Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum aliqua pura creatura potuerit satisfacere pro natura humana
QUAESTIO SECVNDA. Vtrum aliqua pura creatura potuerit satisfacere pro natura humana. Thom. 3. 4.1. a. 2.442.
SECVNDO quaeritur, vtrum aliqua pura creatura potuerit satisfacere pro natura humana. Et arguitur quod sic, quia bonum potentius est ad agendum quam malum, quia malum agit virtute boni vt dicit Diony. 4. ca. de diui. nomi. sed vna purcreatura per malum actum potuit totam naturam humanam inficere, ergo multo fortius per vnum bonum actum potui pura creatura satisfacere pro tota humana natura.
Item illud quod conuenit Christo ratione solius humanae naturae potest competere purae creaturae, quia humana natura in Christo secundum se solam accepta est pura creatura, sed Christus ratione naturae humanae satisfecit pro tota humana natura: ig tur &c. Probatio minoris, qa Christus satisfecit per passioni suam pro tota natura, sed Christus est passus pure & praecise secundum humanam naturam & non secundum diuina, ergo &c
IN CONTRARIVM est quia qui debet pro se totum quod habet non potest pro alio satisfacere, sed quaelibet creatura debet pro se totum quod habet, quia totum a Deo accepit, ergo nulla creatura poterit pro alia satisfacere.
RESPONSIO. sicut meritum est propter acquirendum praemium, vt praemium ipsum fiat debitum merenti, sic satisfactio pro peccato ordinatur ad tollendum vel soluendum debitum quod quis incurrit ex peccato, & illud debitum est reatus poenae, vnde sicu prius distinctum fuit de merito, sic nunc distinguendum est de satisfactione. De merito autem de condigno distinctu fuit, nam quoddam est meritum de condigno stricte & proprie & simpliciter sumptum quod innititur solum valori operis, & non liberalitati alterius, & tale meritum est actio voluntaria propter quam alicui debetur merces ex iustitia. sic quod si non reddatur ille ad quem pertinet reddere iniustum facit, & est proprie & simpliciter iniustus, & tale meriti de condigno potest esse vnius hominis ad alium, sed non potes esse hominis ad deum vt ibi declaratum fuit, quia si pro quibuscunque bonis habitibus & actibus nostris deus nihil amplius nobis redderet, non propter hoc esset iniustus, aliud est meritum de comdigno large sumptum in quo attenditur simul quaedam dignitaseu quidam valor operis, & liberalis ordinatio dei de reddendo praemio pro tali opere, & hoc modo per opera facta ex charitate meremur de tali condigno vitam aeternam, non solum propter valorem quem habet ex charitate, sed etiam propter gratuitam dei ordinationem, & tale meritum de condigno est medium inter meritum de congruo simpliciter & de condigno simpliciter.
Consimiliter distinguendum est de satisfactione condigna quia aliqua satisfactio potest esse sufficiens & condigna dupliciter. Vno modo secundum aequalitatem quantitatis ad culpam commissam, ita quod ille qui iniuste alium offendit, si cum displicentia iniuriae offerat talem satisfactionem iustus est, & offensus ab eo priius si talem satisfactionem non recipiat nec offensam remittat iniustus est, hoc modo nullus potest satisfacere deo pro pecato mortali suo, vel alieno. Quod patet primo sic, facilius potest satisfacere homo homini quam deo, loquendo de satisfactio ne condigna simpliciter, quia plus obligatur homo deo quam homo homini, sed pro peccato pro quo aliquis meret mortem corporalem infligendam sibi a iudice reipublicae, nullus potest satisfacere de condigno simpliciter, ergo pro peccato pro quoquis meretur apud deum mortem aeternam nullus potest satisfacere de condigno simpliciter. Minor probatur, quia nihil temporale quod habeat homo potest esse aequale vitae suae, & ideo si peccauit sic q debeat vitam iuste amittere impossibile est ei reddere aequiualem vitae suae. Secundo quia propter peccatum mortale priuatur homo gratia, & incurrit debitum poenae aeternae, sed gratia non recuperatur, nec recuperari potest ex condigno per aliquod opus illius qui eam amisit, alioquin non esset gratia, nec poena aeterna recompensari potest in hac vita per aliam poeuam sibi aequalem sed gratuito commutatur in contritione in poenam temporalem, erge nullus potest condigne & per aequalitatem satisfacere in hac vita pro peccato mortali suo, & multominus pro alieno, ita vt deusit iniustus, si talem non acceptet satisfactionem nec remittat poenam culpae debitam, nec aliquis vt puto sensit vnquam oppositum
Causa autem huius est, quia non minus obligamur deo ad fatisfactionem ratione delicti commissi contra eius praeceptum quam obligemur ei ad recompensationem ratione beneficij accepti sed nullus potest reddere deo aliquid condignum secundum aequalitatem quantitatis pro beneficiis ab ipso receptis vt dicitur 8 Ethicorum, & de se notum est (non enim reddimus nisi quod aleo accepimus, & semper aliquid remanet, & quaedam dum redduntur melius nostra efficiuntur, quia magis cedunt nobis ad meritum) ergo consimiliter nullus potest exhibere deo satisfactionem condignam secundum aequalitatem quantitatis pre peccatis commissis ab eo, vel ab alio, & multominus pro peccato originali quod est peccatum totius naturae. Et si bene ponderetur causa assignata, non solum ipsa concludit quod pura creatura non possit hoc modo satisfacere, sed etiam quod nec Chri¬ stus inquantum homo, vel ratione humanae naturae, qa Christus inquantum homo non potuit reddere deo aequiualens beneficiis ab ipso acceptis quo ad omnia dona naturae, & gratiae vnionis, & ha bitualis & gloriae fruitionis beatae, quae omnia ab instanti suae conceptionis accepit a deo, & sic Christs inquantum homo non potui pro seipso reddere aequiualens beneficiis a deo receptis. Et si ipsi peccare potuisset & peccasset, non potuisset pro peccato suo deo satisfacere satisfactione condigna primo modo, & si non pro seipso vtique nec pro alio & maxime pro omnibus, quia non minus requiritur ad satisfaciendum pro aliis quam pro seipso caeteris paribus
Alio modo dicitur aliqua satisfactio condigna secundum acceptationem illius cui fit & non simpliciter sicut prima. Propter respectu primae potest dici de congruo, & hoc modo potest satisfacere deo de quocunque peccato, qa si cut inter homines ami citia non semper requirit aequiualens, sed quod possibile est, sic de qui prior dilexit nos non requirit a nobis recompensationem aequalem beneficiis, nec satisfactionem aequalem simpliciter pro peccatis, quia neutrum praedictorum est nobis possibile, sed acceptat, id quod facere possumus, & hoc etiam aequale aequaliter, scilicet secundum proportionabilitatem, quia sicut se habet hoc quod deest debitum ad ipsum deum, ita hoc quod facere potest homo ad ipsum hominem, vnde & talem satisfactionem scriptura ve cat dignam. Luc. 3. facite fructus dignos poenitentiae.
De hac ergo satisfactione potest procedere quaestio, vtrum pura creatura potuerit satisfacere pro tota natura humana. Et adhuc distinguendum est, quia aut loquimur supposita dei ordinatione, aut absolute, si primo modo sic dicendum est quod nulla pura creatura potuit satisfacere pro natura humana, qua solum Chrstum ordinauit deus redemptorem & propitiatiorem pro peccatis nostris, sicut dicitur Ro. 3. Iustificati gratis per gratiam ipsius, redemptionem quae in Christo Iesu, quem proposuit deus propitiatorem per fidem in sanguine Christi, propter quod supposita ordinatione diuina per nullum alium quam per Christum satisfieri potuit pro natura humana, & eadem ratio est de omnibus qua sunt praeordinata a deo, alioquin diuina praeordinatio posset falli: si autem loquamur quod absolute fieri potuit, sic dicendum est c deus potuisset si voluisset reparare humanam naturam sine vlla satisfactione, & reparando per satisfactionem potuisset pro satisfactione acceptare opus puri hominis, vt Adae poenitentis vel alterius innocentis quem creasset loquendo de potentia absoluta, nec fuisset in aliquo dictorum modorum aliqua iniustitia, quamuis conuenientiori modo reparatio nostra facta fuerit per Christum. Quod enim alius modus fuerit deo possibilis nullus tamen aeque conueniens, clare dicit beatus Aug. 13. de trinit. c. 10. sic. Ostendamu non alium modum possibilem deo defuisse, cuius potestati cunct. aequaliter subiacent, sed sanandae nostrae miseriae conuenientior modum alium non fuisse, quod autem nulla fuisset iniustitiam si deus absq quacunque satisfactione vel quantulumcunque modica facta pe Adam poenitentem, vel per alium purum hominem de quo Deo placuisset reparasset genus humanum.
Probatur faciliter sic, pari ratione est quod aliquis det alteri illud quod est suum, & quod remittat id quod est sibi debitum, sed quilibet potest absque praeiudicio iustitiae illud quod suum est alteri gratis dare ergo pari ratione potest culpam contra se commissam, & poenam culpae debitam gratis remittere absque vlla satisfactione, vel quantumcunque modica. Nec hoc est contra iustitiam, sed opus misericordiae, & si hoc potest homo purus, fortiori ratione deus cuiumisericordiae non est numerus. Potuisset ergo deus de potentia absoluta (nisi aliud ordinasset) acceptare pro satisfactione sibi sufficiente pro peccato totius humani generis opus puri hominis Adae, vel alterius de quo placuisset ei, vt sicut culpa Adam redundauit in omnes quantum ad condemnationem & iuste, sic eiupoenitentia redundasset in omnes, quantum ad satisfactionem & reparationem ex misericordia dei, talem satisfactionem acceptantis & non ex solo debito operis, & sic quantum actus malus Adae fuit demeritorius pro persona sua & natura humana, tantum actu: bonus eis vel alterius, de quo deus ordinasset fuisset satisfactorius, non quidem de condigno simpliciter, sicut fuit demeritorium actus malus, sed de congruo vel de condigno secundum quid, ex misericordia dei acceptantis qui potest omnem culpam remi tere sine vlla satisfactione vel quantulacunque
Veruntamen magis congruum fuit, vt reparatio humanae naturae fieret per Christum deum & hominem quam per hominem purum ad erigendum spem nostram & accendendum charitatem nostram cum consideramus deum tantum nos dilexisse, vt ipse immortaliexistens nostram mortalitatem propter nos assumeret, & per mortem suam nos ad immortalitatem reduceret, opus etiam aliquid d gnitatis habet ratione agentis, quamuis principium actionis sit eiusdem speciei in aliis, sicut idem verbu dictum a sapiente maioris auctoritatis est quam dictum ab ignorante, cum igitur actihumanae naturae in Christo fuerit non solum hominis, sed dei tanquam suppositi agentis, cuiusdam amplioris dignitatis fuit ad satisfaciendum pro natura humana quam actio vel passio cuiuscunque puri hominis.
Ad argumenta vtriusque partis respondendum est. Ad primum cum dicitur quod potentius bonum est ad agendum quam malum. Dicendum est quod respectu effectus positiui in naturalibus bonum est potentius quam malum, quia malum vt malum cum sit priuatio nihil agit nisi virtute boni in quo est, & sic loquitur beatus Diony loquens de actionibus naturalibus, sed in moribus facilius est male agere quam bene, vt apparet ex 2. Ethico. & ex mala actione possunt sequi plura mala quam ex bona actione sequentur bona secundum legem contra quam fit mala actio, & sic fuit in primo peccato, quia primus homo peccando priuauit se, & totam posteritatem suam donis sibi datis pro si & posteritate si non peccaret, sed non fuit ei datum quod pro se & posteritate satisfacere posset, quamuis potuit ei dari.
On this page