Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum Christus meruerit aliquid in instanti suae conceptionis
QVARSTIO SECVRDA. Vtrum Christus meruerit aliquid in instanti suae conceptionis. Thom. 3. 4.34. ar. 2.
SECVNDO quaeritur, vtrum Christus meruerii aliquid in instanti suae conceptionis. Et videtur qui non, quia liberum arbitrium indifferens est ad merendum & demerendum, sed nulla creatura potuit peccare vel demereri in instanti suae creationis, ergo nec Christus ratione humanitatis potuit mereri in instanti suae conceptionis.
Item omne humanum meritu videtur consistere in aliqua actione in qua anima communicat corpori saltem vt obiecto, quia cum corpus communicet in praemio debet communicare in merito, sed Christus non potuit in instanti suae conceptionis habere aliquam actionem humanam in qua anima communicaret corpori etiam vt obiecto, quia vires sensitiuae ex quibus intellectus accepit suum obiectum fuerunt in Christo tunc indispositae sicut in caeteris paruulis, ergo non potuit mereri.
IN CONTRARIVM arguitur, qa perfecti est agere, sed Christus in instanti suae conceptionis suit perfectus vir secundum illud Hier. 31. Nouum creauit dominus super terram foemina circundedit virum, ergo Christus in instanti suae conceptionis potuit agere ea quae sunt viri, hoc autem est mereri, ergo &c.
RESPONSIO. Quaestio ista vnum, supponit & aliud quaerit, supponit quod Christus mereri potuerit, & quaerit de tempore possibilitatis vtrum scilicet in instanti suae conceptionis potuerit exire in actum meritorium.
PRIMVM supponitur rationabiliter ppter duo. Primum est quia ad meritum non videntur necessaria esse nisi tria scilicet qu agens non sit simpliciter in termino, quia comparatur meritum, ad praemium, sicut via ad terminum. Secundum est quod agens sit dominus suae actionis, ita quod in potestate eius sit agere, vel non agere nec agat ex necessitate, sed libere, quia quod actio sit bona vel mala hoc habet ex obiecto & circunstantia obiecti, sed quod sit im putabilis ad laudem vel vituperium: meritum vel demeritum, hoc habet ex eo quod est in potestate agentis vt declaratum fuit secundo libro. Tertium est quod actio proportionem habeat ad praemium, quae proportio attenditur secundum gratiam & charitatem, ex quibus potest sic argui, quicunque non est simpliciter in suo termino & habet dominium sui actus, & est in statu gratiae seu charitatis talis potest mereri, sed Christus ante resurrectionem non fuit simpliciter in suo termino, imo fuit secundum aliquid viator, etiam habuit dominium suae actionis libere sicut & caeteri homines, fuit etiam perfectissimus in gratia & charitate, ergo potuit mereri. Secundo patet idem sic, nobilius est aliquid habere per meritum quam sine merito, sed omnis perfectio & nobilitas est Christo attribuenda, ergo quicquid habent alij per meritum, fol tiori ratione & Christus habuit per meritum, alioquin alij illud nobiliori modo habuissent quam Christus quod est inconueniens. Maior patet, quia nobilius est aliquid habere a se & per se quam al alio, vel per alium, qui autem habet aliquid per proprium meritum quodammodo habet illud per seipsum inquantum per actionem suam fecit sibi illud debitum, qui habet sine merito habet omnino per alium, ergo nobilius est habere per meritum aliquid quam sine merito de his quae possunt cadere sub merito, & qa quod est nobilius est Christo attribuendum, consequens est qui ipse habuit per meritum illud quod alij habent per meritum, nisi sit tale quid cuius carentia magis dignitati & perfectioni Christi praeiudicet quam per meritum accrescat sicut est gratia, scientia, beatitudo animae, & vnio cum persona diuina, quia cum meritum non sit nisi eius quod nondum habetur, oportuisset quod Christus aliquando his caruisset, carere autem istis magis dignitatem eius diminuisset quam meritum auxisset, & ideo talia non meruit, sed alia de quibus postea dicetur. Et sic patet primum.
QVANTVM ad secundum an. s. Christus meruerit in instanti suae conceptionis est duplex modus dicendi. Vnus est quod Christus in primo instanti suae conceptionis mereri potuit & meruit, cuius ratio est, quia Christo debemus attribuere secundum animam omnem perfectionem spiritualem quae ipsi potest competere, sed possibile in Christo fuit in primo instanti suae conceptionis fecisse actum meritorium, ergo hoc est ipsi attribuendum. Maior patet. Minor declaratur, quia quod aliqua res non habeat suam operationem statim cum est non potest contingere nisi ex tribus. Primo, quia ipsi deest aliqua perfectio quae requiritur ad agendum. Secundo propter impediens extrinsecum. Tertio propter successionem operationis, sicut leue non impeditum non mouetur in eodem instanti quo est, quia motus in instanti esse non potest. Constat autem quod Christo non deficiebat aliqua perfectio ex parte animae quae esset necessaria ad merendum, nihil etiam erat quod impedire posset actum meritorium, ipse au¬ tem actus voluntatis quo meremur indiuisibilis est & non successiuus, ergo anima Christi in eodem instanti quo fuit mereri potuit, & per consequens meruit.
Alius modus est quod Christus in instanti suae conceptionis ne meruit quoad vsum virtutis seu actum, sed solum habuit meritum in radice scilicet in habitu charitatis, & aliarum virtutum ex quibudignus fuit gloria. Quod probatur sic, si Christus meruit in instanti suae conceptionis aut meruit actione beata, aut alia. Non actione beata, quia omnis actio meritoria est actio viatoris vt viator est, quia solius viatoris est mereri pet proprias actiones, sed actio beata non fuit in Christo secundum quod viator, sed secundum quod comprehensor, ergo per illam non meruit. Nec per aliam, quia actus voluntatis in quo consistit meritum sequitur actum cognitionis, in Christo autem praeter cognitionem beatam non fuit nisi duplex cognitio scilicet infusa & experimentalis. Neutra autem istarum cognitionum fuit in Christo secundum actum in primo instanti suae conceptionis propter imperfectionem organorum & virium sensitiuarum quarum actus sunt necessarij ad visum scientiae infusae & experimentalis vt dictum fuit prius, ergo in Christo non potuit esse in primo instanti suae conceptionis aliquis actualis motus voluntatis quo mereretur. Probabile est enim quod circa animam Christi ex ea parte qua fuit viator ex qua conuenit ipsi meriti non fuerit mutatus naturalis ordo viae qui est quod nihil intelligimus neque naturaliter, neque per reuelationem nisi ex sensatis & imaginitatis. Si autem anima Christi in primo instanti suae conceptionis potuit exire in actum scientiae infusae non videc quin potuerit exire in actum voluntatis meritorium, sicut poni praecedens opinio, nihil enim obsisteret nisi hoc quod alicui posset videri, quod actus quem habet creatura rationalis in primo instanti suae creationis non esset in potestate eius, & sic non esset meritorius. Istud autem non obstat, quia deus sicut ab aeterno voluit quicquid vnquam postea voluit, & tamen aliqua vult libere & non omnia ex necessitate. Ita possibile est quod creatura rationalis intellectualis in primo instanti suae creationis possit multa velle non ex necessitate, sed libere, & tale velle meritorium potest esse si cadat super debitum obiectum cum debitis circunstantiis.
Ad rationes vtriusque partis potest responderi. Ad primam dicendum quod non est simile de merito & de demerito respectu primi instantis. quia peccatum seu demeritum non potest esse in voluntate nisi praecedente aliquo defectu in cognitione, angeluautem non potuit in primo instanti suae creationis habere alique defectum cognitionis naturalis, quia talis defectus nunquam fuit in angelo vt dictum fuit in 2. lib. nec potuit habere defectum cognitionis supernaturalis ratione cuius posset peccare, quia aut tunc fuit aliquid sibi reuelatum, & ita tunc non habuit defectum talis cognitionis, aut nihil, & ita non tenebatur aliquid supernaturale considerare, propter quod ex tali defectu vel ignorantia cum sit inuincibilis peccare non potuit, potuit tamen mereri, quia ad meritum sufficit actus voluntatis libere cadens super debitum obiectum cum debitis circunstantiis, qui tunc potuit esse in angelo vi dictum est. Similiter anima Christi in principio suae creationis, aut habuit praeter cognitionem beatam aliam cognitionem supra infusam, aut nullam, si nullam non potuit habere aliquod velle correspondens, nec per consequens peccare, si aliquam, tunc non potuit habere aliquem defectum secundum eam, nec per consequens aliquam electionem malam, tamen potuit habere aliquam electionem liberam, & bonam sequentem cognitionem infusam, & per consequens mereri.
Ad secundum potest dici quod non oportet animam communicare cum corpore vt obiecto in omni actione meritoria, sed sufficit quod anima sit in corpore passibili, & mortali ratione cuius est in statu viae, & nihilominus totus homo remunerabitur, quia anima quae est principalis radix merendi, est id quod est principalius in homine, nec potest simpliciter perfici nisi prfecto corpore, propter quod meritum aniae redundabit in corpus in quo est sicut in subiecto, licet aliquae potentiae eius non sint perfectiones organorum corporalium.
AD RATIONEM alterius partis potest dici secundum aliam opinionem quod Christus ab instanti suae conceptionis fuit perfectus vir quo ad habitum scientiae, gratiae & virtutis in quibus consistit meritum virtualiter & in radice, sed non fuit perfectus vir quo ad vsum in quo consistit formaliter meritum excepto actu visionis beatae qui magis est praemium quam meritum.
On this page