Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum humana natura debuerit reparari per satisfactionem
QVARSTIO PHIMA. Vtrum humana natura debuerit reparari per satisfactionem. Thom. 3. 4. l.ar.1.ad 1. & q. 48. ar. 2.
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum natura humana debuerit reparari per sarisfactionem. Et videtur quod non, quia conueniens esto ille qui iniuste detinet per superioris potentiam al spolietur, sed diabolus qui per fraudem suam hominem deceperat eum iniuste detinebat ergo conueniens fuit quod Christus diabolum per potentiam spoliaret absque aliqua satisfactione.
Item sicut in opere creationis manifestatur diuina potentia, ita in opere humanae reparationis maxime manifestatur diuina misericordia: sed maioris misericordiae est peccatum absque poena satisfactoria dimittere quam satisfactionem expetere, ergo natura humana absque vlla satisfactione debuit reparari
IN CONTRARIVM est quod dicitur Io. 3. Exaltari oportet filium hominis vt omnis qui credit in ipsum non pereat, & ad Heb. 2. dicebat salutis auctorem per passionem consummari, ergo oportuit Christum pati vt sic satisfaciendo pro peccatis nostris naturam humanam repararet, & arguitur per rationem, quia secundum Augustinum tanta debuit esse humilitas in redemptore quanta fuit superbia in proditore, sed proditor voluit ascendere vsque ad summum Dei secundum illud Gen. 3. Eritis sicut dij, ergo redemptor debuit descendere vsque ad infimum hominis, hoc autem est mors, ergo per mortem redemptoris debuit natura humana reparari.
RESPONSIO. duplex est debitum, quoddam obligationis, & aliud solius congruitatis, loquendo de debito obligia tionis. Dicendum que Deus non debuit reparare humanam naturam, nec simpliciter, nec per talem modum scilicet per satisfactionem. Quod non debuit simpliciter humanam naturam reparare, Patet sic, minus est reddere alicui aequiualens quam comstituere eum debitorem, sed nulla persona imo nec totum genus humanum potest reddere Deo aequiualens, ergo multominus potest eum constituere debitorem, nullo ergo debito obligationis tenetur Deus cuicunque creaturae. Quod autem si velit repara¬ re non teneatur eam per satisfactionem reputare, sed possit abso praeiudicio iustitiae eam sine satisfactione liberare, patet dupli citer. Primo quia vbi nullus est iniustum patiens, nullus est ini stum faciens. Sed si absque satisfactione humana natura esset librata a deo nullus esset iniustum patiens, non homo, quia nihil aleo auferretur quod esset ei debitum, sed potius misericorditer cor ferretur quod esse gratuitum, nec diabolus, quia nihil iuris potera allegare in hominem per eum seductum, sed potius poterat per Deum culpari, nec deus, quia nullus patitur iniustum volens vi habetur 5. Ethic. ergo nullus esset iniustum faciens. Secundo, quia eadem ratione dona dantur gratis, & debita remittuntur. Sec quilibet potest absque praeiudicio iustitiae id quod suum est alteri dare gratis, ergo pari ratione potest culpam in se commissam alteri gratis remittere absque satisfactione quacunque nec est hocontra debitum iustitiae, sed est opus misericordiae, & si hoc potest homo, fortiori ratione deus, sic igitur patet, quod loquendo de debito obligationis, deus non debuit reparare humanam naturam, nec simpliciter, nec per talem modum.
Sed diceret aliquis quod hoc est verum considerando naturam rerum, sed secus, est considerando promissum diuinum, quiliber enim obligatur ex promisso, deus promiserat & praenunciauerat per os prophetarum pati Christum suum vt repararet gi nus humanum vt habetur Act. 3. sicut ipsemet saluator dicit Luc 22. Filius quidem hominis secundum quod diffinitum est vadit, & vltimo cap. Necesse est impleri omnia quae scripta sunt in legi & Prophetis, & Psal. de me. ergo videtur quod deus saltem ex pro misso debuit debito obligationis reparare genus humanum per viam satisfactionis. Et dicendum ad hoc quod verba scripturae qua loquuntur de reparatione humanae naturae praeordinata a dec fieri tali vel tali modo, non insinuant promissionem aliquam ei parte dei, sed simplicem eius ordinationem vel voluntatem de tali re fienda, vel modo faciendi. Et sic non est ibi aliquod debitum obligationis, sed simplex insinuatio diuinae ordinationis.
Si autem loquamur de debito congruitatis, sic dicenda sunt duo. Primum est quod congruum fuit naturam humanam per satisfactionem reparare. Secundum est quod congruum fuit eam reparari per satisfactionem factam per mortem Christi. Primum patet sic, nobilius & perfectius habetur aliquid cum merito quan cum habetur absque merito (vt declaratum fuit supra dist. 18. Quod autem recuperatur per satisfactionem recuperatur merito, & quod sine satisfactione absque merito, ergo nobilius & perfectius recuperari potuit natura humana per satisfactionem quan sine, fuit autem congruum vt repararetur per Christum nobilior modo quo decuit, ergo decuit quod reparetur per satisfactionem
Secundum patet sic, satisfactio pro omnibus naturae defectibus debuit fieri per poenam omnem defectum virtualiter continentem, sed poena virtualiter omnem defectum continens es mors, quae est finis terribilium, & ad quam omnes defectus naturae tendunt, ergo satisfactio per quam humana natura reparat: fuit ab omnibus naturae defectibus debuit esse per poenam mortis
Praeter hoc autem sunt aliae congruitates. Prima est, quia per hohomo cognoscit quantum deus hominem diligat & per hoc prouocatur ad eum diligendum in quo perfectio humanae salutis consistit vnde Apost. dicit Rom. 5. commendat Deus suam charitatem in nobis, quoniam cum inimici essemus Christus pro nobis mortuuest. Secunda est, quia per hoc dedit nobis exemplum obedientiae, S humilitatis, constantiae & aliorum virtutum in passione ostensarum quae sunt necessariae ad salutem humanam, vnde dicitur Pet. 2 Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, vt seqe vesti. eius. Tertia est, quia per hoc indita est homini maior necessitas vt conseruet se immunem a peccato secundum illud I. Cor. 6. Empti enim estis precio magno, glorificate Deum in corpore vestro. Sunt etiam complures aliae congruitates quas difficile est explicare
AD PRIMVM argumentum dicendum quod quamuidiabolus secundum se iniuste hominem detineret & sic deberet ab eo per potentiam liberari, tamen homo iuste detinebatur ab eo, quia in Deum peccauerat quo iuste permittente diabolus detinebat hominem, & sic non fuit per solam potentiam eripiendus, sed per satisfactionem congruam, vt Deo exhiberetur reuerentia contra quem commissa fuerat culpa.
Ad secundum dicendum quod in opere nostrae reparationis apparuit maxime diuina misericordia non obstante quod facta fuerit per modum satisfactionis, quia cum homo per se stisfacere non posset pro peccato totius humanae naturae modo quo postea dicetur, Deus satisfactorem dedit filium suum, & & hoc fuit abundantioris misericordiae quam si peccata dimisisset absque satisfactione.
On this page