Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XIX. in generali & speciali.

NVNC igitur quaeramus. Superius magister determinauit de merito Christi secundum quod ordi natur ad consecutionem boni sibi & nobis. Hi determinat de ipso secundum quod ordinatur ad remotionem mali in nobis, ipse enim in se nec subditus fuit culpae, nec debitor poenae. Et diuiditur in duas. Primo ostendit a quo sumus liberati per passionem Christi. Secundo determinat de causa passionis dist. 20. ibi, Si vero quaeritur. Prima est principalis lectio. Et diuiditur in duas. Primo ostendit a quibus malis Christus nos liberauit. Secundo de hiquae dicuntur de Christo ratione huius liberationis ibi, vnde dicitur. Prima in tres. Primo ostendit quomodo per praedictam passionem liberati sumus a malo culpae & a potestate instigar tis ad culpam scilicet daemonis. Secundo ostendit quod hoc non poterat esse nisi per Deum & hominem ibi, factus est homo. Tertio determinat de liberatione a poena ibi, A qua poentemporali. Secunda pars principalis, vnde & ipse, diuiditur in tres. Primo ostendit per hanc deliberationem quod Christu: debet dici redemptor. Secundo quod debet dici mediator ibi, qui solus dicitur. Tertio ostendit secundum quam naturam dicatur mediator ibi, vnde & mediator. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali.

IN SPECIALI sic procedit, & proponit primo q per mortem Christi sumus liberati a peccato & principaliter a diabolo per consequens inquantum sumus per Christum iustificati quod tripliciter apparet. Primo quia per mortem Christi charitas in cordibus nostris excitatur, per quam iustificamur, & a peccatis liberamur, & per consequens a diabolo qui per peccatum vinctos nos tenebat. Secundo per fidem mortis eius a peccatis mundamur & iustificamur, sicut enim aspicientes serpentem aeneum in ligno sanabantur, sic cum per fidem in Christum aspicimus qui pro nobis in ligno pependit a peccato soluimur, & a diabolo liberamur. Tertio quia Christus sua morte offerens verum sacrificium culpam destruxit per quam nos diabolus ligatos tenebat, & eius potestatem in tantum debilitauit quod licet tentari possimus, non tamen sine sponte nostra superari. Quod patet in Petro qui ante mortem Christi Christum ad vocem ancillae negauit. Postea vero ante reges & prae fides ductus non timuit. Quod per plures auctoritates & parabolas euangelij de forti armato ostendit. Postea dicit qualiter nos a diabolo liberauit dicens quod Deus factus est homo per mortem eius diabolum vinceret qui ante hominem superauerat. Et sic non violenter, sed iuste eum vicit, dignum erat, vt qui naturam humanam assumpserat per eam per quam primo diabolus deuicerat vinceretur. Postea dicit quod Christus nos a poena aeterna & temporali liberauit siue redemit, al aeterna quidem relaxando debitum, & a temporali nos etiam l berauit infundendo gratiam. Addit etiam quod poenam pecca torum nostrorum portauit in corpore suo, quia omnis culpi quae debetur homini pro peccatis deletur in baptismo totaliter, & in sacramento poenitentiae diminuitur, vnde concludit quod filius dicitur noster redemptor secundum diuinam natu¬ ram pro vsu potestatis & secundum humanam pro effectu humilitatis, dicitur etiam mediator noster, quia per ipsum recor ciliati sumus Deo patri. Postea quaerit, cum tota trinitas deleat peccata, quare solus filius dicitur mediator. Et respondet quod hoc est quia secundum humanitatem illa opera in se suscepit quorum fide & imitatione reconciliamur & secundum quam naturam habuit aliquid commune Deo, scilicet iustitiam & aliquid commune hominibus, scilicet mortalitatem qua mediatori congruunt. Ex quo confunditur error dicentium in Christo esse tantum vnam naturam scilicet humanam.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum