Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XV. in generali & speciali.

LLVD quoque praetermittendum non est. Superius determinauit Magister de his quae Christus cum natura humana assumpsit ad dignitatem pertinentia. Hic determinat de quibusdam assumptis ab eo, quae pertinent ad defectum. Et diuiditur in duas. Primo determinat de defectibus quos Christus cum natura humana assumpsit. Secundo de modo quo huiusmodi defectus in Christo fuerunt. 16. dist. ibi, hic oritur quaestio. Prima est principalis quaestionis. Et diuiditur in tres. Primo ostendit quod Christus aliquos defectus cum natura humana assumpsit. Secundo ostendit quae sit assumptionis causa ibi, hos autem defectus. Tertio excludit errorem ibi, sed quia nonnulli. Prima in tres, quia primo ostendit quod Christus accepit defectum poenae, non culpae. Et secundo quod non accepit omnes defectus poena ibi, Susceptio autem. Tertio probat hoc ibi, Sed forte aliquis dicet. Tertia pars quae incipit ibi, Sed quia nonnulli, diuiditur in tres. Quia primo ponit veritatem, & probat. Secundo opponit in contrarium ibi, quaedam tamen reperiuntur. Tertio soluit ibi, ne autem in sacris. Haec est diuisio, &c.

In speciali sic procedit. Et proponit primo quod filius dei naturam humanam assumpsit passibilem, tam secundum animam quam secundum corpus: & vt probaretur habere verum corpus, & veram animam accepit defectus corporis, vt famem, sitim, & huiusmodi: & defectus animae, vt tristitiam, dolorem, & huiusmodi. Declarat autem per auctoritates Aug. quomodo aliquid dictorum defectuum dicuntur esse animae. Et dicit postea quod Christus assumpsit defectus poenae, non culpae. Non omnes defectus poenae, sed illos quos ad salutem pro redemptione hominis congruebat assumere, & qui suae dignitati non derogarent. & sic assumpsit simplam nostram vetustatem, vt nobis infunderet suam nouitatem, & nostra duplam consumeret vetustatem, scilicet culpae & poenae. Postea dicit quod si in scriptura reperitur quod Christus deus infirmitates nostra susceperit praeter peccatum, intelligendum est de illis defectibus qui suae non derogant dignitati. Non enim assumpsit ignorantiam, quae tamen non sem per est peccatum: nec accepit difficultatem ad bene operandum, quae sunt quidam defectus. Et postea probat hoc per Aug. qui dicit quod Deus potuisset homini in naturalibus constituto communicare praedictos defectus absque culpa. Deinde subdit quod aliqui sunt defectus pure poenales, quos Christus non assumpsit, quia non consequuntur totam speciem, sicut sunt corporis aegritudines, & vitia, & febris, & caecitas, & similia: ex quo concludit quod Christus assumpsit illos defectus qui ei congruebant, & eonon contraxit ex necessitate naturae, sed voluntate assumpsit ad opus redemptionis nostrae. Postea dicit quod quidam haeretici negauerunt Christum assumpsisse humanam naturam, & passibilem. Cuius oppositum tamen primo probat per auctoritates euangelij, & sanctorum: deinde arguit ad oppositum per quaedam dicta Aug. quod Christus non videtur timuisse, nec tristitiam habuisse. Et quod dicitur in Euang. quod ipse timuit, vel tristatus fuit, non intelligitur de Christo, sed de membris eius. Ad hoc respondet tripliciter. Primo quod non habuit timorem, vel tristitiam inhaerentem, sed voluntarie assumptam. Secundo quia non habuit ista per modum passionis, sed propassionis. Tertio, quia non habuit causam timoris vel tristitiae. hoc est, peccatum sicut nos habemus. Et declarat quid est passio, & propassio, quia passio perturbat rationem. Propassio vero non. Postea obiicii per Hylarium, cuius verba longa ponit, & postea exponit, vt patet in litera. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum