Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XVIII. in generali & speciali.

EMERITO autem Christi. Superius determinauit magister de voluntate Christi quae est principium merendi. Hic determinat de merito ipsius. Et diuiditur in duas. Primo determinat de merito Christi prout ordinatur ad consequutionem boni. Secundo vt ordinatur ad amotionem mali, di. 19. ibi. Nunc igitur quaeramus. Prima est principium lectionis. Et diuiditur in duas, quia primo agit de meriti perfectione, & secundo de merendi necessitate ibi, Sed vero quaeritur. Prima in tres, quia primo ostendit quid Christus meruit in se. Secundo quando meruit ibi, nec solum. Tertio quid meruit quo ad nos ibi, nec tamen gloriam. Illa vero in qua agitur de merendi necessitate quae incipit ibi, Si vero quaeritur, diuiditur in duas, quia primo inquirit an bona quae potest passionem Christus adeptus est, sine merito passionis habere potuit. Secundo supposito quod sic, inquirit ad quid pati voluit ibi, Ad quid igitur. Haec est diuisio &c.

INSPECIALI sic procedit, & dicit quod quidam crediderunt quod Christus nihil sibi meruit, sed solum nobis quibus meruit redemptionum a diabolo, a peccato & a poena, & apertionem regni coelorum, magister tamen dicit quod Christus meruit sibi per passionem suam immortalitatem & impassibilitatem sicui dicit apostolus Phil. 2. Christus factus est pro nobis obediens &c. Et sequitur propter quod & deus exaltauit illum, & confirmat hoc auctoritatibus Aug. & Ambr. vt patet in litera. Deinde dici quod ista non solum meruit sibi Christus per passionem suam, sed etiam a conceptione sua, quia cum extunc fuerit plenus gratia tantum meruit quantum postea ita quod passio eius addidit numerum meritorum, sed non ad efficaciam principij merendi. Postea dicit quod Christus non solum praedicta per passionem suam meruit, sed etiam exaltationem nominis sui, hoc est quod deus vocaretur, hoc est enim nomen quod est super omne nomen, & hoc licet fuerit datum Christo statim quando factus est homo, tamen manifestatum est post passionem suam in resurrectione, & ideo dicitur tunc hoc nomen fuisse sibi datum, quia res dicitur fieri quando innotescit. Postea ponit concordiam cuiusdam contrarietatis quae videtur esse inter Ambro. & Augu. Quia Ambro. dicit quod pate dedit filio per naturam nomen quod est super omne nomen, & Aug. dicit quod deus dedit hoc homini Christo per gratiam, sec dictum Ambro. est intelligendum de generatione aeterna, & dictum Aug. de assumptione temporali. Postea quaerit magister vtrum Christus impassibilitatem & immortalitatem & nominis fui exaltationem potuerit habere sine merito & dicit quod sic, sed ex quo fuit homo mortalis non potuit, hoc est non decuit quod habere sine merito. Vitimo quaerit ad quid Christus pati voluit ex quo sine passione sua praedicta habere potuit, & respondet quod hoc fecit vt praeberet nobis exemplum humilitatis, & vt nos redimeret a peccatis, & a poenis diaboli, & vt regni coelorum ianuam aperiret. Et declarat hoc per auctoritatem Ambro. per quaedam alia vt patet in littera. Et in hoc terminatur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum