ad quaestionem.

Prima distinctio est, quod cum potentia sit principium transmutandi alterum, vt habetur 5. Metap. Illud habet omnipotentiam quod habet principium per quod potest transmutare omne aliud a se secundum quodcunque genus transmutationis possibilis: est autem triplex genus transinutationis possibilis in rebus, loquendo de transmutatione largo modo. Vna quidem naturalis, quae fit: proprio agente secundum ordinem naturae. Alia est miraculosa, quae fit ab agente supernaturali, super cursum consuetum naturae. Tertia est secundum quam omnis creatura producta est de nihilo, & vertibilis est in nihil. Illud igitur habet simpliciter omnipotentiam, quod habet in se principium, per quod potest transmutare omnem creturam. Secunda distinctio est, quod in aliquam transmutationem aliquod agens potest dupliciter. Vno modo per potentiam in ipso forma liter existentem. Alio modo non per potentiam in ipso existentem, sed per virtutem alterius ipsi assistentem: possumus enim non solum ea quae possumus per nos, & per virtutem propriam, sed ea quae possumus per amicos, tanquam per potentiam nobis assistentem.

His suppositis dicendum est ad quaestionem, quod si loquamur de potentia animae Christi, quae est in Christo formaliter, & secundum se, sic anima Christi non habuit omnipotentiam, nec habere potuit. Cuius ratio est, quia potentia habet rationem principij effectiui, vt patet ex eius diffinitione, s. quod est principium transinutandi, cui ergo non potest communicari quod sit principium omnium, illi non potest communicari quod habeat potentiam respectu omnium, sed animae Christi, vel cuicunque creaturae non potest conmunicari quod sit principium omnium, quia hoc est proprium dei, & secundum fidem, & secundum philosophos: ergo ipsi non potuit communicari quod haberet potentiam respectu omnium. Haec autem sola est omnipotentia, quare &c. Hoc etiam modo loquendo de potenti non video quod in anima Christi fuerit alia potentia naturalis, quam in caeteris hominibus perfectis. Cuius ratio est, quia potentia naturalis sequitur naturam in qua fundatur. Cum igitur natura anime Christi fuerit eiusdem rationis cum caeteris animabus, consequens est quod potentia naturalis in ipsa & in caeteris animabus fuerit eiusdem rationis. Et ideo quantum fuit ex vi naturae anima Christi non habuit maiorem potestatem in immutatione proprij corporis, quam caeteri homines bene dispositi, vel si maiorem habuerit (quia forte fuit melius complexionatus) talis maioritas non fuit secundum formam specificam, sed secundum intensionem in eadem specie. S autem anima Christi ex virtute propria & naturali non habui potentiam transmutandi corpus proprium, nisi secundum ordinem naturae, multominus habuit potestatem transmutandi naturam miraculose, seu transmutatione, quae est ex nihilo, vel in nihil. Non solum autem anima Christi non habuit naturalem potentiam hoc faciendi, imo nec supernaturalem sibi inhaerentem per quam hoc facere posset. Quia omnis potentia supernatura lis data est Christo, vel perficiebat corpus eius ad actus corporales, vel animam ad actus animae solum, vel ad actus corpori mediantibus actibus animae: non enim potest dici quod perfectic animae sit immediate ad actus corporis, cum eiusdem sit potentia cuius est actus. Nulla autem potentia videtur data fuisse Christo quoad corpus ad secundos actus, quia vt patebit in sequenti distinctione, Christus per defectus corporis quos assumpsit, manifestauit se esse verum hominem, sicut per miracula manifestauit se esse verum Deum: ergo omnia miracula quae fecit attribuenda sunt virtuti diuinae, sicut omnes defectus quos habuit sunt referendi ad corpus. Et sic loquitur ipsemet Christus de miraculis suis Io. 5. dicens, Pater meus vsque modo operatur, & ego operor: & Io. 12. Opera quae ego facio in nomin patris mei, ipsa testimonium perhibent de me: illud inquam testimonium quod subditur, Pater & ego vnum sumus. Et infra in eodem dicit, Si non vultis mihi credere, operibus credite, vi cognoscatis, quia ego in patre, & pater in me est. & 14. cap. eiusdem dicitur, Pater in me manens ipse facit opera.

Ex quibus clare patet quod Christus faciebat miracula, & caetera opera quae sunt supra cursum naturae per virtutem diuinam, per quam est vnum cum patre, & non per aliquam virtute creatam sibi datam supernaturaliter perficientem ipsum ad huiusmodi actus. De claritate autem transfigurationis, & de ambulatione super aquas, per quam virtutem fuerint in Christo dicetur infra. In Christo autem fuit aliquod donum supernaturale, imo plura perficientia animam eius ad actus proprios, qui sunt recte intelligere, & bene velle, & ad actus corporales meritorios ex prioribus actibus imperatos. Ad actus autem supernaturales, puta ad transmutandum creaturam super ordinem naturae, nequaquam propter eandem rationem quae prius facta est, quia illa quae Christus fecit, supra homines fecit ad ostensio nem suae dignitatis. Et ideo in ipso inquantum homo, non fuit aliqua virtus ad faciendum aliquid exterius supra modum humanum, quanquam ad actus interiores perficientes personam in se habuerit multa dona super homines: patet ergo quid ess sentiendum de potentia animae Christi, quae est in ipsa formaliter secundum se, siue sit naturalis, siue supernaturalis.

Si autem loquamur de potentia animae Christi non perficiente ipsam formaliter, sed solum assistente, secundum quam dicimu posse ea, quae per amicos possumus. Sic dicendum quod anima Christi habuit potentiam ad omnes mutationes miraculosas ordinabiles ad finem & fidem incarnationis. Cuius ratio est, quia sicut dictum fuit in praecedentibus, ei cui competit primo docere ea quae sunt supra rationem humanam competit habere potentiam faciendi opera supernaturalia talem doctrinam confirmantia. Sed Christo competebat tanquam primo & principali doctori docere ea quae sunt supra naturalem rationem, maxime quae pertinent ad salutem hominum, quae est finis incarnationis: ergo ipsi competebat habere potentiam faciendi opera supernaturalia talem doctrinam confirmantia. Hanc autem potentiam non habuit sibi formaliter inhaerentem: vt probatum est, sed habuit sibi assistentem, quatenus diuina virtus operatur talia, quae confirmabani doctrinam humanam. Inter autem huiusmodi opera non continentur transmutationes omnium creaturarum ex nihilo in aliquid, vel ex aliquo in nihil, quamuis virtus diuina humanitati Christi assistens posset tales trasmutationes facere. Tum quia istae transmutationes latuissent. Non enim potest sciri per certitudinem de aliquo de nouo producto, an esset productum de nihilo, an ex praeiacente materia. Et similiter de eo quod desinit. an sit corruptum, an adnihilatum. Tum quia per alias transmutationes miraculosas satis fuit Christi deitas declarata.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod omnis potestas dicitur fuisse data Christo homini ratione vnionis, quia ille homo omnia poterat, non tamen inquantum homo sed inquantum deus. Et licet hanc potestatem Christus habuerit hoc modo ab instanti suae conceptionis, quia extunc fui homo & deus: tamen post resurrectionem magis innotuit hominibus. Ideo tunc dicitur fuisse data, modo quo res omne dicuntur fieri quod innotescunt.

Ad secundum dicendum quod gratia virtutum & miraculorum fuit data Christo secundum quod homo, & cuicunque alij sancto non vt propria virture sibi inhaerente facerent miracula, sed per diuinam virtutem sibi assistentem, & doctrinam eorum confirmantem, vel orationi & precibus eorum condecentem.

Ad tertium dicendum est que Christo non est communicata omnis scientia simpliciter, sicut nec omnis potentia. Non enim anima Christi sciuit quae deus scit simplici notitia, saltem quoad infinita indiuidua, quae deus potest facere. Et si sciuisset, non tamen propter hoc scieutia eius fuisset infinita intensiue, sicut no est infinita ex eo quod cognoscit essentiam infinitam, scilicet diuinam. Si autem haberet omnipotentiam, illa necessario esset aeque infinita, sicut potentia diuina. Cuius ratio est, quia potentia habet rationem principij, respectu possibilium. Et quia omnis perfectio quae est in principiato, est eminentiori modo in principio: ideo potentia quae est respectu omnium possibilium, necessario habet omnem perfectionem possibilem eminentiori modo quo potest haberi: propter quod nulla potentia potest esse maior ea, vel perfectior. Scientia autem de natura sua non habet rationem principij respectu possibilium. Et ideo non oportet quod habens scientiam omnium habeat perfectionem omnium, nec perfectionem omnis scientiae, nisi quoad numerum scibilium, sed non quoad intensionem quae magis se tenet ex parte scientis, quam ex parte scibilis, quia qui habet perfectiorem potentiam cognitiuam, perfectius cognoscit aliquam rem, propter quod magis repugnat creaturae omnipotentia, per quam aequaretur deo non solum quoad numerum possibilium, sed etiam quo ad perfectionem potentiae, quam omnis scientia, per quam si creatura aequaretur deo quoad nu merum scibilium, non tamen quoad perfectionem scientiae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5