Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum conueniens fuerit Christum orare
SECVNDO quaeritur, vtrum conueniens fuerit, Christum orare. Et arguitur quod non, quia non decet orando petere illud quod scit aliquis esse futurum pro certo vel non, sed Christus sciebat omnia quae essent futura vt dictum fuit supra, ergo non decuit quod aliquid orando peteret.
Item secundum Dama. lib. 3. Oratio est ascensio mentis in Deum, sed mens Christi non indigebat ascendere in Deum secundum eundem Damasc. quia semper erat Deo coniuncta, non solum secundum vnionem suppositi, sed secundum fruitionem, ergo Christo non conueniebat orare.
IN CONTRARIVM est, quia in pluribus locis euangelij legitur Christum orasse, & arguitur per rationem, quia officium pontificis est fundere preces & orare, sed Christus fuit pontifex vt dicitur Hebr. 2. ergo eius fuit orare.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est vtrum fuit conueniens Christum orare. Secundum est cuius fuit illa oratio rationis an sensualitatis. Tertium est vtrum eius oratio fuerit exaudita.
QUANTVM ad primum dicendum est quod Christo secundum humanam naturam conueniebat orare. Quod patet sic, illi conuenit orare cuius voluntas per seipsam non est efficax ad ad implendum omnia quae vult, sed voluntas humana in Christo non fuit per seipsam efficax ad implendum quaecunque volebat. ergo Christo secundum humanam naturam conueniebat orare. Maior patet, quia oratio non est nisi quaedam explicatio voluntatis apud Deum vt suppleat indigentiam quam per nos ipsos supplere non possumus. Minor manifesta est ex praecedentibus vbi ostensum est quod Christus secundum humanam naturam no fuit omnipotens, & ideo non potuit per humanam naturam facere quicquid potuit velle. Item cuius est agere gratias de acceptis, eius est orare pro accipiendis, sed Christus egit gratias pri acceptis. Io. 11. Pater gratias ago tibi quoniam audisti me, erge eius fuit orare pro accipiendis. Orauit autem tam pro se quan pro aliis, sed differenter, quia omnis oratio qua orauit pro si fuit petitio bonorum corporalium, vel pro amotione malorum oratio autem qua orauit pro aliis fuit indifferenter pro bonicorporalibus vel spiritualibus adipiscendis, vel malis amouendis. Cuius ratio est: quia omnis oratio fuit ad supplendum aliqu defectum, Christus autem non patiebatur aliquem defectum quantum ad bona spiritualia, patiebatur autem quantum ad bona cor poris, nos autem patimur in vtrisque defectum, & ideo omnis oratio qua orauit per se fuit de bonis acquirendis corporalibus, vel malis corporalibus amouendis, oratio autem qua orauit pro aliis potuit esse indifferenter de omnibus corporalibus & spiritualibus. Orauit etiam non solum mentaliter: sed vocaliter propter duo. Primo propter veritatem humanae naturae insinuandam secundum quam est minor patre & obediens, ipsi & orans eum Secundo, vt praeberet nobis exemplum recurrendi ad deum il necessitatibus nostris, & sic patet primum.
Quantum ad secundum dicendum est quod oratio potest esse alicuius dupliciter. Vno modo sicut proponentis. Alio modo sicut eius pro quo proponitur. Primo modo oratio non potest esse nisi rationis, & nullo modo sensualitatis, qa oratio proponitur deo, illius est ergo orare vt proponentis orationem, cuius est in deum tendere, istud autem non est sensualitatis quae non transcendit sensibilia, sed rationis, ergo &c. Secundo modo potest esse oratio sensualitatis tanquam eius pro quo proponitur, & sic orauit Christus quando petiuit calicem passionis eius a se transferri. In hoc enim insinuauit affectum sensualitatis, quod fecit propter tria. Primo vt ostenderet se assumpsisse vera naturam humanam cum omnibus naturalibus effectibus. Secundo vt ostenderet quod homini licet secundum naturalem affectum aliud velle quam deus velit. Tertio vt doceret quod homo proprii affectum debet diuinae voluntati subdere, vnde postquam dixerat transeat a me calix iste, subiunxit, veruntamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Et sic patet secundum.
Quantum ad tertium sciendum est quod cum oratio sit quasi interpres voluntatis humanae apud deum, tunc oratio alicuius exauditur cum voluntas eius impletur, voluntas autem hominis simpliciter est voluntas rationis, illud enim absolute volumus quod secundum deliberatam rationem volumus, illud autem quo volumus secundum motum sensualitatis vel per motum voluntatis vt natura est simpliciter non volumus, sed secundum quid scilicet, si aliud non obsistat: vnde magis debet vocari secundum doctores velleitas quam voluntas, quia scilicet homo illud vellet nisi aliud obsisteret. Dicendum ergo quod omnis oratio Christi de eo quod simpliciter voluit exaudita fuit: cuius ratio est, quia voluntas simpliciter est voluntas deliberatiua, sed illa semper fuit conformis voluntati diuinae, ergo Christus nihil simpliciter voluit nisi quod deus voluit, omne autem tale impletur, ergo &c. Et sic loquitur Hebr. 5. apostolus, quod exauditus est pro reuerentia sua & ipsemet Christus Io. 11. quando dixit ego autem sciebam quia semper me audis. Oratio autem Christi quam proposuit insinuans motum sensualitatis vel voluntatis naturalis non fui exaudita, quia nec erat illud simpliciter volitum a Christo sicul dictum est, sed proponebatur ad insinuandum veritatem natura assumptae. Et propter causas iam dictas, & de hoc intelligitur quod scriptum est in Psal. Clamabo per diem & non exaudies. Orationem etiam qua Christus orauit pro suis crucifixoribus pater, ignosce eis vt habetur Luc. 23. Et oratio qua orauit pro his qui credituri erant per verbum apostolorum in ipsum vt essent vnum in eo vt habetur Io. 12. exaudita fuit secundum intentionem orantis, non enim orauit simpliciter pro crucifixoribus vt simpliciter eis dimitteretur, sed vt minus puniretur, quia peccabant per ignorantiam, nam subiunxit, quia nesciunt quid faciunt, non orabat etiam pro omnibus qui credituri erant in eum, sed solum pro praedestinatis in quibus effectum habuit eius oratio.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod sicu Christus sciuit quid esset futurum, ita sciuit de quibusdam qui erant futura mediante oratione sua, & ideo non inconuenienter, imo rationabiliter orauit.
Ad secundum dicendum quod oratio Christi non fuit assensus in Deum per nouam contemplationem, cum ab instanti conceptionis suae fuerit semper Deum contemplatus, fuit tamen nouus assensus per nouam explicationem voluntatis, & hoc sufficit ad rationem.
DE DVBITATIONE autem quam ponit Ambr in Christo notandum est quod dubitatio primo & principaliter significat motum rationis supervtramque partem contradictio¬ nis cum formidine determinandi alteram. Secundo autem tranL latum est nome dubitationis ad significandum formidinem affectus in aggrediendo vel sustinendo aliquid terribile. Primo modo non potuit esse dubitatio in Christo, quia talis dubitatio contingit ex defectu scientiae, & ex defectu medij sufficientis concludere alteram partem. In Christo autem non fuit aliquis defectus scientiae, ergo nec talis dubitatio, dubitatio autem secundo modo sumpta fuit in Christo, quia talis dubitatio prouenit ex infirmitate hominis qui videt aliquid laesiuum sibi immunens & non videt facultatem euadendi, Christus autem secundum carnem infirmus fuit & secundum sensualitatem videbat mortem sibi imminere, nec patere euasionem propter quod sensualiter trepidabat quamuis in ratione deliberatiua esset summa securitas, sicut ipse dixit, Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
On this page