Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum voluntas humana in Christo semper fuerit conformis voluntati diuinae

CYAISTIO. PIINA. Vtrum voluntas humana in Christo semper fuerit conformis voluntati diuinae. Thom. 3. g. 18. ar. 5. &c

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum voluntas humana in Christo semper fuit conformis voluntati diuinae. Et videtur quod sic, quia voluntas beatorum in omnibus conformatur voluntati diuinae, sed Christus secundum animam semper fuit beatus, ergo voluntas eius humana semper fuit conformis diuinae voluntati.

Item bonitas voluntatis consistit in conformitate ad voluntatem diuinam sicut ad suam regulam vt dicit glossa super illud Psalm. rectos decet collaudatio, sed omnis voluntas Christi fuit bona, ergo &c.

Item ex persona Christi dicitur in Psalmist. vt facerem voluntatem tuam deus meus volui, & sic idem quod prius.

IN CONTRARIVM est quod dicit August. contra Maxi. in hoc quod Christus ait non quod ego volo, sed quod tu, aliud ostendit se voluisse quam patrem quod nisi humano corde non posset. Ex quo patet, quod humana voluntas in Christo aliud voluit quam diuina.

RESPONSIO. Quaestio ista vnum supponit & aliud quaerit, supponit enim quod in Christo praeter voluntatem diuinam fuerit aliqua voluntas humana. Quo supposito quaerit de conformitate voluntatis humanae ad diuinam. Primo igitur videndum est de supposito, deinde de quaesito.

QUANTVM ad primum sciendum est quod praeter voluntatem diuinam fuit in Christo duplex voluntas humana, vna quae dicitur voluntas per essentiam quae per se & directe est in ratione, alia quae est voluntas solum per participationem quae non es in ratione, sed nata est obedire rationi. De voluntate per essentiam quod fuerit in Christo patet tripliciter. Primo sic voluntas, correspondet intellectui, sed in Christo praeter intellectum diuinum est aliquis intellectus humanus, ergo in Christo praeter voluntatem diuinam est aliqua voluntas humana. Maior patet, quia in omni natura, concomittatur se inseparabiliter intellectus & volumtas proprie dicta. Minor similiter patet, quia scientia est perfectio intellectus, sed in Christo praeter scientiam diuinam fuit aliqua scientia humana vt patuit supra, ergo in Christo praeter intellectum diuinum fuit intellectus humanus & haec fuit minor. Secundo sic, voluntas Dei non potest mereri, nec demereri, nec sibi, nec alij, alioquin Deus secundum diuinitatem acceptus posset mereri, sed Christus meruit nobis & sibi vt postea patebit, ergo in ipso praeter voluntatem diuinam fuit alia voluntas per quam potuit mereri, sed sine voluntate proprie dicta non est meritum, quare &c. Tertio sic, quae sequuntur naturam plurificantur in Christe vt vult Dama. lib. 3. sed appetitus sequitur naturam, ergo sicut in Christo sunt plures naturae, ita plures appetitus, sed appetitus humanae naturae quatenus rationalis dicitur voluntas, ergi praeter appetitum vel voluntatem diuinam in Christo est appetitus rationalis vel voluntas, haec autem secundum nomen diuiditur in voluntatem vt est natura & vt est ratio non tanquam in dua potentias, sed sortitur haec duo nomina vel duos modos quibus potest sem in suum obiectum, quando enim voluntas fertur in aliquid secundum quod est conueniens vel nociuum naturae secundum se, sic vocatur voluntas vt natura, quando autem fertur in aliquid secundum bonitatem vel malitiam, quam habet in ordine ad finem, sic vocatur voluntas vt ratio, quia sequitur deliberationem rationis, quia cum eiusdem potentiae sit ferri in aliquid secundum se & in ordine ad finem, ideo eadem est potentia voluntatis quae fertur his duobus modis in suum obiectum

De voluntate autem quae non est voluntas per essentiam, sed solum per participationem, quod fuerit in Christo patet similiter tribus viis, accipiendo primo id quod dictum fuit prius scilicet quod passiones appetitus sensitiui in Christo regebantur per rationem, & ei subiiciebantur & obediebant. appetitus autem sensitiuus vi obediens rationi dicitur voluntas per participationem. Que supposito arguitur primo sic. Sicut intellectum sequitur voluntas proprie dicta, sic sensum sequitur appetitus sensitiuus, qui vt obediens rationi dicitur voluntas per participationem, sed sicut in Chiisto fuit verus intellectus, ita in Christo fuerunt verae & perfectae vires sensitiuae, ergo sicut in Christo fuit voluntas proprie dicta, ita & voluntas per participationem. Secundo sic, in Christo fuit verus dolor sensibilis vt patuit prius, sec dolor sensibilis est passio appetitus sensitiui, ergo in Christo fuit appetitus sensitiuus. Constat autem quod in Christo non minus obediebat appetitus sensitiuus rationi quam in nobis, in nobis autem propter hoc dicitur voluntas per participationem, ergo & in Christo. Tertio sic, Christus assumpsit naturam perfectam omni perfectione debita naturae, sed sicut de perfectione hominis inquantum homo sunt intellectus & voluntas proprie dicta, ita de perfectione eius inquantum est animal, est sensus & appetitus sensitiuus qui est voluntas per participationem, ergo haec omnia fuerunt in Christo, & sic patet primum.

DE SECVNDO principali scilicet de conformitate voluntatis humanae ad diuinam. Sciendum est quod voluntas nostra conformari potest dupliciter diuinae quo ad praesens. Vno modo quando vult illud quod vult Deus eam velle quae vocatur a quibusdam conformitas secundum genus causae efficientis. Alio modo quando vult illud idem quod Deus vult ita quod sit idem obiectum voluntatis humanae & diuinae quae vocatur conformitas secundum genus causae materialis accipiendo materiam pro obiecto. Loquendo de prima conformitate sic omnis voluntas in Christfuit conformis voluntati diuinae. Quod patet primo de voluntate naturali, & voluntate per participationem. Qvia naturalis inclinatio cuiuslibet rei est a voluntate diuina dante rem & inclinationem rei (Dico autem naturalis, quia libera inclinatio non semper est a dante rem, eo quod res indifferens est ex natura sua ad talem inclinationem vel oppositam) sed naturalis iuclinatio ad quam res est de natura sua determinata est a dante naturam, Inclinatio autem voluntatis vt est natura & inclinatio voluntatis dictae per participationem, hoc est appetitus sensitiui est na turalis, ergo est a voluntate diuina dante naturam, & ita quaelibet harum voluntatum vult idem quod Deus vult eam velle.

De voluntate autem sequente deliberationem patet, quod fuerit eodem modo conformis voluntati diuinae. Quia voluntas diuina consequens quae est voluntas simpliciter semper impletur vt dictum fuit in primo libro, ergo quicquid Deus voluit tali voluntate Christum velle Christus voluit, & non solum ( Christus, sed quicunque alius, voluntas autem antecedens innotescit nobis per praecepta, prohibitiones & consilia, & huic voluntati quanto magis voluntas humana conformatur tanto melior efficitur, sed voluntas deliberatiua Christi fuit optima, ergo fuit voluntati antecedenti maxime conformis.

Si autem loquamur de conformitate quae attenditur secundum obiectum volitum, sic voluntas naturalis & voluntas per participationem non conformabantur in Christo voluntati diuinae, quia sicut dictum fuit prius, in Christo permittebatur cuilibet parti agere & pati quod erat sibi proprium, sed proprium est voluntatis naturalis refugere ea quae sunt nociua naturae, proprium autem appetitus sensitiui est fugere ea quae sunt nociua sensui, & ideo vtraque voluntas in Christo fugiebat mortem, & dolorem passionis quae tamen a Deo erant volita propte salutem generis humani. Voluntas deliberatiua conformis eravoluntati diuinae, alioquin passio Christi non fuisset sibi, nec nobis meritoria nisi accepta fuisset a voluntate deliberatiua, cuius mereri & demereri, & sic patet secundum.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod beatis qui sunt comprehensores nihil occurrit quod sit contrarium naturae vel laesiuum sensus, & ideo in eis sensualitas vel voluntas non discordat a voluntate diuina, sed Christus simul fuit beatus & passibilis secundum aliam & aliam sui partem, vnde multa occurrerunt Christo contraria naturae & parti sensitiuae vt mors, flagella, & huiusmodi quae refugiebat sensualitas & voluntas vt natura quamuis acceptarentur a voluntate deliberatiua quae semper fuit conformis voluntati diuinae.

Ad secundum dicendum quod omnis voluntas Christi fuit conformis diuinae voluntati in hoc quod volebat id quod voleba Deus eam velle. Et in hac conformitate consistit principaliter bonitas voluntatis humanae vt dictum fuit prius in fine primi libri. Et vltra hanc conformitatem voluntas deliberatiua habuit aliam quae est secundum volitum. Ex quo potest concludi quod voluntas deliberatiua in Christo fuit melior quam naturalis vel sensualis. Et ex hoc non sequitur quod aliae fuerunt malae.

De hac voluntate deliberatiua intelligendum est illud Psal. vt facerem voluntatem tuam domine &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1