Praeambulum
Praeambulum
HIc quaeritur vtrum in illo. Superius Magiste determinauit de his quae pertinent ad mortem Christi. Hic determinat de his quae consequuntur ad eam. Et diuiditur in quatuor. Primo quaeritur vtrum Christus in triduo mortis fuerit homo. Secundo an in sepulchro fuerit. hic quaeritur si Christus Tertio quaerit an fuerit ibi totus, ibi fuit itaque. Quarro & si totus ibi fuit, quaerit an ille homo descendit de coelo. Solet autem quaeri. Haec est diuisio, &c.
In speciali sic procedit, & primo proponit vtrum Christus in illo triduo mortis suae fuerit homo, & dicit quod quibusdam videtur quod non. Quorum ratio est, quia Christus in illo tridufuit mortuus, & homo mortuus non est homo, quia aut morta lis, aut immortalis. Non mortalis, quia iam erat mortuus, nec immortalis, quia post resurrectionem solum fuit immortalis, ergo Christus in triduo mortis non fuit homo. Postea respondeMagister secundum propriam opinionem dicens quod Christus in illo triduo fuit verus homo, & tamen fuit mortuus. Haec autem opinio Magistri non tenetur, assignat tamen sui dicti rationem, scilicet inseparabilem vnionem. Quia diuinitas vnita carni & anima remanebat. Ad cuius declarationem subdit quod aliter dicitur deuhomo, & aliter Petrus vel Martinus, dicitur enim Deus vel Defilius homo propter susceptionem carnis & animae quae susceptio & vnio in morte desiit. Petrus autem vel Martinus dicitur homo propter vnionem carnis & animae. Christus ergo fuit verus homo vt dicit Magister propter vnionem diuinitatis cum anima & carne, & tamen fuit vere mortuus propter separationem animae a carne. Et respondet ad obiecta. Ad primum sicut dictum est, & ad secundum cum arguebatur. Quod si fuit homo aut mortalis, aui immortalis, dicit quod huiusmodi argumentationes logieae non habent locum in materia fidei, quod confirmat per Ambrosium Postea quaerit vtrum Christus sit homo vbicunque est, & dicit c secundum diuinitatem vbique est. Secundum autem carnem fuit in sepulchro, in inferno autem secundum animam, & vtrobique fuit homo. Postea mouet dubitationem, si enim in inferno tantum fuit animae, in sepulchro fuit tantum vnitus carni quomodo potes dici homo, cum homo constet ex anima & corpore. Et responder quod Christus verus homo non fuisset nisi carnem & animam assumpsisset, scilicet postquam vtrumque assumpsisset, neutrum a se separauit, quamuis ista fuerint aliquando ab inuicem sepa rata, ad quod adducit auctoritates, vnde concludit quod Christus fuit homo in sepulchro secundum carnem, & in inferno secundum animam. Postea dicit quod Christus eodem tempore totu & perfectus erat vtrobique totus erat, quia persona Christi cum esset aeterna non erat major, quando erat vnita carni & animae simul coniunctim quam cum erat diuisim, & eodem tempore totus erat in inferno, & totus in sepulchro. Sed non secundum totum, sicut Christus totus dicitur deus, sed non secundum totum, quia genus masculinum refertur ad personam, sed neutrum refertur ad naturam. vnde cum in Christo sit natura humana no possumus dicere Christum secundum totum deum, quia naturi humana non est deus, sed in masculino totus est deus, quia est, vna persona est deus. Vitimo quaerit vtrum conuenienter dicatur homo iste vel filius hominis de coelo descendisse vel verum esse, sicut dicitur filius dei, vel deus descendisse & est verum, & respondet quod si respiciamus ad vnitatem personae in qua sunt vnitae duae naturae, tunc sunt propositiones istae concedendae, si vero re spiciamus ad naturas distinctas sic non sunt concedendae, quia nec secundum naturam humanam potest dici descendisse de coelo, sed propter personam, quod ostendit auctoritate Apostoli. Ex quo concludit quod propter vnitatem personae dicitur filius hominis descendisset de coelo, & propter eandem vnitatem dicitur Deus gloriae crucifixus, licet hoc fuerit secundum naturam humanam. Addit etiam Magister quod circa praedicta quid, & propter quid, & secundum quid dicatur, prudens diligens lector attendat, & epilogat circa determinata. Et in hoc terminatur &c.
On this page