Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in Christo fuerit tantum vna actio

QVAESTIO PRIMA. Vtrum in Christo fuerit tantum vna actio. Thom. 3. q. 19. art. 1.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum in Christo fuerit tantum vna actio. Et videtur quod sic, vbi est vnum operatum ibi est vna opee ratio. Sed idem operatum fuit humanitatis & diuinitatis in Christo, sicut sanatio leprosi ad tactum manus Christi, ergo eadem operatio fuit humanitatis & diuinitatis in Christo.

Item eadem videtur esse operatio principalis agentis & instru¬ menti, sed natura humana in Christo fuit instrumentum diuinitatis vt Damascen libro 3. ergo vtriusque fuit vna & eadem Lactio.

IN CONTRARIVM arguitur, quia magis distant in Christo natura diuina & humana quam distent in nobis diuersae potentiae eiusdem animae, sed diuersarum potentiarum sunt diuersae actiones, ergo fortiori ratione naturae diuinae & humanae in Christo fuerunt plures actiones.

RESPONSIO. Dicenda sunt tria. Primum est quod humanitatis & diuinitatis in Christo fuit vna actio, in alio tamen & alio genere causae. Secundum est, quod secundum vtram que naturam fuit in Christo vna actio in vno & eodem genere causae, sed in alio modo. Tertium est quod impossibile est in eodem generae causae & in eodem modo esse in Christo tantum vnans actionem diuinitatis & humanitatis.

PRIMVM patet sic, quia actio & passio sunt vnus motus qui sunt in passo sicut in subiecto sicut dicitur 3. Physi. & ideo mouentis & moti est idem actus. Sed vnius tanquam agem. tis, & alterius tanquam mere patientis, & ficut est de motu itest de quacunque actione, tunc sic agentis & patientis est iden actus licet in alio genere causae, sed diuina natura & humana in Christo se habuerunt respectu plurium actionum vt agens, & patiens sic ut respectu receptionis gratiae & gloriae, & huiuratio est, quia quod influebat deitas recipiebat humanitas, ergo omnes huiusmodi actiones fuerunt diuinitatis & humanitatis, vnus tanquam agentis & alterius tanquam subiecti recipientis & ita in diuerso genere causae.

SECVNDVM patet sic, omnem actionem quam effici secunda causa efficit causa prima, sed per alium modum sicut habetur in commento primae propositionis de causis, sed humana natura se habet ad diuinam vt causa secunda ad primam, ergi omnem actionem quam efficiebat humana natura in Christo efficiebat natura diuima, sed per alium modum, quia quod effici bat natura humana immediate hoc faciebat diuina mediate Secundum hunc modum eadem est actio agentis principalis 8 instrumentalis scilicet in eodem genere causae, sed in alio modo

TERTIVM patet tripliciter. Primo sic, plurificato principio per se, & sufficienti, & immediato, oportet plurificari actio nem, nunquam enim ad vnam actionem concurrere possunt plura principia per se si quodlibet per se sit sufficiens immediatum, sicut sufficienter fuit declaratum libro primo distinctione prima. Sed diuina natura est sufficiens principium, & per se, & immediatum aliquarum actionum similiter & humana natura supposita eius conseruatione, quare oportet huiusmodi actiones esse plures. Secundo sicut se habet vnitas actionis ad vnitatem naturae sic se habet pluralitas ad pluralitatem, sed plurium personarum diuinarum est vna actio propter vnitatem naturdiuinae, ergo in Christo sunt plures actiones propter pluralitatem naturarum existentium in ipso. Tertio sic, actionum quaedam sunt manentes in agente, quaedam transeuntes in materiam exteriorem, sed tam hae quam aliae plurificantur in Chr sto secundum deitatem & humanitatem, ergo &c. Minor declaratur. Quod enim actiones intra manentes plurificentur, in Christo patet ex eo quod praeter scientiam diuinam ponimus in Christo humanam, & praeter velle diuinum & humanun vt dictum fuit prius. De operationibus etiam transeuntibus patet, quod aliqua conueniebant ei secundum diuinam naturam sicut gubernatio mundi, operatio miraculorum & huiusmodi. Quaedam etiam conueniebant ei secundum naturan humanam quae non conueniebant ei immediate secundum diuinam sicut corporaliter tangere infirmum & huiusmodi, quare, &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in sanatione leprosi aliud fuit proprium operatum deitatis, & aliud humanitatis, quia proprium operatum deitatis fuit sanatio leprosi, proprium autem operatum humanitatis fuit tactus corporalis, & haec duo adinuicem concurrebant ad insinuandum quod idem personaliter erat qui vt homo tangebat, & vt Deus sanabat.

Ad secundum dicendum est quod principalis agentis & instrumentalis potest esse eadem actio in eodem genere causae, sed in alio modo, sed in eodem genere causae & in eodem modo non est possibile. Quando etiam dicimus quod eadem est actio principalis agentis & instrumentalis, non est hoc intelligendum de actione quam principale agens habet instrumentum mouendi ipsum, & de illa quam habet instrumentum in aliquid sibi subiectum, istae enim sunt plures cum sint in pluribus subiectis. Prima est in instrumento moto a principali ager te. Secunda in eo quod subiicitur instrumento, sed intelligendum est de actione quam habet instrumentum immediate in id quod sibi subiicitur, quia illa eadem actio est a principali agente mediate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1