Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum anima Christi fuerit passibilis
SECVNDO quaeritur de defectibus animae. Et primo in generali, vtrum anima Christi fuerit passibilis. Et videtur quod non, quia sicut se habet gloria corporis ad corpus, ita gloria animae ad animam, α sed corpus Christi statim vt fuit glorificatum fuit impassibile: ergo anima Christi cum a principio fuerit beata, videtur quod ex tunc fuerit impassibilis.
Item formae est agere, alterius vero potentiae, scilicet materiae est pati, sed anima forma est, nec habet materiam partem sui, ergo non videtur quod fuerit passibilis.
IN CONTRARIVM est quod dicit Dam. quod anima a corpore inciso dolet, & compatitur corpori. Sed anima Christi coniuncta fuit corpori incisibili, & quandoque inciso siue diuiso per clauos, ergo tunc dolebat.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam primo distinguendum est de passione. Deinde respondendum est ad quaestionem.
5. Quantum ad primum sciendum quod duplex est passio, vna naturalis, alia animalis. Passio naturalis seu corporalis dicitur trispliciter. Vno modo quaecunque alteratio per quam in subiecto aliquid recipitur. Alio modo dicitur passio alteratio, per quam aliquid recipitur in subiecto, & aliquid ab ipso abiicitur. Tertic modo passio dicitur illa sola alteratio, per quam a subiecto forma conueniens abiicitur, & disconueniens introducitur. Prime modo sumitur passio valde large, secundum enim illum modum luna patitur cum lumen recipit. Secundo modo sumitur passiminus large, quando scilicet aliquid abiicitur. Tertio modo sumitur stricte, & proprie, quando scilicet conueniens forma abiicitur, & disconueniens introducitur, & non econuerso. Non enim dicitur proprie pati qui sanatur, sed qui aegrotat. Passio animalis nihil aliud est quam motus animae secundum appetitum consurgens ex apprehensione passionis naturalis, & corporalis. Et sicut inter passiones naturales, & corporales magis proprie dicitur passio alteratio, secundum quam forma disconueniens acquiritur, quam illa per quam acquiritur conueniens, sic inter passiones animae magis proprie dicitur passio motus appetitus sequens apprehensionem passionis naturalis disconuenientis quam sequens apprehensionem passionis naturalis conuenientis vnde magis proprie dicitur pati qui dolet vel tristatur, quam qui gaudet & delectatur. De tali autem passione procedit potissimum quaestio, quia constat quod passio naturalis & corporalis fuit in Christo, quae etiam mortem induxit.
Hoc supposito dicenda sunt tria ad quaestionem. Primum est, quod in Christo fuit vera passio, prout dicit motum appetitus sensitiui. Secundum est, quod fuit aliter talis passio, quam in nobis Tertium est, quod in Christo fuit passio, prout dicit motum voluntatis. Primum patet dupliciter. Primo sic, vbicunque est vera passio corporalis percepta per sensum & motum appetitus sensitiui secundum conditionem apprehensionis, ibi est vera passic animalis, sed in Christo fuit vera passio corporalis percepta sensum & motum appetitus sensitiui secundum ordinem apprehensionis: ergo in Christo fuit passio animalis. Maior patet ex notificatione passionis prius posita. Minor similiter patet. Constat enim quod in Christo fuit vera passio corporalis abiiciens illud erat conueniens naturae corporis, sicut fuit diuisio carnis per clauos, quae soluebat continuitatem partium corporis, nec dubium quir Christus hanc sensit cum assumpserit animam perfectam secundum omnes vires suas naturales. Ad hanc autem apprehensionem necessario sequebatur, quantum est ex cursu naturae motus appetitu sensitiui secundum conuenientiam apprehensionis, scilicet secundum rem, siue ad illud quod erat apprehensum, vt nociuum & malum quare &c. Secundo patet idem sic, dolor, tristitia, timor & ira sunt verae passiones, sed in Christo fuerunt haec omnia, quare &c. M. ior de se patet. Minor probatur quantum ad singula membra ibi contenta. Primo de dolore, per illud quod habetur Esa. 53. vere languores nostros ipse tulit, & dolores nostros ipse portauit. Et rationem patet, quia dolor sensibilis causatur proprie ex perceptione eius quod laedit temperamentum corporis. Et haec perceptic est per solum tactum, qui inter alios sensus est discretiuus eorum quae concurrunt ad temperamentum corporis. Constat autem? in Christo fuit aliquid laesiuum temperamenti corporis, quia percipiebatur per tactum qui fuit in Christo temperatissimus: ergo sequebatur ad hoc verus dolor: similiter de tristitia patet per illud quod habetur Matth. 26. Tristis est anima mea vsque ad mortem. Et per rationem, quia sicut dolor causatur ex laesione sensus tactus percepta. Sic tristitia causatur ex nociuo naturali, seu ex malo apprehenso per imaginationem, vel aliquam virtutem interiorem: sed talis apprehensio fuit in Christo, frequenter enim fuit imaginatus mortem ante, quam pateretur, ergo fuit in eo vera tristitia. De timore etiam patet per illud quod habetur Matt. 13 Coepit pauere, & dolore. Et per rationem, quia sicut ex apprehsione mali praesentis causatur tristitia, sic timor ex apprehensions mali futuri, sed talis apprehensio fuit in Christo, ergo & talis timor. De ira patet similiter per illud quod habetur in Psalm. & applicatur Christo. Io. 2. Zelus domus tuae comedit me. Zelus autem est species irae. Quum ira distinguatur in iram per zelum, & iram per vitium. Et idem apparet per rationem sic, posita causa sufficiente ponitur effectus, sed tristitia est causa sufficiens irae. Ex tristitia enim alicui illata oritur appetitus repellendi vel vindicandi iniuriam factam. Quum ergo in Christo fuerit tristitia, vit dictum fuit, consequens est, vt in Christo fuerit ira. Et sic patet minor: sequitur ergo conclusio, quod in Christo fuerit vera passio, quae est motus appetitus sensitiui: & sic patet primum.
Quantum ad secundum dicendum est quod istae passiones fuerunt aliter in Christo, quam in nobis, quantum ad tria. Primo quantum ad obiectum, quia in nobis huiusmodi passiones frequenter tendunt in illicita, in Christo autem nunquam fuit sic Secundo quantum ad principium, quia hae passiones frequente praeueniunt in nobis iudicium rationis. Sed in Christo nullus mo¬ tus appetitus sensitiui praeuenit iudicium rationis: propter quod in ipso huiusmodi passiones non fuerunt culpabiles: ira enim praeueniens iudicium rationis culpabilis est, & vocatur ira per vitium, secundum quam homo dicitur operari. Nam operatio attribuitur primo mouenti. Et de hac dicitur Iac. I. quia ira viri iustitiam dei non operatur. Et talis ira non fuit in Christo, ira autem sequens iudicium rationis, quae est appetitus vindictae, prout ratio indicauit, dicitur ira per zeium, & talis non est vitium, & fuit in Christo. Tertio fuerunt differenter passiones in Christo, & in nobis quantum ad effectum, quia huiusmodi passiones quandoque in nobis non consistunt in appetitu sensitiuo, sed redundant in rationem, ita, vt eam perturbent, & eam retrahant quandoque a sua rectitudine: non sic autem fuit in Christo, quia huiusmodi motus ex diuina dispositione sic subsistebant intra limites appetitus sensitiui quod nullo modo impediebatur, vel perturbabatur ratio ex eis, quin ageret ea quae conueniebant. Et ideo magis dicuntur fuisse in Christo secundum propassionem, quam secundum passionem: propassio enim dicitur quasi inchoata passio. Sed passio absolute dicitur consummata passio & perfecta. Et quia vltima consummatio motuum appetitus senfitiui est prosecutio rei appetitae, quae non contingit nisi ratio per passionem abstrahatur a sua rectitudine: ideo in nobis vbl hoc accidit, tales motus dicuntur passiones: & hoc insinuat scriptura dicens, quod coepit contristari & moestus esse. Vbi dicit Hiero, quod dominus noster vt veritatem probaret assumpti hominis, vere quidem contristatus est, sed ne passio in illius dominaretur animo per propassionem, dicitur quod coepit contristari, vt passio perfecta intelligatur, quando animo, id est, rationi dominatur: propassio autem est quasi inchoata in appetitu sensitiuo, sed vlteriu: non procedit, & sic patet secundum.
Tertium patet, scilicet quod in Christo fuerit passio, prout dicit motum voluntatis, quia sicut ex apprehensione disconuenientis secundum sensum causatur motus appetitus sensitiui secundum conditionem apprehensionis, ita ex apprehensione disconuenientis per intellectum causatur motus voluntatis secundum conditionem apprehensionis, sed in Christo fuit apprehensio aliquorum disconuenientium, & quae indicabantur talia secundum rationem: ergo in Christo fuit motus voluntatis secundum conditionem talis apprehensionis: motus autem voluntatis conueniens tali apprehensioni est motus displicentiae: ergo in Christo fuit talis displicentia, quae large potest dici passio. Miior de se patet, & minor declaratur. Christus enim per partem intellectiuam apprehendit aliqua, vt discouenientia sibi, puta mortem propriam, vel tribulationem discipulorum, & huiusmodi, quare &c.
Qualiter autem potuerit in Christo esse nolle mori, & velle! mori, oblatus enim est, quia voluit, vt dicitur Esa. 53. Aduertendum est que ratio porest ferri in aliqd dupliciter. Vno modo i se, & ab solute: alio modo in ordine ad aliquem finem. Primo modo accipi ratio, vt natura, maxime cum considerat illud quod est nociuum, vel conueniens naturae secundum se. Secundo modo sumitur ratio, vt ratio inquantum iudicat de aliquo secundum relationem ad finem. Prime ergo modo, ratio in Christo iudicabat mortem esse sibi disconuenientem, sed secundo modo iudicabat eam esse conuenientem propte finem, scilicet propter salutem humanam. Et qui a primus actus respect secundi est imperfectus, & quasi secundum quid: vnde non est iudicium finale, sed conditionatum, sicut si dicerem, iudico quod bibere medicini amaram est malum secundum se, sed bibere eam propter sanitatem est bonum expediens, sic actus voluntatis sequens primu actum rationis est imperfectus, & secundum quod respectu secundi: vnde non est nolle simpliciter sed secundum quod, & conditionatum. Vnde Christus conditionaliter dicit, vt habetur Matt. 26. Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste, addens. Veruntamen non sicut ego volo, sed sicut tu, loquens primo de voluntate naturali & conditionata: & subiungens voluntatem quae erat voluntas simpliciter & conformis voluntati diuinae. Vnde patet, quod hae duae voluntates compatiebantur se in Christo nolle mori voluntate naturali, & velle mori voluntate deliberata
Ad primum arg. dicendum quod tota anima Christi secundum omnes potentias non fuit a principio beata, sed solum secundum superiorem rationem: secundum rationem autem inseriorem, & secundum vires sensitiuas permittebatur agere & pati ea quae erant eis propria, vt dicit Damas. lib. 3. Cuius ratio est, qa vt dictum est supra, Christus assumpsit naturam nostram, vt in ea nos redimeret. Et ideo talem assupsit, qualem oportuit esse ad finem nostrae redemptionis: & quia redenptio nostra fuit per modum satisfactionis, quae fit pr opra paenalia ideo oportuit quod non tota esset glorificata, sed pro parte passibilis.
Ad secundum dicendum, quod illud quod proprie patitur, vel agit passione, vel actione naturali est compositum, licet principium agendi sit magis forma & patiendi materia loquendo de actione & passione naturali, sed loquendo de passione animali quae aliquo modo est actio, ratio patiendi est magis anima quam corpus seu materia. Quia talis passio non est nisi motus appetitus sequens appraehensionem nociui, & de tali passione hic modo loquimur.
On this page