Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum in morte Christi diuinitas fuerit separata ab humanitate

QVAESTIO FRIMA. Vtrum in morte Christi diuinitas fuerit separata ab humanitate. Thom. 3. 4. 50. ar. 2. &3.

CIRCA quaestionem istam quaeritur de duobus. Primum est vtrum in morte Christi diuinitas fuerit separata ab humanitate. Et arguitur quod non, quia illud quod conuenit alicui per gratiam non lamittitur nisi per culpam, sed vnio humanitatis Christi cum diuinitate fuit per gratiam & non per naturam Christus autem non contraxit, nec commisit aliquam culpam, ergo illa vnio nunquam fuit soluta.

Item humanitas resultat ex corpore & anima vnitis ad inuicem, sed in morte Christi corpus & anima remanserunt vnita vi probabitur, ergo & humanitas resultans ex eis. Probatio minoris, quia quaecunque vni & eidem sunt eadem illa inter se sunt eadem, ergo similiter vt videtur quaecunque vni & eidem sunt vnita inter se, sed corpus & anima Christi remanserunt vnita in morte eidem supposito diuino, ergo remanserunt vnita inter se.

IN CONTRARIVM arguitur, quia vera mors non est nisi per separationem animae a corpore, sed Christus fuit veri mortuus, ergo anima eius fuit vere separata a corpore, sed humanitas resultat solum ex anima & corpore vnitis ad inuicem ergo per mortem Christi humanitas eius desiit esse, & per consequens desit esse vnita diuinitati.

RESPONSIO. differt cessario vnionis & separatio vnitorum. Cessat enim vnio aliquorum per desitionem alterius extremorum, sed non separantur proprie nisi quae manent postquam soluta est eorum vnio, vnde formae naturales aliae ab anima, quando fit corruptio compositi non dicuntur separari a materia, quia ni manent, cessat tamen eorum vnio cum materia, sed sola anima rationalis dicitur separati, quia remanet soluta eius vnione cum materia. Et sic ad praesens vtamur praedictis nominibus.

Hoc supposito dicendum est quod in morte Christi humanitas Christi non fuit proprie separata a deitate; cessauit tamen vnio eius cum illa. Quod patet ex dictis, quia vnio cessat cessante altero extremorum, sed non fit proprie separatio nisi permanentium post separationem, humanitas autem cum nominet compositum ex anima & corpore simul iunctis in ratione materiae & formae desit esse in morte Christi, alioquin Christus non fuisset vere mortuus cum vita stet stante vnione animae cum corpore ergo in morte Christi cessauit vnio humanitatis cum deitate, sednon fuit inter illa separatio proprie dicta.

De partibus autem humanitatis, scilicet corpore & anima vtrum fuerit ab eis separata deitas, non est eodem modo dicendum. De anima enim tenendum est quod non fuit separata a deitate, nec eorum vnio aliquo modo soluta. Quod patet tripliciter. Primo sic, illud quod per gratiam conceditur nunquam amittitur sine culpa remanente, sed vnio creaturae cum persona diuina est maxime gratuita, ergo non amittitur nisi per culpam, ergo cum in Christo nullum fuit peccatum, nulla vnio diuinitatis cum humanitate fuit soluta in antehabitis extremis vnionis, anima autem mansit post mortem Christi, cum sit immortalis, ergo vnic diuinitatis cum ipsa nunquam fuit soluta. Secundo sic, perfectio& maior est vnio per assumptionem & fruitionem simul quam per fruitionem solum, sed vnio quae est per fruitionem est inseparabilis. Aliter fruentes non essent beati perfecte quia non essent certi de permansione beatitudinis suae, ergo fortiori ratione vnio animae Christi cum deitate quae erat per assumptionem & fruitionem simul, fuit inseparabilis. Tertio sic, Christus assumpsit naturam nostram non solum vt nos redimeret patiendo in ea, sed vt eam repararet & glorificaret resurgendo, & ideo non fuit conuensens quod filius dei in morte sua animam desereret quae post triduum erat corpori vnienda, in eius glotiosa resurrectione, ergo vnio deitatis cum anima nullo modo solura fuit, neque per separationem vtriusque partis rema¬ nentis neque per cessationem alterius.

De corpore autem non potest sic dici omnino, imo oportet aliter dicere secundum potentes pluralitatem formatum substantialium, & aliter secundum ponentes vnitatem earum, si enim in homine sit talis pluralitas formarum, ita quod corpus sit corpus per aliam formam ab anima quae maneat eadem in corpore viuo & mortuo, tunc dicendum est quod a tali corpore nunquam fuit separata deita, nec eorum vnio soluta propter easdem rationes quae dictae sunt de anima, maxime propter primam & tertiam. Et secundum hanc opinionem corpus Christi vnium & mortuum fuit idem numero, non solum identitate suppositi, sed etiam naturae, quia mansit ante mortem & post morte eadem materia & eadem forma numero per quam idem corpus Christi fuit idem numero omni modo identitatis numeralis, & haec opinio multum consonat cum dictis scripturae & cum omni modo loquendi fidelium qui credunt, & dicunt quod idem corpus Christi quod fuit natum de virgine, & passum in cruce, fuit positum mortuum in sepulchro

Si autem in homine non sit alia forma substantialis praeter animam rationalem, tunc necesse est aliud aliqualiter dicere, videlicet quod diuinitas non fuit proprie separata a corpore, cessauit tamen vnio eius cum corpore. Quod patet arguendo, vt arguebatur prius de humanitate, quia vnio cessat cessante altere extremorum, sed non est proprie separatio nisi permanentium, secundum hanc autem opinionem corpus desiit esse illud numero per mortem, quantum ad illud quod erat essentialiter, quia cum corpus non nominet solam materiam, sed compositum ex materia & forma dante esse corporeum, de intrinseca & essentiali ratione corporis est forma per quam habet esse corporeum, si autem in homine non est forma alia praeter animam, sed per eam solam habet corpus esse corporeum & animatum, & sic de caeteris perfectionibus cum illa separata fuerit in morte sequitur quod corpus desiit esse essentialiter quod erat. Et sic soluta est eius vnic cum diuinitate propter desitionem eius, quamuis non sit recta separatio proprie. Item supposita vnitate formae cum corpus non dica solam materiam, sed compositum ex materia & forma, dante esse corporeum vt dictum est, corpus in homine & humanitas sunt idem praecise & realiter quamuis differant secundum rationem magis vniuersalis & minus, sicut ergo erroneum est dicere quod humanitas quae dicit totum ex partibus vnitis scilicet ex materia & anima rationali non deserit esse in morte Christi, alioquin Christus in illo triduo fuisset vere homo & non mortuus, sic erroneum est dicere quod corpus quod dicit penitus idem cum humanitate supposita vnitate formarum non defierit esse idem numero secundum naturam in morte Christi, & desiit esse necessario cessauit vnio diuinitatis cum ipso, sicut cum humanitate quamuis dicatur remansisse idem corpus quantum ad identitatem suppositi & materiae, sed nos loquimur de identitate naturae quae potissimum est per formam secundum quem modum necesse est dicere & secundum philosophiam & fidem id quod dictum est stante suppositione praedicta. Et si aliquid est hic quod videatur scrupulosum vel propinquum errori, totum procedit ex suppositione quod in Christo non fuerit aliqua forma substantialis nisi sola anima rationalis, cui suppositioni non oportet pertinaciter adhaerere vb videretur quod ex ea sequeretur aliquid propinquum errori.

AD PRIMVM argumentum in oppositum dicendum quod vnio humanitatis cum diuinitate non fuit per gratiam ha bitualem, sed per gratuitam voluntatem dei, & ideo amitti potuit absque culpa quae opponitur gratiae habituali per solam disconuenientiam alterius extremi, & sic soluta fuit vnio humanitatis cum diuinitate in morte Christi. Quia humanitas desiit esse per separationem partium ipsam constituentium.

Ad secundum dicendum est quod illa quae vniuntur in tertio non oportet vniri inter se alio modo vnionis quam habeant in illo tertio. Et ideo cum anima & corpus post Christi mortem fuerint vnita diuino supposito non oportet quod habuerint vnic nem inter se quae est formae cum materia ex qua resultat compositum, sed sufficit quod habuerint inter se vnionem secundum identitatem suppositi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1