Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum necessitas moriendi fuerit in Christo

QVAEETIO PRIMA. Vtrum necessitas moriendi fuerit in Christo. Tham. 3. 4. 14. ar. 2. & 4. 50. 41.1.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur vtrum necessitas moriendi fuerit in Christo. Et videtur quod non, quia nihil voluntarium est necessarium. Sed mors Christi fuit voluntaria secundum & illud Esa. 53. oblatus est, qa ipse voluit. Et Damas dicit lib. 3. quod nihil coactum in Christo consideretur, sed omnia voluntaria, ergo mors Christi non fuit necessaria.

Item nihil necessarium est meritorium, sed mors Christi fui maxime meritoria, ergo Christus non fuit necessario mortuus

Item necessitas moriendi est ex peccato, secundum illud Rom. 8. Corpus quidem propter peccatum est mortuum, id est moriendi necessitati subiectum, sed in Christo non fuit aliquoc peccatum, ergo nec necessitas moriendi.

IN CONTRARIVM arguitur, quia Christus assumpsit omnes defectus naturales, & passiones indetractabiles (vt dictum fuit prius) sed necessitas moriendi est defectus naturalis consequens totam humanam naturam, Quum omne generabile fit naturaliter corruptibile: est enim passio indetractabilis, cum non deroget perfectioni gratiae: ergo Christus assumpsit necessitatem moriendi.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, a quo fit necessitas moriendi, secundum est, an necessitas talis fuit in Christo.

Quantum ad primum aduertendum est quod illud quod vocatur corruptio in omnibus generaliter vocatur mors in viuentibus illud ergo, quod est causa corruptionis in omnibus generaliter, est causa mortis in viuentibus specialiter. Dicitur ergo communiter sic, quod necessitas moriendi in hominibus est a natura tanquam a causa per se, a peccato autem tanquam a causa remouente prohibenns. Primum probatur sic, Omne compositum ex contrariis, quorum vnum est natum agere in aliud, est de natura sua corruptibile. Sed corpus humanum, & omne corpus mixtum est huiusmodi, quia mistum est ex elementis quae nata sunt mutuo se corrumpere: ergo corpus humanum, & omne corpus mistum est de natura corruptibile. Secundum declaratur, quia per donum originalis iustitiae collatae primis parentibus prohibebatur naturalis corruptio in corpore. Sed illud donum ablatum est per peccatum: ergo a peccato tanquam a remouente prohibens est mors & corruptio. Horum autem duorum secundum conceditur ab omnibus

Sed primum habet calumniam propter duo. Primum est, quiidem est causa corruptionis in omnibus, & mortis in viuentibus Sed esse compositum ex elementis non est causa corruptionis in omnibus, quia elementa sunt corruptibilia, quae tamen non sunex elementis mista: ergo mistum esse ex elementis non est in viuentibus per se causa mortis. Item posse corrumpi & mori, est per solam potentiam passiuam, sicut posse corrumpere, & mortem inferre est per solam potentiam actiuam, ergo ad hoc quod aliquid fit per naturam corruptibile non requiritur quod habeat in se diuersa, quorum vnum agat in aliud, sed sufficit quod habeat in se principium passiuum, quo possit pati ab extrinseco corrumpente. Item qualiter potest vnum elementorum in miste agere in aliud non patet. Sed quia dictum est de hoc plenius lib. 2. dist. 30. ideo hic supersedeatur ad praesens.

Dicendum ergo quod causa per se corruptibilis in omnibus est habere naturam quae possit subiici contrarietati primatum qualitatum, vt ibidem fuit declaratum

Quantum ad secundum sciendum est, quod triplex est necessita vna naturalis, quae sequitur principia naturalia, sicut necesse est leue non prohibitu ferri sursum. Alia necessitas coactionis, quae fit ab agente extrinseco contra inclinationem naturae & voluntatis, & tale necessarium opponitur naturali & voluntario, cum tam natura quam voluntas sint principia intrinseca. Alia est necessitas suppositionis, quae sumitur ex fine, sicut necesse est serram esse ferream, si debeat secare dura: si ergo loquamur de necessitate naturali, in Christo fuit necessitas monendi, quia habuit naturam susceptiuam contrarietatis primarum qualitatum, ad quarum alterationem sequitur de necesitate mors, & corruptio vnde dato quod Christus non fuisset occisus violenter, secundum naturam tamen defecisset senio, sicut caeteri homines

Si autem loquamur de necessitate coactionis, sic adhuc necessitas moriendi fuit in Christo, secundum quod necessarium repugnat inclinationi naturali, quia corpus Christi secundun conditionem propriae naturae subiacuit violentiae seu coaction claui perforantis, & flagelli percutientis, & cuiuscunque alteriu mortem inferentis. Secundum vero quod talis necessitas coactionis repugnat voluntati, non fuit necessitas in Christo moriendi, quoad voluntatem diuinam, nec quoad voluntatem humanam deliberatiuum, quae semper fuit conformis voluntati diuinae: haec enim duplici voluntate voluit Christus mori, sed quoad voluntatem naturalem fuit in Christo talis necessitas. Qui voluntas naturalis refugit mortem, & corporis nocumenta: si autem loquamur de necessitate suppositionis quae sumitur es fine, sic clarum est quod in Christo fuit necessitas moriendi cum secundum diuinam ordinationem mors Christi ordinaretur ad redemptionem humani generis, sicut ad finem: proptequod oportebat Christum mori, si humanum generis habeba redimi. Et sic patet quod in Christo fuit necessitas moriendi. Vtrum autem aliqua dictarum necessitatum subiacuerit voluntati humanae Christi, dicitur communiter & bene quod non, quia sicut dictum fuit prius, opera super naturam monstrabant in Christo naturam diuinam, non humanam. Quod autem corruptibile secundum naturam nunquam corrumpatur, aut quod debilius non violentetur a fortiori, super naturam est. Et ideo Christus si voluisset diuina voluntate, potuisset prohibere quod corpus suum, erat corruptibile naturaliter, non corrumperetur per naturam nec affligeretur per alterius violentiam. Sed ad hoc non potui se extendere voluntas eius humana. De tertia autem necessitate quae erat ex suppositione finis a Deo praestituti, clarum est, quod non suberat humanae voluntati.

Ad primum argumentum dicendum quod mors Christi fui voluntaria voluntate diuina, & voluntate humana deliberatius & sic intelligenda est auctoritas Isid. & Damasc. voluntate aut? naturali non fuit voluntaria, sed potius coacta: & praeter hofuit necessaria necessitate naturali. Et necessitate suppositionis, quae potest stare cum voluntario.

Ad secundum dicendum quod illud quod est mere necessarium necessitate naturali, vel necessitate coactionis, non potest esse meritorium: mors autem Christi non fuit talis, quin potius fuit accepta voluntate Christi deliberatiua, ratione cuius fuit meritoria.

Ad tertium dicendum quod necessitas moriendi est a peccato, sicut a causa remouente prohibens, sed a conditione naturae, sicut a causa per se: primo modo non fuit necessitas moriendi in Christo, sed secundo modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1