Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum Christus in triduo fuerit homo
CIRCA distinctionem istam quaeritur de tribus. Primo de statu humanae naturae Christi in triduo mortis. Secundo de reparatione eius per resurrectionem. Tertio de ascensione eius ad coelum. Circa primum quaeruntur tria. Primum est vtrum Christus in illo triduo fuerit homo. Secundum est, vtrum totus Christus fuerit in sepulchro, & totus in inferno. Tertium est, vtrum Christus secundum animam descenderit ad inferna Ad primum sic proceditur, & videtur quod Christus in illo triduum fuerit homo. Quia de quocunque praedicatur differentia spencinca, & species, sed rationale est differentia spaecifica hominis, ergo de quocunque rationale praedicatur; & homo. Sed in illo triduo filius Dei vel Christus potuit dici rationalis, vt videtur propter vnionem animae rationalis cum supposito verbi, ergo potuit dici homo.
Item omnis propositio vera de praeterito aliquando fuit vera de praesenti, sed haec est vera de praeterito iste homo demonstrato Christo fuit in triduo, nam & istam nunc verisicamus diChristo iste homo fuit ab aeterno, ergo in illo triduo ista fuit vera de praesenti dicendo iste homo est, quod non esset nisi tunc fuisset homo. Ad idem est Hugo de S. Victore lib. 2. de sacra. prima parte cap. 11. & Magister in litera.
IN CONTRARIVM est, quia a quocunque remouetur superius & inferius, sed animal & viuum sunt superiora ad hominem, cum ergo in illo triduo Christus non fuerit viuus, nec animal, quia non fuit substantia animata sensibilis, relinquitur ergo, quod non fuerit homo.
RESPONSIO. dicendum quod Christus in illo tridunon fuit homo, & contrarium asserere est error contra fidem, cuiuratio est, quia per veram mortem homo desinit esse id quod est homo, sicut per veram generationem acquirit esse hominem, iden enim est terminus ad quem qui acquiritur per generationem & terminus a quo qui abicitur per corruptionem, sed Christum fuisse mortuu in illo triduo est articulus fidei, vt patet ex symbolo & epistola synodali Cyrilli vbi dicitur sic, si quis non confitetur Christum Dei verbum carne passum, & crucifixum carne & quod mortem gustauerit, anathema sit, ergo dicere Christum tunc fuisse verum hominem est negare articulum fidei, quia est negare eum fuisse vere mortuum. Item si filius dei a principio accepisset corpus & animam non vnita ad inuicem non fuisset veri homo, ergo pro tempore quo fuerunt haec diuisa ab inuicem (vi in illo triquo) Christus non fuit verus homo. Item homo nomer est speciei in genere substantiae, sed in materialibus sola substantia composita est per se in genere, vt genus & species, dicente Boetic quod relictis extremis, id est, materia & forma Aristoteles agi de media, id est, de substantia composita, ergo homo nominat substantiam compositam ex materia & forma sibi vnitis, cum igitur nihil tale fuerit in Christo pro illo triduo sequitur quod non fueri tunc homo, & quia conclusio satis est clara, ideo haec sufficiant.
Quidam tamen confessi sunt Christum in illo triduo fuisse hominem errantes in verbis, & in sensu quo ad philosophiam, sed ni habentes sensum erroneum contra fidem, sicut Hugo de S. Vict. 8 Magister in litera. Hugo enim dicebat quod personalitas tota hominis consistit in sola anima, & ratione solius animae dicebatur homo proprie loquendo, & ideo cum anima post mortem Christi manserit vnita supposito diuino (vt prius) credebat quod Chrstus vere posset dici homo sicut prius, Radix autem huius positionis falsa est, vt patet ex iam dictis, & iterum quia rei completa in specie nihil potest aduenire quod faciat cum ea vnum per essentiam. Sed vel ei adiungitur extrinsece, vt nauta naui vel vestis homini, vel in persona & non in natura quod est singulare in Christo, vel accidentaliter vt qualitas & quantitas adueniunt substantiae. Si igitur anima esset aliquid secundum se completum in specie quod importetur nomine hominis sequeretur quod ex anima & corpore non fieret vnum per se nec moreretur corpus recedente anima, quae omnia sunt absurda.
Magister autem posuit eandem conclusionem, sed alia ratione, credidit enim quod ad veritatem humanae naturae vel hominis sufficerent corpus & anima vnita in eodem supposito. Et quia hoc non inuenitur in puris hominibus post mortem, fuit autem in Christo in quo anima & corpus fuerunt vnita deo, ideo dicit solum Christum post mortem remansisse verum hominem, nihilominus dicit quod non secundum eandem rationem dicebatur homo post mortem sicut ante mortem, & sicut alij homines viui. Radix etiam huius opinionis falsa est, quia forma & materia non sufficiunt ad constituendum materiam completam quae importatur nomine hominis nisi vniantur ad inuicem in ratione perficientis formaliter & perfectibilis, talis autem vnio non fuit in Christo post mortem ex sola vnione ad suppositum idem, propter quod non potuit dici homo. Item nec partes naturae humanae fuerunt tunc diuino supposito vnitae, quia partes naturae manent quantum ad id quod sunt per essentiam suam in natura composita, sed illud corpus mortuum non remansit idem per essentiam reparata natura in resurrectione si in homine non est nisi vna forma substantialis, ergo non fuit proprie pars naturae humanae in supposito diuino. Et sic Christus non potuit dici homo propter vnionem partium naturae humanae in supposito diuino.
Ad primum argumentum dicendum quod de quocunque praedicatur differentia specifica, de eodem praedicatur & species si praedicatio differentiae supposito conueniat ratione alicuius naturae cui sit intrinseca. Alias non, semper enim differentia spe cifica intrinseca est speciei. Ad minorem cum dicitur quod rationale praedicatur de Christo in illo triduo, dicendum quod non est verum, quia cum Christus nomine suppositum in duplici natura, scilicet diuina & humana quarum altera in morte desiit. Christus in illo triduo non fuit, & si non fuit potuit dici rationalis, & filius dei, & si potuit aliquo modo dici rationalis propter animam rationalem sibi vnitam, hoc tamen non fuit ratione alicuius naturae cui illa differentia esset intrinseca proptequod sequitur quod potuerit dici homo.
Ad secundum dicendum quod maior propositio habet instantiam in propositionibus vniuersalibus, & terminis accidentalibus, in propositioribus vniuersalibus. Quia si omnes homines sigillatim cucurrissent in praeterito haec esset vera omnis hom cucurrit. Et tamen nunquam verum fuisset dicere praesentialiter omnis homo currit, similiter si scutum esset hodie primum factum album verum esset dicere hoc album fuit heri. Et tamen non fuisset heri I. verum dicere hoc album est. Et similiter in proposito quia vnio humanitatis ad personam diuinam est quasi per modum terminorum accidentalium eo quod non fuit semper, & ideo est verum nundicere demonstrato Christo, hic homo fuit in illo triduo propter entitatem suppositi quod importatur nomine hominis, & non propter entitatem naturae. Sed in triduo non fuit verum dicere hic homo est propter falsam implicationem positam in subiecto.
Circa quod notandum est quod licet demonstrato Christo verificemus istam hic homo fuit ab aeterno, vel fuit in illo triduo. Non tamen verificamus hanc, hic fuit homo ab aeterno vel in illo triduo. Cuius ratio est. Quia ad veritatem locutionis oportet quod omne id quod importatur per praedicatum conueniat subiecto, sed non oportet quod praedicatum conueniat subiectio, secundum omne illud quod importantur nomine subiecti, sed sufficit quod conueniat ei secundum aliquid eorum quae per subiectum importantur, sicut dicimus quod album disputat. Et tamen disputare non conuenit albo ratione qua album, sed ratione qua homo, vel qua sciens, sed si dicatur homo est albus musicus disputans, oporte quod omnia quae importantur per praedicatum conueniant subiecto propter quod cum dicitur demonstrato Christo, hic fuit homo ab aeterno, vel est homo vbique, est falsa propositio, quia totum quod importatur nomine hominis a parte praedicati positi, scilicet suppositum cum tali natura non couenit subiecto. Non enim suppositu diuinum semper & vbique habuit talem naturam, sed cum dicitur a parte subiecti hic homo fuit ab aeterno, vel est vbique vera est propositio; Quia semper esse & vbique conuenit subiect. ratione suppositi diuini, quod sufficit ad verificationem propositionis, quamuis non conueniat subiecto ratione naturae humanae, quia nec hoc oportet; veruntamen quamuis non oporteat quod praedicatum non conueniat subiecto ratione cuiuslibet importati pesubiectum: Tamen oportet quod quodlibet implicatum circa subiectum conueniat subiecto pro tempore quo fit implicatio, verbi gratia Si dicatur homo albus currit. Si nullus homo sit albus dato quod homo currat falsa est propositio propter falsam implicationem, circa subiectum propter quod fuit dictum quod haec fuisset falsa in triduo hic homo vel Christus est, propter nacuram humanam qua importatur nomine hominis & nomine Christi, qui conueniebat supposito diuino. Et ideo fuisset falsa implica circa subiectum quae falsificat propositionem, vt dictum est.
On this page