Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis XX. in generali & speciali.

VERO quaeritur vtrum Deus. Superius determinauit magister quomodo per passionem Christi liberamur a malis. Hic determinat de causis passionis. Et diuiditur in Duas. Primo enim assi ae gnat causam congruentiae passionis. Secundo efficaciae ipsius, Christus ergo sacerdos. Prima in quatuor. Primo assignat causam congruentiae passionis ex vtilitate nostra. Secundo ex decentia iussiciae ibi, est autem alia ratio. Tertio prosequitur iustitiae ordinem ibi, sed qua iustitia. Quarto ostendit qud isto ordine praetermisso potuit hominem liberare ibi, si a Item nullus redimit iuste aliquid ab aliquo quod non deenim tres. Secunda pars principalis, Christus ergo sacerdos. Diuiditur in tres. Primo determinat de causa efficiente passioni: quantum ad opus operans, id est, quantum ad ipsam operationem causae efficientis. Secundo quantum ad opus operatum ibi, Passio ergo Christi. Tertio mouet quandam dubitationem & soluit ibi, cum autem passio. Haec est diuisio &c.

INSPECIALI sic procedit, & proponit primo quamdam quaestionem vtrum Deus potuit genus humanum saluare aliter quam per mortem Christi, & respondet quod sic, sed ilte modus fuit conuenientior. Quod ostendit primo ex nostra necessitate, quia per hoc mens nostra magis in deum erigitur & ad eius amorem excitatur. Postea ponit aliam causam quae sumitur ex Dei iustitia hoc enim modo Christus diabolum non expoliauit, sed ex iustitia superauit, homo enim per peccatum Deo permittente potestati diaboli subditus erat, nec tamen per hoc subtractus est a Dei potestate, quia nec diabolus quantum ad dona naturalia alienus extitit a dono ipsius, per Christi autem passionem & iustitiam diabolus victus est, & homo a potestate eius ereptus. Postea declarat modum & ordinem secundum quem diabolus victus est, & dicit quod diabolus procurauit Christum occidi in quo nulla erat causa mortis, & ideo iustum fuit vt in omnes in Christum credentes diabolus perderet potestatem: & licet diabolu potuerit vinci per potentiam, magis tamen decuit vt per iustitiam vinceretur, quia ipse est impugnator iustitiae, vt nos Christum in iustitia imitemur. Postea dicit alium modum liberationis fuisse possibilem, sola enim Dei misericordia homo potui liberari, cum Deus super hominem & diabolum habeat plenariam potestatem, nec diabolus habeat aliquod ius detinendi hominem. Postea dicit quod Christus fuit causa efficiens nostrae redemptionis, inquantum ipse qui est summus sacerdos, obtulit seipsum Deo in hostiam & precium nostrae liberationis, & addii quod pater tradidit eum, & ipse seipsum, & Iudas & Iudaei, pi ter quia voluntate eius Christus passus est, ipse qui etiam passus est, quia voluit, Iudas qui eum prodidit, Iudaei, quia procurauerunt eius mortem, vnde vnum factum fuit a praedictis omnibus scilicet mors Christi, sed voluntates fuerunt diuersae, quia voluntas patris & Christi fuit bona & ex bona intentione, voluntas autem Iudae & Iudaeorum fuit mala, & ex mala intentione. Et ideo non dicuntur bene fecisse, licet passio Christi quam procurauerunt fuerit bona. Et in hoc terminatur &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum