Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum propter liberationem nostram factam per passionem Christus dicatur redemptor noster

QUAESTIO SECVNDA. Vtrum propter liberationem nostram factam per passionem Christus dicatur redemptor noster. Thom. 3. q. 48. ar. 4. & 5.

SECVNDO quaeritur, vtrum ratione talis liberationis Christus possit dici redemptor. Et videtur quod non Quicunque redimit aliquid soluit precium ei qui possidebat, sed Christus non soluit sanguinem suum qui dicitur precium nostrae redemptionis diabolo qui nos captiuos tenebat, non ergo Christus nos sua passione redemit. fiit suum esse, sed homo per peccatum non desiit esse sub potestate Dei, ergo videtur quod non fuit redemptus.

IN CONTRARIVM est quod dicitur Peri I. No corruptibilibus &c. sed precioso sanguine quasi agni immaculati, incontaminati Christi. Et Apoc. 5. redemisti nos Deus in sanguine tuo.

RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod Christus ratione liberationis nostrae a peccato potest dici redemptor noster & mediator. Secundum est quod vtrumque est proprium Christo secundum humanam naturam.

QVOD possit dici redemptor patet sic, satisfactio qui quis satisfacit pro peccato suo vel alieno dicitur precium quo demit se vel alios a peccato seu poena peccato depita, secundi satisfecit pro peccatis puris non quidem pecuniam dando, sed dando se illud Danic. 4. Peccata tua eleemosyuis redime. Christus autem ipsum morti & passioni pro nobis, ergo passio Christi posest dici precium & redemptio nostra, & Christus passus redeptor noster

Quod etiam possit dici mediator patet ex eodem, officium enim mediatoris est reconciliare inimicos & discordantes, sed per Christum reconciliati sumus Deo a quo per peccatum discordabamus & cuius eramus inimici, ergo Christus est mediator inter nos & Deum. Maior patet. Minor declaratur ratione & auctoritate. Ratione sic, per satisfactionem reconciliatur offendens offensa, sed Christus per passione suam satisfecit pro nobis vt patet ex praedictis, ergo nos Deo reconciliauit. Idem patet auctor itate apostol Rom. 5. Cum inimici essemus Deo reconciliati sumus per mortem fili eius, & Col. I. in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, & per eum reconciliari omnia in ipso pacificans per sanguinem cruci eius, siue quae in coelis, siuequae in terris sunt, & sic patet primum

SECVNDVM quod esse redemptorem & mediatorem sit proprium Christo secundum humanam naturam, patet. Primo quod si redemptor secundum eam, Quia Christus est redemptor noster inquantum pro nobis satisfecit, sed satisfecit pro omnibus patiendo secundum humanam naturam, ergo secundum eam est redemptor noster, & hoc est quod dicit Apost. ad Gal. 3. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum. Iuxta quod aduertendum est quod ad hoc quod aliquis redimat duo requiruntur scilicet actus solutionis, & quod preciu quod non est suum, sed alterius, talis non dicitur redimere principaliter, sed magis ille cuius est precium. Precium autem nostrae redeptionis fuit sanguis Christi, ve mors eius quam ipse Christus exoluit, & vtrumque istorum pertinet ad Christum immediate inquantum homo est, quamuis ad totam trinitatem pertineat sicut ad causam primam cuius erat vita & moriChristi sicut primi auctoris, & qua trinitate ispirata fuit homini Christo passio eius pro nostra redeptione, & ideo esse proprium & immediatum redeptorem conuenit tantum Christo inquantum est homo, quamuis possit attribui toti trinitati sicut primae causae. Quod etiam sibi soli secundum naturam humanam proprie conuenia esse mediatorem, patet ex eodem, quia Christus est mediator inquantum reconciliauit nos Deo per mortem suam vt patet ex dicti sed mortuus est secundum naturam humanam, & non secundum diuinam, ergo secundum eam conuenit eum esse mediatorem

AD PRIMVM argumentum dicendum quod per peccati homo erat principaliter obligatus Deo quo ad poenam, quia in Deum principaliter deliquerat, sed erat obligatus diabolo tanquam tortori cui iuste Deo permittente traditus fuerat, precium autem redemptionis debet solui principali, non mediatori, & ideo Christus mortem suam tanquam precium nostrae redemptionis exhibuit Deo patri ad reconciliationem nostram & non diabolo.

Ad secundum dicendum est qud homo dicitur esse Dei dupliciter. Vno modo quantum subiicitur eius potestati, & hoc modo nunquam desiit homo esse homo Dei. Alio modo per vnionem charitatis ad eum secundum illud Rom. 8. Si quis spi ritum Dei non habet, hic non est eius, & hoc modo desiit homo esse Dei per peccatu, propter quod homo inquantum fuit a peccato liberatus Christo passo & satisfaciente, dicitur pe passionem Christi esse redemptus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2