Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum corpus Christi debuerit post mortem corrumpi siue incinerari

QVAISTIO SECVNDA. Vtrum corpus Christi debuerit post mortem corrumpi siue incinerari. Thom. 3. 4. 51. art. 3.

SECUNDO quaeritur vtrum corpus Christi debuit post mortem dissolui vel incinerari. Et arguitur quod sic, quia sicut separatio animae a carne fuit inflicta homini propter peccatum primi parentis ita incineratio (sicut dicitur Genes. 3. terra es & in terram ibis) sed Christus pro nobis sustinuit mortem v debitum naturae solueret, ergo similiter corpus Christi incinerari debuit.

3 Praeterea Heb. 2. dicitur quod Christus debuit per omnia frasimi. Sed alij homines qui dicuntur fratres Christi secundun corpus incinerantur, ergo corpus Christi incinerari debuit. Sed contra Psal. Non dabis sanctum tuum videre corruptionem Hoc autem non potest intelligi de corruptione mortis, quia ipsi mortuus fuit, ergo intelligitur de corruptione incinerationis.

RESPONSIO. Dicendum quod corpus Christi post motem non debuit incinerari, nec pati aliquam corruptionem putrefactionis, qa tales defectus, aut fuissent a Christo contracti aut voluntarie assumpti, non contracti, quia sicut non contraxi peccatum originale, sic etiam non contraxit defectus consequen res originale peccatum, de quorum numero sunt praedicti defectus. Item nec eos voluntarie assumpsit, nec assumere debuit Tum propter dignitatem diuinitatis cui vniebatur, Tum quia Christus non assumpsit defectus humanae naturae, nisi quantum expediebat ad finem redemptionis nostrae. Et ideo cum opus nostrae redemptionis fuerit in morte Christi completum secundum quod dixit Christus Io20. Consummatum est, propter hoc putrefactio vel incineratio qui sunt defectus mortem consequentes non debuerunt esse in corpore Christi.

Ad primum arg. dicendum quod non est simile de morte & incineratione, quia mors necessaria fuit, vel saltem expediens ad opus nostrae redemptionis, incineratio autem non profuisset. & ideo mortem sustinuit, sed incineratus non fuit quo ad corpus

Ad secundum dicendum qued illa assimilatio debet intellig quantum ad ea quae pertinent ad opus nostrae redemptionis, de quorum numero non est putrefactio, nec incineratio, ideo &c

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2