Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum torus Christus fuerit in sepulchro

QVAESTIO SECVNDA. Vtrum torus Christus fuerit in sepulchro. 1Thom. 2. q. 52. ar3.

AD secundum sic proceditur. Et videtur quod totus Christus fuerit in sepulchro, &c. totus in inferno. Quia cui conuenit esse totum vbique illi conuenit esse totum in sepulchro, & totum in inferno, sed Christo conuenit totum esse vbique, ergo ei conuenit esse totum in sepulchro, & totum in inferno. Maior de se patet, minor declaratur per Augu. in sermone de symbolo vbi dicit sic, non per diuersa tempora & loca dicimus vbique Christum esse totum, vt modo sit ibi totus, Et alio tempore alibi totus, sed semper & vbique sit totus.

Item deus est vbique, sed totus Christus est deus, vt patet per Dama. lib. 3. cap. 7. ergo totus Christus est vbique & sic idem quod prius.

IN CONTRARIVM est, quia illud est totum in aliquo loco, cuius nihil est extra illum locum, sed aliquid Christi fuit extra sepulchrum, scilicet anima, & aliquid extra infernum, scilicet corpus, ergo Christus non fuit in aliquo dictorum locorum.

RESPONSIO. Hic est duplex modus dicendi, Vnus est quod Christus in triduo mortis fuit totus in sepulchro, & totus in inferno. Sed non totum quod erat Christi. Cuius ratio assignatur, quia masculinum genus refertur ad hypostasim, vel personam. Neutrum autem genus pertinet ad naturam, in morte auten Christi licet anima fuerit separata a corpore, neutrum tamen fui separatum a persona filij dei, vt ossensum fuit prius. Et ideo pre illo triduo mortis debet dicit quod totus Christus fuit in sepulchro quia tota persona fuit ibi per corpus sibi vnitum. Et similiter totus fuit in inferno, quia tota persona fuit ibi ratione animae sib vnitae, totus etiam tunc erat vbique ratione diuinae naturae. Sed quia totum pertinet ad naturam, tota autem natura pertinens ad Christum non fuit in sepulchro, sed pars tantum scilicet corpus, nec tota in inferno, sed anima solum, ideo non potest dici quod totum quod erat Christi esset in sepulchro & in inferno

Aliter potest dici & melius, quod secundum veritatem quam omnes fideles fatentur Christus secundum diuinitatem est vbique, secundum vero humanitatem quando viuebat fuit in determinato loco. In triduo autem mortis fuit secundum corpus in sepulchro & secundum animam in inferno. Hac autem veritate supposita inquirendum est qualiter sit secundum eam loquendum, nec est omnino attendendum ad verba sanctorum vel doctorum. Quia ipsi in dictis suis non semper obseruauerunt proprium modum loquendi in hac materia, & in multis aliis. Dicendum ergo quod non fuit verum dicere in illo triduo totus Christus est in sepulchro, vel in inferno, nec nunc verum est dicere totum Christum ibi fuisse. Ratio primi est, quia de illo quod non est non potest vere dici esse ibi, vel alibi, sed Christus in triduo mortis non fuit, ergo non fuit verum dicere quod esset in sepulchro, vel in inferno. Et si non fuit ibi non fuit ibi totus. Maior patet quia non enti non conuenit esse alicubi, Minor declaratur, quia Christus vt dictum fuit nominat suppositum subsistens in duplici natura diuina scilicet & humana, nullum autem tale fuit in triduo mortis, propter quod Christus non fuit. Et est simile, si aliquod nomen esset imposirum ad significandum hominem album, homine desinente esse albo sicut haec esset falsa homo albus est; sic & illa, a simili sicut in triduo haec fuisset falsa deus & homo est, sic cum nomine Christi importetur vtrumque haec fuisset falsa, Christus est, propter falsam implicationem circa subiectum, & sic patet primum. Secundum etiam patet scilicet, quod nec nunc verum est dicere quod totus fuit ibi non propter falsam implicationem circa subiectum quia nulla talis est pro moderno tempore sicut fuit pro triduo, sed propter aliud, quia cum totus sit adiectiuum ponit suum significatum circa suum substantiuum cui additur. Cum igitur Christus dicat suppositum subsistens in duabus naturis non videtur quod totus Christus sit alicubi nisi vbi est vtraque natura completa quod non fuit nec in inferno, nec in sepulchro.

Nec argumentum in oppositum cogit, quia de vi vocis non plu stat masculinum pro supposito quam neutrum, vel dato quod ex vsu loquendi staret pro supposito nihilominus tamen circa suppositum ponit suum significatum. Quod si nomen supeposici sit nomen habentis partes sicut est hoc nomen Christus quod importat suppositum in duplici natura, tunc hoc quod est totus conuenit supposito non quatenus suppositum solum est, sed quatenus est habens partes, totum enim dicitur respectu partium in illo quod natum est habere partes. Cum igitur diuina natura & humana sint quasi partes personae compositae post incarnationem quae significantur nomine Christi, ideo cum dicitur totus Christus esse ibi, vel alibi non potest verificari nisi ibi sit persona, vel suppositum cum vtraque natura perfecta. Sed si non adderetur totus & nunc diceretur Christus fuit in sepulchro, vel in inferno vera esset nor proprie, sed figuratiue per synecdochem accipiendo partem, pro toto. Cum enim Christus sit suppositum subsistens in natura diuim & humana, cuius partes sunt corpus & anima nomen Christi dicit personam compositam ex omnibus praedictis secundum Damas Et ideo quicquid conuenit alicui ex praedictis, quod non praedicatur de Christo (vt corpus vel anima) si prpter hoc attribuatur Christo, hoc erit per synecdochem, vnde cum dicitur fuisse Chr stus in inferno, vel in sepulchro cum hoc fuerit ratione solius animae, vel solius corporis verificatur non proprie sed figuratiue modo praedicto. Secundum hanc opinionem potest responderi ad rationes probantes contrarium.

Ad primum per interemptionem minoris, & cum probatu per Aug. in sermone de symbolo. dicendum quod August. frequenter mutat nomina vtendo vno pro altero, & sic tunc vsus est nomine Christi pro nomine filij Dei. Quod patet per hoc quod dicit in lib. de Symbolo totus filius apud patrem totus in coelo, totu in terra, totus in vtero virginis, totus in cruce, totus in inferne & totus in paradiso quo latronem introduxit. Haec enim omnia vera sunt de filio Dei accipiendo totum pro perfecto, sed non sunt de Christo vera de vi vocis, quamuis vera sint secundum intentionem August. qui non semper obseruauit proprietatem locutionis: quia in sermone de Symbolo dicit quod Christus semper &t vbique fuit totus, super Ioan. autem dicit de Christo priusquam mundus esset nec nos eramus, nec ipse mediator Dei 8 hominum homo Christus. Ecce quod in prima auctoritate dicit quod totus Christus semper fuit, in secunda dicit quod uon semper fuit, & certe cum haec contradicant de vi vocis non possunt verificari, oportet ergo quod aliqua illarum sit impropria & secundum hoc dico quod sancti qui videntur dixisse quod totus Christus fuit in inferno, & totus in sepulchro, & totus vbique non seruauerunt proprietatem locutionis, vel acceperunt vnum pro alio, videlicet nomen Christi pro nomine filij, de quo verum est dicere quod totus filius est apud patrem, & totus fuit in vtero virginis, & totus in inferno, & totus in paradiso accipiendo totum pro perfecto, vel habuerunt aliam causam sic loquendi improprie.

Ad secundam etiam dicendum per interpretationem mino ris. Et cum probatur per Damasc. dicendum quod Damasc. dicit totum Christum esse deum accipiendo totum magis pro terminatione praedicati quam subiecti, & sub hoc sensu Christus es totus Deus (id est, Deus perfectus) & Christus est totus homo (id est, perfectus homo) & non quod totus Christus sit Deuvel homo, hoc est quod Christus secundum totum quod importatur nomine Christi sit Deus, vel potest dici quod Damasc. ni. sequitur omnino proprietatem locutionis. '

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2