Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum per passionem Christi simus liberati ab omni peccato

QVAISTIO PRIMA. Vtrum per passionem Christi simus liberati ab omni peccato. Thom. 3. 9. 49. ar.1.

CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum per passionem Christi simus liberati ab omni peccato. Et videtur quod non, quia nullus est damnatus nisi pro peccato mortali, sed post paIsionem Christi multi damnati sunt, igiturper pasionem Christi non omnes sunt ab omni peccato liberati.

Item quod non est, deleri non potest, sed peccata mortuorum praecedentium non erant tempore passionis Christi, sed iam transierant, peccata etiam multorum sequentium nondum erant, ergo talia non fuerunt per passionem Christi deleta.

Item posita causa sufficienti, nihil aliud requiritur ad effectum inducendum, sed post passionem Christi adhuc multa alia requiruntur ad remissionem peccatorum, ergo passio Christi non fuit causa sufficiens remissionis eorum.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Col. 2. viuificauit nos in illo donans nobis omnia delicta, & Apocal. 1 dilexit nos, & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam duo sunt videnda. Primum est an per passionem Christi liberemur ab omni peccato quo ad culpam. Secundum est, an liberemur, al omni peccato quo ad poenam. Circa primum sunt adhuc duc videnda. Cum enim liberare a culpa vel delere culpam dicatur aliquid dupliciter . s. formaliter & effectiue sicut tenebra delet lumen & sol, ideo primo videbitur per quid formaliter deleatur peccatum, & secundo per quid effectiue.

QUANTVM ad primum dicitur communiter quod peccatum mortale deletur formaliter per gratiam, cuius ratio est, quia priuatio deletur formaliter per habitum oppositum sicut te nebra per lumen, sed gratia opponitur peccato mortali sicu habitus priuationi, ergo peccatum mortale deletur formalite per gratiam, hoc autem dictum commune si intelligatur sic c peccatum & gratia opponantur directe & per se sicut priuatio& habitus non habet veritatem, si autem intelligatur quod o ponantur concomitatiue veritatem habet. Primum patet quadrupliciter. Primo sic, habitus & priuatio respiciunt idem subiectum immediatum, sed gratia & culpa saltem actualis mortalis non respiciunt idem subiectum immediatum, ergo non se habent per se & directe vt habitus & priuatio. Minor probatur: quia gratia habet pro immediato subiecto vel essentiam animae vel voluntatem, culpa autem actualis mortalis habet pro immediato subiecto actum voluntatis quare &c. Secundo sic, primae perfectionis habet rationem poenae & non culpae vt dictum fuit in secundo libro, sed priuatio gratiae cum sit quaedam foma & habitus & priuatio primae perfectionis, ergo talis priuatio non est culpa, sed poena. Tertio sic, habitus & priuatio contradicunt sibi circa propositum subiectum, ita vt necesse si alterum eorum semper inesse subiecto, sed non est necesse per gratiam vel culpam semper inesse nobis, ergo gratia & culpi non opponuntur vt habitus & priuatio. Minor declaratur, quia si homo crearetur in puris naturalibus non haberet gratiam neque culpam. Quarto sic, vni habitui secundum speciem non opponitur nisi vna priuatio secundum speciem, quia ratic priuationis sumitur ab habitu, sed gratia gratum faciens est habitus vnus secundum speciem, peccata autem mortalia sunt plura & plurium rationum, ergo non omne peccatum mortale opponitur gratiae sicut priuatio habitui, qua autem ration vnum non opponitur, ratione nec quodcunque aliud, cum onm nia sunt aeque incompassibilia gratiae, ergo peccatum mortale non opponitur gratiae per se & directe sicut priuatio & habitus, nec per consequens gratia debet culpam formaliter & directe. Si autem ista oppositio intelligatur concomitatiue siveritatem habet dictum commune

Ad cuius euidentiam sciendum est quod circa peccatum mortalactuale est tria considerare, scilicet culpam quae est voluntaria inordinatio actus: saltem quantum ad peccatum commissionis,ae macula quae est carentia gratiae quae ea ratione dicitur macula animae qua gratia dicitur eius pulchritudo, dicitur etiam offensa: quia gratia solum est ad amicum propter quod subtractigratiae dicitur offensa quasi subtractio amicitiae, est etiam ib tertio considerare reatum qui nihil aliud est quam debitum ser obligatio ad poenam aeternam. In peccato autem originali nor contingit inuenire primum istorum, quia non consistit in aliquo actu nostro, ramen est ibi inuenire secundum & tertium scilice carentiam gratiae, & debitum poenae damni. In peccato autem vt niali est inuenire primum scilicet deordinationem actus, & tertium scilicet debitum poenae temporalis, sed non est ibi inuenire secundum: quia culpa venialis stat cum gratia, cum ergo nunc loquamur de remissione peccati quo ad culpam per gratiam, non loquuntur de remissione peccati venialis, quia cum eo stat gratia nec peccati originalis: quia in eo non est culpa prout nunc loquimur de culpa, scilicet, qua est deordinatio actus, sed loquimur de remissione peccati actualis mortalis. Constat autem quod culpa acceptae pro in ordinatione actus opponitur formaliter ordinatio actus, inordinatio autem actus non deletur per ordinationem superuenientem eidem actui, quia idem actus voluntatis nunquam est pr mo deordinarus, & postea ordinatus, si enim actus voluntatis es deordinatus per hoc quod aliquid illicitum placet voluntati, non reor dinatur nisi per hoc quod illud quod male placuit postmodum benidisplicet. Non potest autem esse idem actus quo aliquid prime placet & postea displicet, propter que non potest esse idem actu primum ordinatus & postea deordinatus, cessat autem talis deordi natio per cessationem actus, sed propter hoc non dicitur culpa dimissa vel deleta, alioquin omnis cessans peccare esset liberat? culpa praecedenti quod non dicimus, sed dicimus tunc culpam dimissam quando voluntas prius deordinata per malum complacer tiam reordinatur per bonam displicentiam quod fit in contritione Et quia talem contritionem seu displicentiam concomitatur gratia ideo culpa dicitur deleri formaliter per gratiam non per se & directe, quia hoc modo deletur culpa pro nihil, sed solum concomitatiue, & sic patet primum scilicet per quid deletur formaliter culpa

Per quid autem deleatur effectiue, aduertendum est quod causa efficiens est triplex. Vna principalis & perficiens quae introducit principalem effectum ex virtute propria. Alia disponens materiam. Tertia instrumentalis quae quandoque similiter disponit si ergo loquamur de principali causa efficiente deletionem culpae, sic solus deus delet culpam: Quia ipse solus est qui infundit gratiam per quam culpa deletui formaliter modo quo dictum est, ips etiam mouet principaliter voluntatem ad hoc vt bene ei displiceat quod ei male prius placuit, quod est praeuium ad deletionem culpae & gratiae infusionem. Si autem loquamur de causa disponente, sic pal sio Christi est causa remissionis peccati. Quod patet, quia illud disponit hominem ad deletionem culpae & receptionem gratiae quod natum est inclinare voluntatem ad dilectionem dei & detestationem pecati, sed passio Christi est huiusmodi, quia Christus ex maxim charitate pro nobis passus est, propter quod maxime tenemui eum diligere, & per passionem liberauit nos a debito mortis aeterna ratione cuius debiti peccatum est maxime odibile, ergo passie Christi est causa disponens ad remissionem peccatorum. Si autem loquamur de causa instrumentali, sic saciamenta maxime baptism & poenitentia sunt causa remissionis peccati, quia sunt instrumenta diuinae misericordiae iustificantis, & sic patet primum principale qualiter passio Christi sit causa remissionis peccati quo ad culpam

QUANTVM ad secundum principale scilicet de remissione peccati quo ad poenam. Dicendum est quod per passionem Christi fuerunt omnes liberanti ab omni poena peccati quo ad sufficientiam, sed non quo ad efficientiam, hoc est autem quod passio Christ fuit sufficiens ad liberandum omnes ab omni poena peccati, sed non habuit hunc effectum in omnibus. Primum patet, quia exhibita sufficienti satisfactione tollitur reatus poenae, sed passio Christi fuit sufficiens & superabundans satisfactio pro peccato totius generis humani, ergo per passionem Christi sufficienter sublatus est omnis reatus poenae cuicunque peccato debitae. Maior patet. Minor declaratur, quia ille proprie satisfacit pro offensa qui exhibet offenso illud quod aeque vel magis diligit quam odiat offensam, sed Christus ex charitate & obedientia patiendo exhibuit Deo aliquid magis gratum quam exigeret recompensatio offensae totius humani generis. Primo quidem propter magnitudinem charitatis ex qua patiebatur. Secundo propter dignitatem vitae suae quam pro satisfactione ponebat quae erat vita Dei & hominis. Tertio propter generalitatem passionis & magnitudinem doloris, vt supra dictum fuit & ideo passio Christi fuit sufficiens, imo superabundans satisfactio pro peccatis totius humani generis secundum illud prima Ioan. 2. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostri tantum, sed etiam pro totius mundi, & sic patet, quod per passio. nem Christi liberamur a poena peccati quantum ad sufficientiam

10 Secundum patet quod non omnes liberamur quantum ad efficientiam. Primo, quia Christus satisfecit pro nobis tanquam caput pro membris, ergo illis solum est passio Christi satisfactoria qui vniuntur ei tanquam membra capiti, hoc autem fit per fidem, & charitatem, & sacramentorum susceptionem, per quem modum non omnes vniuntur Christo, sed pauci, ergo passio Christi non est pro omnibus satis/ actoria quantum ad efficientiam. Secundo, quia manente culpa non tollitar reatus poenae, sed culpa manet in omnibus qui non vniuntur Christo vt membra capiti, quare in omnibus talibus remanet reatus poenae, qui autem vniuntur ei vt menbra capiri percipiunt remissionem poenae aeternae ex vi passionis Christi secundum modum vnionis qui est duplex. Vnus per sacram? talem conformitatem in susceptione baptisini in quo consepulti sum cum illo per mortem, Ro. 6. Et quia hoc solum operatur virtus diuina quae inefficaciam nescit, ideo in baptismo ex vi passionis Christi cui sacramentaliter confirmamur, remittitur omnis poena debita cuicunque peccato originali actuali mortali, & veniali¬

Alius autem modus vnionis est per realem imitationem quando . s. ad similitudinem Christi patimur, & haec imitatio, vel potest esse perfecta quantum ad genus poenae vt in martyrio, & siadhuc remittitur omnis poena, non solum ex vi martyrij, sed pe tius ex communicatione passionis Christi. Nam multi meruerunm multo maiorem poenam quam sustinuerunt in vno martyrio, vel potes esse perfecta non quidem per comparationem ad passionem Chr sti, & quo ad genus poenae, sed per comparationem ad culpam commissam, & tunc adhuc totaliter tollitur reatus siue hoc fit in ci tritione, siue in exteriori passione quae tamen multo minus suffi cit cooperante satisfactione passionis Christi quam esset condigna peccato secundum se. Quando autem non est perfecta imitatio aliquorum dictorum modorum, remanet obligatio ad aliquam poenan siue hic, siue in purgatorio, quia non tollitur totus reatus poen propter defectu conformitatis perfectae, semper tamen per quamlibet conformitatem tollitur reatus poenae debitus peccato originali, non quidem vt statim natura reparetur nisi quoad gratiam quae est necessaria ad salutem, sed in generali resurrectione quando creatura liberabitur a seruitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum dei vt dicitur Ro. 8. ergo per passionem Christi liberamur a peccato quo ad culpam & quo ad poenam omnes quidi secundum sufficientiam, sed non secundum efficientiam. Et quia ingressum regni coelorum nihil prohibet nisi peccatum propter quod dicitur claudi hominibus ianua regni coelorum, ideo sicut per passionem Christi liberamur ab omni peccato sic per eandem dicitur nobis aperiri ianua regni coelorum quod figuratum fuit in lege veteri, quia sine sanguine non fiebat remissio peccatorum, nec erat ingressus in sancta sanctorum vt dicit apostolus ad Heb. 9

AD PRIMVM argumentum dicendum quod nulli damnantur nisi illi qui non sunt participes passionis Christi, quia non vniuntur Christo per fidem & charitatem, nec illud arguit inefficaciam passionis Christi, sed indispositionem peccantis.

Ad secundum dicendum quod peccata parrum praecedentium passionem Christi fuerunt remissa virtute passionis Christi, non quidem exhibitae, sed creditae, sicut enim dictum fuit passio Christi est causa remissionis peccati quo ad culpam inquantum inclinat animum ad dilectionem dei & detestationem peccati, quod potest facere credita, sicut & exhibita, sed dimissio peccati quoad poenam totale fuit per passionem Christi actu exhibitam, & ideo talem remissionem non receperunt ante passionem Christi, vnde omnes descendebant in lymbum, vel in purgatorium. Peccata autem sequentium passionem Christi per eam fuerunt dimissa quoad sufficientiam in omnibus non autem quoad efficientiam, & hoc modo potest peccatum dimitti antequam sit, sicut potest parari medicina quae sufficiens est expellere vel sanare morbum etiam in futurum.

Ad tertium dicendum quod passio Christi fuit vniuersalis causa remissionis peccatorum quam oportet applicare ad singulos ad hoc vt in eis sortiatur suum effectum, quae applicatio fit per fidem, & charitatem, & sacramentorum susceptionem, propter quod talia non superfluunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1