Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum dolor passionis Christi fuerit maior omnibus aliis doloribus

TERTIO TERTIA. Vtrum dolor passionis Christi fuerit maior omnibus aliis doloribus. Thom. 3. q. 46. ar. 6. &8.

TERTIO quaeritur, vtrum dolor passionis Christi fuerit maior omnibus aliis doloribus. Et videtur quod non, quia in his quae Christi sunt nihi e fuit superfluum, virtus enim ponit medium in passionibus, Christus autem fuit virtuosissimus. Sed minimus dolor Christi suffecisset ad salutem generis humani, ergo superfluum fuisset Christum sustinuisse magnum dolorem, quod est inconueniens.

Item dolor, vel tristitia si fit vehemens non solum impedit delectationem contrariam, sed quamcunque (vt habetur 7. Ethic. Si ergo dolor passionis Christi fuit maximus, impediuisset delectationem fruitionis: hoc autem est inconueniens, ergo, &c.

Item dolor passionis Christi attenditur secundum grauitatem & diuturnitatem passionis, sed aliqui sancti martyres sustinuerunt diuturniores, & grauiores passiones quam Christus vt Laurenti & Vincentius, ergo dolor passionis Christi non fuit maximus.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Tre. I. Ovoomnes, qui transitis per viam attendite si est dolor sicut dolor meus Arguitur etiam per rationem. Virtuosus summe diligit vitam suam, sed amittere id quod est summe dilectum est summe dolorosum, ergo &c.

RESPONSIO. quamuis dolor stricte acceptus sit passio appetitus sensitiui sequens laesionem tactu perceptum: tamen dolor large loquendo sumitur quandoque pro passione sequente apprehensionem nociui factam per quamcunque potentiam interiorem, vel exteriorem, sensitiuam, vel intellectiuam, & sic accipitur nunc. Dicenda sunt ergo duo circa quaestonem istam. Primum est, an talis dolor fueritin Christo maximus. Secundum est vtrum in aliquo diminuerit gaudium fruitionis.

Circa primum dicendum est quod dolor Christi potest comparari ad dolorem damnatorum, & ad dolorem viatorum. Si comparetur ad dolorem damnatorum tunc non fuit maximus, sed ec minor. Cuius ratio est quia ficut se habet gloria beatorum ad bona praesentis vitae sic se habet miseria damnatorum ad poenas & miserias huius vitae, sed gloria beatorum excedit omne bonum prae sentis vitae, ergo poena & miseria damnatorum excedit omnes poenas & miserias huius vitae. Si autem dolor Christi comparetur ad dolorem viatorum sic fuit maximus. Quod patet tripliciter. Primo ex conditione obiecti doloris. Secundo ex conditione subiecti patientis. Tertio ex generalitate passionis. Ex condition obiecti doloris sic, quia quantum ad dolorem sensibilem objectum fui laeseo corporis per crucifixionem quae laesio est acerbissima quiconfixus fuit in locis neruosis & maxime sensibilibus, scilicet, in manibus & pedibus, quam acerbitatem augebat continue pondus corporis dependentis, & diuturnitas passionis, quia crucifixi non statim moriuntur, sicut qui gladio interficiuntur.

Quantum autem ad dolorem interiorem causa, seu obiecti fuit casus Iudaeorum in eius mortem delinquentium & scandalum discipulorum eum relinquentium, & amissio vitae quae naturaliter est horribilis naturae humanae. Patet secundo idem ex conditione subiecti patientis, quia quanto corpus est melius complexionatum tanto anima est magis doloris perceptiua, sed corpus Christi fuit optime complexionatum, quia immediate fuit formatum a spiritu sancto, quae immediate autem facta sunt a deo optime facta sunt vt congruit suae speciei sicut dicit Chrysostom. de vino quod Christus conuertit in aquam in nuptiis, ergo anima eius quantum ad vires eius interiores & exteriores efficacissime apprehendebat omnes causas doloris & tristitiae. Ex hoc autem causatur maior dolor, quare &c.

Tertio patet idem ex generalitate passionis: passus autem est in animam per tristitiam taedium & timorem, & in corpore per vulnera & flagella, & per totum, scilicet in capite per coronam spinarum pungentium, in manibus & pedibus per fixuram clauorum, in facie per sputa & alapas, in residuo corpore per flagella. Passus etiam fuit secundum omnem sensum corporum, secundum tactum quidem flagellatus & confixus, secundum gustum felle & aceto potatus, secundum olfactum in loco foetido cadauerum mortuorum suspensus, scilicet in loco Caluariae secundum auditum lacessitus blasphemiis irridentium, secundum visum videns matrem & discipulum quem diligebat flentes. Ex quibus omnibus simul iunctis & non ex vno tantum apparet dolorem passionis Christi fuisse maximum, & sic patet primum.

Quantum ad secundum dicendum est quod dolor passionis in nullo minuebat delectationem fruitionis. Cuius ratio est, quia dolor vel tristitia non impediunt delectationem vel gaudium nisi dupliciter. Vno modo per modum contrarietatis, & tunc vnum tota liter tollit alterum eo quod contraria non possunt simul esse. Alio modo per modum redundantiae, secundum quod actus vnius potentiae redundat in alterum, eo quod omnes potentiae radicantur in eadem essentia animae: & tunc minuit alterum, sicut valde attenti ad aliquid non plene aduertunt de iis, quae transeunt ante oculos eorum. Et simi liter est de iis, quae sunt circa appetitum. Neutrum autem istorum fuit in Christo, quare &c. Minor probatur, quod enim dolor sensibilis non fuerit contrarius gaudio fruitionis, patet, quia contraria non se impediunt nisi circa idem: sed dolor sensibilis, & gaudium fruitionis non fuerunt in anima secundum eandem potentiam, sed vnum secundum potentiam sensitiuam, aliud secundum potentiam intellectiuam, comprehendendo sub intellectu & sensu appetitus sequentes: ergo non fuit ibi impedimentum per modum contrarietatis. Et idem dicendum est de omni tristitia quae fuit in Christo, secundum partem sensitiuam: de ea autem quae fuit secundum partem intellectiuam, similiter dicendum est quod non fuit contraria gaudio fruitionis, quia gaudium & tristitia de alio, & alio obiecto non sic opponuntur, sed gaudium fruitionis fuit de deo viso: dolor autem & tristitia fuerunt circa obiecta creata, sed vnum non impediebat alterum per modum contrarietatis. Item nec per modum redundantiae, quia sicut dictum fuit ex dispensatione diuina fui hoc specialiter in Christo, quod permittebatur vnicuique parti agere, & pati ea quae erant vnicuique propria: propter quod e gaudio fruitionis non erat redundantia in inferiores partes ad mitigandum dolorem passionis, nec ex dolore passionis fuit aliqua redundantia ad minuendum gaudium fruitionis.

Ad primum arg. dicendum quod dolor Christi, licet fuerit maximus, non fuit tame superfluus, medium enim quod ponit virtus inter superfluum & diminutum, non attenditur secundum quantitatem rei, sed secundum proportionem ad rationem, scilicet vt passio no excedat regulam rationis: ratio autem ponit regulam in iis, qua sunt ad finem ex ipso fine. Et quia finis passionis Christi fuit liberatio generis humani non per solam potestatem, sed per iustam satisfactionem: ideo Christus debuit sustinere non solum tantan poenam quanta suffecisset ratione deitatis vnitae, sed quanta sufficere deberet ratione humanae naturae ad tantam satisfactioni assumptae: & illa poena debuit esse maxima, quum esset pro peccato totius mundi satisfactoria. Item Christus passus est non solum ad satisfaciendum pro peccatis, sed ad praebendum exemplum ad sustinendum quaecunque tristia & dolorosa pro assecutione gloriae, ad quam consequendam non sunt dignae passiones huius temporis, vt dicitur Rom. 8. Et ideo congruum fuit quod pateretur non solum dolorem paruum, aut mediocrem sed maximum

Ad secundum dicendum quod verbum Philosophi habe veritatem ratione redundantiae quae naturaliter fit ab vna potentia in aliam, sed talis redundantia non fuit in Christo, vt dictum fuit supra. Et ideo dolor eius fuit maximus, quia purissimus, & nulli delectationi admixtus.

Ad tertium dicendum quod nihil prohibet aliquos martyres sustinuisse maiorem dolorem, quantum ad aliquas particulares conditiones, sed quantum ad omnes causas doloris, nullus sustinuit aequalem dolorem dolori Christi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3