Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Christus per passionem suam aliquid meruerit
QVAESTIO. TERTIA. Vtrum Christus per passionem suam aliquid meruerit. Thom. 3. q. 48. ar. 1. & 2. q. 49. ar. 6.
TERTIO quaeritur, vtrum Christus per passionem suam aliquid meruerit. Et videtur quod non, quia aut meruisset sibi, aut nobis, non sibi, quia superfluum est, aliquem mereri, illud idem quod prius meruerat, sed Christus meruit ante pas¬ sionem suam quicquid vnquam possea habuit, ergo per passionem suam nihil sibi meruit. Item nec nobis, quia ex eadem radice procedit laus & meritum, sed opus vnius non est alteri laudabile, ergo nec meritorium.
Item charitas est principium merendi, sed Christus tempore passionis non habuit maiorem charitatem vel aliam quam prius: ergo nihil meruit, vel magis quod prius non meruisset.
IN CONTRARIVM arguitur, quia omnis actus viatoris existens in potestate eius & charitate informatus, est meritorius, sed passio Christi vt acceptata ab ipso fuit actus viatoris, & in potestate Christi. Oblatus est enim quia voluit, & etiam a maxima charitate processit, quia charitatem maiorem nemo habet quam vt animam suam ponat quis pro amicis suis, vt dicitur Ioan. 15. ergo passio Christi fuit maxime meritoria.
Ad idem est quod dicitur Phil. 2. factus est obediens vsque ad mortem, propter quod & Deus exaltauit illum, vbi dicit glossa Aug. quod humilitas passionis claritatis est meritum, claritas autem humilitatis est praemium.
RESPONSIO. quod Christus per passionem suam meruit, satis efficaciter probat ratio adducta ad hanc partem, & ideo restant solum alia duo videnda. Vnum est quid sibi meruerit secundum est an nobis meruerit.
QUANTVM ad primum sciendum est quod illud quod cadit sub merito prout de ipso loquuntur theologi, oportet? sit de pertinentibus ad beatitudinem primo vel consequenter, oportet etiam quod non sit naturae debitum, quia naturalia sub merito non cadunt, requiritur etiam quod sequatur meritum tempore vel natura, & forte necessarium est quod sequatur tempore, ex quo patet quod Christus meruit sibi per passionem suam impassibilitatem corporis cum caeteris dotibus corporis, & exa tationem nominis sui, cuius ratio est, quia Christus meruit sibi per passionem omne illud quod pertinet ad beatitudinem, &g ante passionem non fuit ab eo habitum, nec naturae debitum, sed impassibilitas corporis cum caeteris dotibus eius pertinet ad beatitudinem saltem secundario, & similiter exaltatio, sed manifestatio beatitudinis, quia gloria est clara cum laude noritia vt dicit glo. Rom. vltimo, & quia vt dicit philosophus I. Ethicorum de bene esse foelicitatis est vt foelix non solum viuns, sed etiam mortuus viuat in memoriis hominum. Hoc etiam Christus ante passionem suam, aut non habuit vt fuerunt dotes corporis, aut non complete vt exaltationem sui nominis. Neutrum enim istorum fuit debitum naturae humanae in Christo, ergo Christus in quo debuit esse completissima beatitudo per passionem suam meruit sibi omnes dotes corporis, & exaltationem seu manifestationem suae beatitudinis. Quae exaltatio consistit in tribus, in notitia cordis vt cognoscatur esse verus deus, & verus homo, in reuerentia corporis quoad genuflexiones, & similia, in oris confessione, quae tria tangit apostolus ad Phil. 2. dicit, propter quod & deus exaltauit illum & dedit illi nomen quod est super omne nomen, scilicet vt credatur deus, nomen enim facit de re notitiam, vt in nomine Iesu omne genu flectatur, quantum ad reuerentiam corporis, & omnis lingua confiteatur quantum ad confessionem oris, & sic patet primum.
Quantum ad secundum aduertendum est quod aliquem merer alteri vel pro altero potest intelligi dupliciter. Vno modo quod meritum vnius cedat alteri ad meritum. Alio modo quod fructus meriti vnius redundet in alterum. Primo modo nullus potest mereri pro altero, nec Christus sic meruit pro nobis quia sicut dictum fuit in praecedenti quaestione. Operatio bona, vel mala ex hoc habet rationem imputabilis ad meritum vel demeritum, ipsa est in potestate operantis, sed operatio vnius nunquam es in potestate alterius, ergo operatio vnius bona vel mala nulli ali potest imputari ad meritum vel demeritum, nullo igitur modo Christus sic nobis meruit. Secundo autem modo vnus potest alteri mereri vel demereri, ita scilicet quod fructus vel damnum meriti vel demeriti redundet in alterum, & de demerito quidem declaratum fuit in secundo lib. agendo de peccato originali. De merito autemem patet idem sic, quia non minus apud deum potest amicitia charitatis quam apud homines amicitia ciuilis, sed apud homines ratione amicitiae ciuilis vnus potest fructum operis sui in alterum transferre, verbi gratia, vt cum aliquis seruit diuiti vt pauper ei in aliquo obligatus a debito liberetur, vel vt habeat mercedem operis in toto vel in parte prout placet operanti transferre, ergo apud deum ratione charitatis mutuae vnus potest alteri fructum sui meriti communicare, & hoc concordat ei quod in quarto libro dicetur, scilicet quod vnus potest pro alio satisfacere, quod non intelligendum est quod actus satisfaciendi sit meritorius alteri quam satisfacienti, sed solum propter fructum meriti. Hoc autem modo Christus meruit nobis per passionem suam quatenus multipliciter fructus passionis eius in nos redundat, vt patebit in sequenti distinctione. Nec in hoc quod dictum est prius est differentia inter meritum quo vnus purus homo mereretur al¬ teri & quo Christus meruit hobis. Quid autem meruit nobis dicetur postea.
AD PRIMVM argumentum dicendum qg Christus per passionem suam meruit sibi & nobis, & quod dicitur quod frustra meretur aliquid illud quod prius meruerat. Dicendum quod non meretur enim aliquis non solum faciendo per operationem suam aliquid sibi debitum quod prius non fuit sibi debitum, sed illud faciendo amplius sibi debitum vel alio modo debitum. Ei his vltimis duobus modis Christus meruit sibi dotes corporis & exaltationem, quia haec fuerunt sibi magis, & aliter per passionem debita quam per praecedentia merita, nec tamen propter hoc frustra passus est, quia actio charitatis qua quis meretur non es principaliter propter praemium, sed propter bonum charitatis qua Deus summe diligitur, vnde homo habens charitatem operaretur quae sunt Dei etiam si nulla retributio sequeretur, meruit ergo Christus sibiipsi. Meruit etiam nobis quo ad participationem fructus sui meriti, sed non ita vt actus eius meritorius imputaretur nobis ad meritum: sed solum fructus communicaretur. Argumentum autem procedit de imputatione
Ad secundum dicendum est quod cum meritum non consista in habitu, sed in actu, ideo licet Christus tempore passionis non habuerit aliam vel maiorem charitatem quam prius, quando tamen habuit actum potuit aliud mereri & alio modo & forte ampliori modo, quia satis durum videtur quod multiplicatiactuum meritoriorum supposita aequali charitate non sit amplius meritoria quam vnus solus actus.
On this page