Praeambulum
Praeambulum
POST praedicta oportet considerare. Superius determinauit magister de iis, quae Christus cum natura humana assumpsit. Hic determinat de iis qui per naturam humanam operatus est; operis autem humani voluntas est principium sine qua opus non est laudabile nec meritorium. Diuiditur autem haec pars in duas. Primo determinat de voluntate Christi. Secundo de merito eius quod ex voluntate eius processit distin. 18. De merito autem Christi. Prima est principium lectionis. Et diuiditur in duas. Primo determinat de voluntate Christi. Secundo respondet ad quaedam dubia, quae ex praedictis oriri possunt ibi, Caeterum non parum nos mouet. Prima diuiditur in tres. Prime mouet quaestionem de efficacia voluntatis, & ordine qui est signum voluntatis. Secundo soluit distinguendo Christi voluntatem, Quocirca ambigendum. Tertio aliam conclusionem confirmat ostendens diuersas voluntates in Christo, ex effectu igitur humano. Illa pars, in qua dubitationes mouentur, diuiditur in duas. Primo mouet quoddam dubium quod oritur ex dictis Ambrosij. Secundo quaedam quae oriuntur ex dictis Hylarij, id quoque ignorandum non est. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.
IN SPECIALI sinc procedit. Primo dicit esse considerandum, vtrum Christus aliquid orauit vel petierit quod factum non sit, quod quidem videtur per hoc quod orauit calicem passionis transferri, quod tamen factum non est, in quo videbatur a patris voluntate discordare. Postea soluit per distinctionem voluntatis in Christo, dicens quod in Christo secundum duas natura erat duplex voluntas scilicet diuina, & humana, & secundum humanam duplex voluntas in eo fuit scilicet sensualitatis, & rationis, secundum igitur voluntatem diuinam vel rationis pati & mori volebat, sed refugiebat sensualitas, nec tamen propter hoc in Christo fuit rebellio carnis ad spiritum, quia talis rixa non est nisi in quibus est concupiscentia carnis quod in Christo dici non potest, fuit tamen huiusmodi sensualitas affectionis in Christo vt in eo humanitatis veritas probaretur, vnde concludit quod sicut in nobis duplex est affectus scilicet rationis & sensualitatis, sic in Christo fuit duplex affectus, mentis scilicet quo mori volebat, & sensualitatis quo mori recufabat. Postea confirmat per plures auctoritates quod in Christo fuit duplex voluntas secundum quarum vnam pati voluit, secundum aliam non, quia Hier. excommunicat haereticos qui Christum non nisi vnam voluntatem habere ponebant, vbi addit quod cum Christus petiit quod non impetrauit id petiit, vt nobis exemplum daret in perturbatione orandi & ad deum clamandi & voluntatem nostram voluntati diuinae subdendi. Postea ponit quandam dubitationem quae ex dictis Ambro. ortum habet qui dicere videtur Christum secundum naturam humanam de potentia patris dubitasse, quod intelligendum non est inquantum deus & dei filius, sed inquantum homo & humano affectu. Sed hoc etiam intelligendum est non quod ipse dubitauerit, sed quia modum gessit dubitantis, & hominibus videbatur dubitare. Vltimo inducit quaedam verba Hylarij qui dicere videtur quod Christus nec secundum se timuit, nec secundum se orauit, sed pro suis. Quod ostendit pluribus dictis, & dicit magister verba Hylarij pie esse intelligenda. Et in hoc terminatur &c.
On this page