Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum claritas transfigurationis fuerit gloriosa

QVAESTIO SECVNDA. Utrum claritas transfigurationis fuerit gloriosa. Thom 3. 4. 45. ar. 2.

SECVNDo quaeritur de claritate transfigurationis, vtrum fuerit gloriosa. Et videtur quod non, quia claritas gloriosa non potest videri ab oculo non glorificato, eo quod oportet inter potentiam& al obiectum esse proportionem, quae non est inter claritatem gloriosam, & oculum non glorificatum, sed oculi apostolorum, qui non erant glorificati, viderunt claritatem transfigurationis, ergo illa claritas non fuit gloriosa.

Item claritas gloriosa non potest esse, nisi in corpore humano, quia sola natura humana quoad corpus glorificatur, sed claritas transfigurationis non fuit solum in corpore Christi, sed etiam in vestimentis, & nube lucida, vt habetur Matth. 17. erg. illa claritas non fuit gloriosa.

IN CONTRARIVM est, qui glossa Hieronj. dici super illud Matth. 17. transfiguratus est ante eos, quod qualis est futurus tempore iudicij talis apparuit Apostolis, sed tempore iudicij habebit claritatem gloriosam, ergo &c.

RESPONSIO. videnda sunt tria. Primum est qualite differat claritas gloriosa a naturali, seu non gloriosam. Secundum est an claritas transfigurationis fuerit gloriosa. Tertium est, an rationclaritatis illius Christus communiter dicatur fuisse transfiguratus

Quantum ad primum dicendum est, quod claritas gloriosa non differt secundum speciem a claritate naturali, sed solum secundi causam: quod patet tripliciter. Primo patet per illud quod dicitur Malac. 13. fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum. Sed similitudo non est differentium secundum speciem: ergo cum claritas gloriosa dicatur futura, similis claritati solis quae est na turalis, oportet quod fit eiusdem speciei cum illa. Secundo quia si claritas gloriosa esset alterius rationis a claritate naturali, nihil notificaretur nobis de beatitudine corporis, per hoc quod dicitur corpora gloriosa futura esse lucida, cum sola claritas naturalis sit nobis nota, sicut qui dicit canem esse in coelo, nihil notificat ei qui non nouit, nisi canem, qui est animal: hoc autem est inconueniens, ergo illa claritas non est alterius rationis a claritate naturali. Tertio quia sicut se habet visus ad visum, ita claritas ad claritatem vt enim se habet potentia ad potentiam, it obiectum ad obiectum, sed visus corporis glorificati, & corpori non glorificati est eiusdem rationis, ergo & claritas huius corporis & illius. Differunt tamen quoad causam, quia claritas naturalis consequitur principia constituentia corpus lucens. Claritas autem gloriosa erit in corpore glorificato, non a principiis constituentibus ipsum, sed a redundantia gloriae, animae in corpus, vt quibusdam placet, vel potius a diuina virtute: & sic patet primum.

QUANTVM ad secundum dicendum est quod clarita transfigurationis fuit claritas gloriosa quoad essentiam & suam causam, non autem quoad modum essendi. Primum patet tripliciter. Primo quia sicut statim probatum est, claritas gloriosa differt a claritate naturali solum quoad causam: sed claritas transfigurationis fuit ab eadem causa, a qua erit claritas gloriosa, scilicet a diuina virtute eam superinducente: ergo claritas transfigurationis fuit ab eadem causa a qua erit claritas gloriosa, quoad essentiam & causam. Secundo quia claritas non gloriosa non ostendit gloriam resurrectionis, sed transfiguratio facta fuit ad ostendendum discipulis gloriam resurrectionis: secundum quod Christus dicit Matthaei 18. in fine cap. Sunt de hic stantibus qui non gusta. mort. donec videant filium hominis venire in regno suo, ergo illa claritas fuit gloriosa. Tertio sic, quia super illud Philippensium tertio, reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae: dicit glossa, Assimilabimur claritati quam habuit Christus in transfiguratione. Sed constat quod assimilabimur ei in claritate gloriosa, ergo claritas transfigurationis fuit gloriosa quoad essentiam & causam, non tamen fuit gloriosa quoad modum essendi.

Cuius ratio est, quia claritas gloriosa erit in corporibus glorificatis per modum habitus permanentis. Claritas autem transfigurationis fuit in Christo per modum quasi passionis transeuntis, ergo quoad modum essendi illa claritas fuit gloriosa & similest de hac claritate respectu claritatis gloriosae. Sicut de visioni diuinae essentiae in raptu Pauli, & de visione eiusdem a beatis, illa enim fuit per modum passionis transeuntis. Visio autem beatorum est per modum habitus permanentis. Et similiter fuit de claritate transfigurationis respectu claritatis, quae post resurrectionem erit in beatis. Qualiter autem talis claritas potuit esse in corpore Christi, quod erat tunc passibile & opacum. Aduertendum est quod illa claritas non fuit in profundo, sed in superficie, sicut gladius limatus intrinsecus est opacus: in superficie vero fulget ncidente lumine super eius superficiem: & sic pater primum

Quantum ad tertium aduertendum est quod figura vno modo dicitur qualitas in quantitate fundata resultans ex quantitatis terminatione & hoc modo dicitur aliquid transfigurari quando mutatur de figura in figuram, secundum terminationem quantitatis, & sic Christus non fuit trasfiguratus. Non enim lineamenta corpori eius in aliquo fuerunt mutata. Alio modo accipitur figura generalius pro omni eo quod est in extremitate rei, sicut figura est terminus quantitatis, & quia color & lux in extremitate rei demonstrantur: ideo mutatio secundum hoc dicitur transfiguratio. & sic Christus fuit transfiguratus. vnde Hieron. super Matt. dicit sic, Nemo putet Christum per hoc quod transfiguratus dicitur formam pristinam & faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, assumpsisse corpus spirituale, vel aerium, sed quomodo transfiguratus fuit, Euangelista demonstrat dicens, resplenduitfacies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix: ibi enim splendor faciei ostenditur, & candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod claritas gloriosa cum sit eiusdem speciei cum naturali potest videri ab oculo non glorificato, & habet proportionem cum ipso, nisi sit superexcedens, adeo quod corrumpat complexionem oculi: ab hoc autem potuit Christus praeseruare oculos discipulorum, vel temperando claritatem virtute diuina, vel confortando organum

Ad secundum dicendum est quod claritas gloriosa potest i quocunque corpore, in quod deus voluerit eam infundere: fui autem in transfiguratione rationabiliter in tribus, scilicet in corpore Christi, in vestimentis, & in nube, illa quae fuit in corpore Christi representabat claritatem corporis eius post resurrectio nem: claritas autem vestimentorum designabat futuram claritatem sanctorum, quae superabitur a claritate Christi, sicut candor niuis superatur a claritate solis: claritas vero nubis lucidae figurabat claritatem suturam in mundo innouato, qui erit quasi sanctorum tabernaculum: vnde Petro disponente tria tabernacula fieri, nubes lucida discipulos obumbrauit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2