Praeambulum
Praeambulum
Ic oritur quaestio. Superius determinauit magi ster de defectibus quos Christus cum natura humana assumpsit. Hic inquirit per quem modum illi defectus in Chiisto fuerunt, vtrum. s. fuerit in eo necessitas patiendi, vel moriendi: & diuiditur ista pars in duas. Primo ostendit quod Christus necessitatem moriendi voluntarie assumpsit. Et quia talis necessitas ad statum hominis pertinet, ideo secundo dicit quod Christus de singuli statibus hominis, qui sunt quatuor, aliquid accepit ibi. Et notandum est hic Christum. Prima in duas. Primo mouet quaestio & arguit. Secundo eam soluit & solutionem confirmat ibi, ac quod dici potest. Haec est distinctio &c.
INSPECIALI sic procedit, & proponit primo quod Christus omnes defectus nostros praeter culpam suscepit, & necessitas moriendi non sit peccatum, sed defectus: oritur ex hoquaestio, vtrum in corpore Christifuerit necessitas moriendi: enim fuerit in eo aptitudo moriendi, non est dubium, quia fui in homine ante peccatum, quando in eo nullus erat defectus Vnde mortalitas & aptitudo moriendi non fuit in eo defectus sed nunc est in nobis moriendi necessitas, quae etiam dici potes defectus. Et dicitur homo passibilis & mortalis, non solam propter moriendi aptitudinem, sed etiam propter moriendi necessitatem. De huiusmodi igitur mortalitate quaeritur, vtrum li defectus, qui est necessarius moriendi & patiendi, fuerit in Christo. Et videtur quod non, quia si in Christo fuit talis necessitas, videtur sequi quod ipse non voluntarie, sed necessario nostros defectus suscepit. Postea soluit, & dicit quod Christus hor defectus, scilicet necessitatem patiendi & moriendi susc non quidem necessitate peccati, quia a peccato immunis fuit. Sed sola voluntate. Talis enim defectus non competebat Chiisto ratio ne suae conditionis, quia nec nobis inest ex natura primitus instututa, sed ex ea postmodum vitiata, Vitimo distinguit quadri plicem hominis statum. Primus fuit ante peccatum. Secundus post peccatum, & ante gratiam. Tertius post peccatum & sub gratia. Qua tus vero in gloria, de quorum quolibet Christus accepit. Quiomnes saluare venit. De primo quidem peccati immunitatem. De secundo poenales defect?. De tertio gratiae plenitudinem. De qua to non posse peccare, & deum perfecte contemplari. Et in hoc, &c
On this page