Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus debuerit assumere naturam humanam cum defectibus corporalibus
QVAISTIO PHIMA. Vtrum Christus debuerit assumere naturam humanam cum defectibus corporalibus. Thom. 3. q. 14.
CIRCA distinctionem istam quaeritur de defectibus quos Christus cum natura humana assumpsit. Et primo de defectibus corporis, vtrum scilicet Chriistus debuit assumere naturam humanam cum defectibus corporalibus, & videtur quod non. Quia poena non debetur nisi culpae, sed in Christo non fuit aliqua culpa nec originalis vt patuit supra, nec actualis secundum illud Pet. 2 Qui peccatum non fecit, ergo nec defectus corporales cum sini poenales debuerunt esse in eo.
Item illud non debuit esse in Christo quod praestabat impedimentum fidei incarnationis, sed per huiusmodi defectus prae stabatur maximum impedimentum fidei incarnationis, ergo tale defectus non debuerunt esse in Christo. Minor probatur prim? quia per huiusmodi defectus corporales homines impediebantur ab eius cognitione secundum illud Esa. 52. Vidimus eum & non erat aspectus, & desiderauimus eum despectum & nouissimum virorum virum dolorum & scientem infirmitatem, sequitur, vnde non repurauimus eum. Secundo quia desiderium sanctorum patrum dieius aduentu non videbatur completum. Cum in persona eorum dicatur Esa. 51. Consurge consuige induere fortitudinem brachium domini. Tertio, quia venerat ad diabolum vincendum vincere autem est opus fortitudinis non infirmitatis, quare &c
IN. CONTRARIVM arguitur primo per illud quod habetur Heb. 2. Quod debuit per omnia siatribus assimilari, sed in nobis sunt multi defectus corporales, ergo omnes illos defectus debuit assumere.
Secundo quia Dam. dicit quod illud quod est inassumptibile est miraculis, sed Christus venit vt curaret omnes defectus nostros, ergo omnes illos debuit assumere.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda su tria. Primum est an Christus debuerit naturam humanam assum re cum defectibus corporalibus. Secundum est supposito quod sic, vtrum cum omnibus vel solum cum quibusdam. Tertium esse vtrum illos defectus contraxit, vel sponte assumpserit.
Quantum ad primum dicendum est quod Christus debuit assumere naturam humanam cum defectibus corporalibus quod pi tet tripliciter. Primo ex fine incarnationis sic, ad hoc Christu, assumpsit naturam humanam vt pro peccatis nostris satisfaceret & nos redimeret, sed hoc non poterat fieri nisi assumpsisset naturam humanam cum defectibus corporalibus, igitur &c. Minor probatur, quia satisfactio fit per opera poenalia. Sed corpus quod non subiacet defectibus non est susceptiuum poenae, ergo si Christus assumpsisset corpus sine defectibus corporalibus non potuisset pro nobis satisfacere. Secundo patet idem ex fide incarnationis quae est nece saria ad salutem, & ideo debuit per Christum in nobis aedificari, sed si Christus naturam humanam assumpsisset sine defectibus corporalibus magis destruxisset in nobis fidem incarnationis quam abstraxisset, quia natura humana non est nobis nota nisi prout subiacet talibus defectibus, ergo decuit quod Christus naturam nostram assumeret cum talibus defectibus. Tertio quia decuit quod Christus praeberet nobis perfectum exemplum merendi, sec meritum consistit non solum in operatione boni, sed in perpessione mali, ergo Christus vtrumque exemplum merendi nobis praebere debuit, sed non potuit nobis praebere exemplum merendi in perpessione mali, nisi assumpsisset corpus passibile subiacens defectibus poenalibus, ergo &c. Et sic patet primum.
Quantum ad secundum dicendum est, quod secundum Dam. Christus solum assumpsit defectus naturales & passiones indetractabiles dicuntur autem huiusmodi defectus naturales qui consequuntu totam speciem humanae naturae sibi derelictae, propter peccatum primorum parentum, sicut fames, sitis, mors & huiusmodi: detractabiles autem positiones dicuntur quae perfectioni scientiae & gratiae non repugnant. Alios autem defectus, qui toti naturae non sunt communes, vt febris, lepra, caecitas, & huiusmodi, vel qui repugnamt perfectioni scientiae & gratiae, vt sunt ignorantia, difficultas ad bonum, & pronitas ad malum, non assumpsit. Et huius ratio est sicut dictum fuit prius, Christus assumpsit naturam humanam ad satisfaciendum principaliter pro peccato quod totam naturam infecit. Satisfactio autem requirit pro materia passibilitatem corporis sine qua nullum opus poenale esset, sed pro principio requirit ex parte animae perfectionem scientiae & gratiae, quia nullum opus poenale est satisfactorium, nisi per liberum arbitrium acceptetur. Ex hoc sic arguitur, decuit vt Christus humanam naturam omnino perfectam assumeret exceptis his defectibus qui requiruntur ad opus satisfa¬ ctionis, sed tales defectus sunt soli illi, qui vocantur naturales & indetractabiles passiones modo quo expositum est: defectus enim qui non consequuntur totam naturam, non requiruntur ad satisfaciendum pro tota natura, vel pro peccato communi toti naturae: vnde nec isti sunt poena peccati originalis immediate. Defectus vero qui derogant perfectioni scientiae & gratiae magis impedirent satisfactionem quam promouerent: ergo decuit vt Christus solum assumeret defectus naturales, & indetractabiles passiones, & sic patet secundum.
Quantum ad tertium, scilicet, an tales defectus fuerint contracti an assumpti. Sciendum est quod contrahi importat quandam necessariam consequentiam vnius ad alterum: est enim contrahi idem quod simul cum alio trahi: isti autem defectus sunt in nobis ex duplici causa, scilice ex conditione naturae secundum se, & ex peccato sicut ex causa remouente prohibens. Quia per peccatum priuata est natura originali iustitia, quae prohibebat in nobis tales defectus esse: si ergo isti defectus comparantur ad naturam, siue ad suam causam per se, sic fuerunt in Christo consequentes ad naturam ex necessitate. Quia secundum Dam. vt infra dicetur, diuinitas permittebat carni age re & pati quae erant propria. Et ideo quum tales defectus sequantur ad naturam de necessitate, nisi prohibebantur altiori virtute, consequens est, quod in Christo fuerunt de necessitate hi defectus Si autem comparentur ad causam remouentem prohibens, scilicet ad peccatum, cum in Christo non fuerint tales defectus ex peccato quia peccatum non contraxit sicut nos, sic tales defectus non dicuntur a Christo contracti, sed voluntarie assumpti. Et quia in nobi sunt isti defectus ex vtraque causa, in Christo autem solum ex altera: idcirco dicuntur a nobis contracti, non autem a Christo
AD PRIMVM argumentum dicendum quod poena non debetur nisi culpae, sed quandoque poenam sustinet, qui culpam non commisit inquantum pro eo qui peccauit voluntarie satisfacit. Et sic decuit vt Christus, qui pro tota natura satisfacere volebat, defectus poenales assumeret.
Ad secundum dicendum, quod defectus assumpti a Christo non impediebant fidem incarnationis, sed potius promouebant inquantum declarabant veritatem assumptae humanitatis, nam etsi per huiusmodi defectus, quasi latebat & obumbrabatur deitas, declarabatur tamen per miracula. Quod autem dicitur de desiderio antiquorum patrum, dicendum est quod antiqui patre non desiderabant in Christo fortitudinem corporalem, sed spiritualem, per quam & diabolum vicit.
Ad primum argumentum alterius patris dicendum qud Christus debuit assimilari fratribus in omnibus illis, quae dignitatem eius non dedecent, & tequiruntur ad opus redemptionis nostrae Defectus autem qui derogant perfectioni scientiae, & gratiae dignitatem Christi non decent. Defectus particulares etiam vt caecitas & huiusmodi non requiruntur ad opus satisfactionis, & integritati naturae repugnant, propter quod non debuerunt assumi
Ad aliud dicendum quod curabile dicitur aliquid dupliciter. Vnc modo vt subiectum curationis. Alio modo vt terminus. Primo modo dicitur animal curabile vel incurabile. Secundo modo morbus. Et similiter est in spiritualibus. Cum ergo dicit Dama quod illud quod inassumptibile est, incurabile est, accipit incurabile pro subiecto, non autem pro termino, vr pro morbo vel defectu. Et ideo ratio solum concludit quod natura, quae non es assumptibilis non est curabilis, non autem defectus. Vel potes dici quod defectus particulares supponunt, defectus naturales. El ideo illis amotis curantur particulares defectus, propter quod sufficit quod Christus naturales defectus naturae assumerer, vt a consimilibus nos curaret, & per consequens ab omnibus.
On this page