Text List

Praeambulum

Praeambulum

DISTINCTIO 1X1. Sententia huius distinctionis in generali & speciali.

POST praedicta considerandum est. Superius determinauit Magister de his quae Christus cum humana natura suscepit, scilicet de gratia & scientia, & de his quae per naturam eius est operatus, scilicet de meritis ipsius. In parte ista determinat de morte eius quam suscepit in natura humana, & diuiditur in duas. Primo determinat ea quae ad mortem Christi pertinent. Secundo de his quae consequuntur ad eam 13. distinct. Hic oritur quaestio. Prima est praesentis lectionis. Et diuiditur in duas Primo inquirit vtrum mors fuerit in Christo per separationem diuinitatis a carne. Et secundo (supposito quod non ostendit qua ratione Christus dicatur mortuus ibi, recedente vero anima. Haec est diuisio &c.

In speciali sic procedit, & primo proponit quaestionem vtrum in morte Christi fuerit deitas a carne separata, & dicit quod quidam dixerunt quod sicut caro in morte fuit separata ab anima, ita & a deitate, quod ostendit tali ratione, quando duo per medium vniuntur recedente medio recedit vnio, sed caro est vnita diuinitati Christi mediante anima, ergo recedente anima fuit caro a deitate separata, sed in morte Christi fuit anima a carne separata, alias non fuisset vera mors quae est in separatione aniniae carne, ergo caro fuit separata a deitate. Deinde confirmat hanc opinionem per auctoritatem Ambrosij tractantis illud Psalm. Deus deus meus vt quid dereliquisti me, qui dicit de Christo, clamat homo separatione deitatis moriturus. Ex alio videtur quod non potuisset aliter mori, nisi fuisset a carne diuinitas separata. Postea respondet Magister sic ad praedicta, si enim sic intelligitur derelictio per separationem diuinitatis quasi facta vnic nis solutio tunc Christus adhuc viuens in cruce fuisset homo 8 non deus, sed hoc est falsum, ergo in morte fuit deitas separata a carne consequenter autem exponit verba Ambrosij dicens quod deus pater dicitur Christum hominem dereliquisse ipsum exponendo potestati & dominio persequentium. vnde quo ad hoc dicitur deitas separata per subtractionem protectionis & defensionis, non autem per solutionem vnionis, & ideo separauit se diuinitas foris ad defensionem, sed intra non defuit ad vnionem, & hoc confirmat per figuram veter. testa. de duobus hircis, quorum vnus in desertum mittebatur, alter immolabatur, per duos autem hircos intelliguntur in Christo duae naturae, quarum vna est tempore passionis immolata scilicet humana, altera; id est, deitas in coelum abiit, non loci mutatione, nec vnionis solutione sed potius defensionis subtractione quousque ipsius Christi passio consummaretur. Postea ponit auctoritatem cui innitintur opinio contraria, & est Athanasij, qui dicit quod iste homo fuit assumptus in resurrectione, quod verum non esset nisi diuinitaeum in morte reliquisset, & sic fuit deitas a carne separata. Postea respondet Magister quod totum hominem assumpsit in resurrectione, & totum deposuit in morte. Non tamen animam & car nem deposuit, & ideo pro eis auctoritas non facit. Postea dicit quod Athanasius hoc dicit contra quosdam haereticos qui negabant Christum resurrexisse, & animam non fuisse corpori vnitam, & concludit Magister sic veritatem, quod in morte separata est anima a carne propter quod vere dicitur mortuus, sed neutrum illorum separatum est a verbo. Postea hanc veritacem per plures auctoritates confirmat. Addit etiam secundum Amb. quod Christus sponte tradidit seipsum. Vltimo dicit qua rationi Christus dicatur mortuus & passus: quia propter communicationem proprietatum de se inuicem propter vnionem in persona praedicabilium, sicut enim dicitur mortuus homo, quia carc est mortua, sic quia homo est mortuus, etiam deus dicitur mortuus, & similiter deus passus propter carnem & animam diuinitati vnitam, quia vterque dolorem sensit, diuinitas tamen experdoloris fuit, sic igitur dicitur mortuus & passus dei filius, quicaro vnita animae fuit passa & mortua. Et hoc confirmat per auctoritatem. Addit autem quod potest dici quod deus mortuus est & non mortuus est passus est & non passus est, negatiuae enim sunt verae secundum diuinitatem, affirmatiuae secundum vnitatem. Et in hoc terminatur, &c

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum