Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum Christus secundum animam descenderit ad infernum
VATITIO TIRTIA. Vtrum Christus secundum animam descenderit ad infernum. Augustinus ad Euodium Epistola 99. Tha; . 5. a. 1ad, & ar3.
AD tertium sic proceditur. Et videtur quod Christu secundum animam non descenderit ad infernum quia idem finitum non potest simul esse in diuerlis locis, sed anima Christi, cum esset creata finiIIta erat, & statim post mortem fuit in paradiso cum anima latronis, cui dictum est Luc. 23. Hodie mecum eris in paradiso, ergo tunc saltem non potuit esse in inferno.
Item ea quae Christus fecit, vel passus est in natura assumpta ordinata fuerunt ad salutem humanam, sed ad hanc nihil profuisset quod Christus ad infernum descendisset, quia per passionem quam in hoc mundo suffinuit, liberauit nos ab omni poena & culpa, ergo videtur quod Christus ad infernum non descendit.
IN CONTRARIVM est quod dicitur in Symbolo descendit ad inferos. Et Apost. Ephes. 4. quod autem ascendit quid est nisi, quia & descendit primum ad inferiores parte terrae (id est, ad inferos) ergo &c.
RESPONSIO. cum articulus sit Christum ad inferodescendisse, & non possit intelligi ratione diuinitatis, secundum quam est vbique, nec ratione corporis, secundum quod fuit in sepulchro, restat quod intelligatur ratione animae, quo supposito videndum est qualiter anima Christi descendit ad infernum. Et eost sciendum quod cum anima separata non sit corpus, nec virtus in corpore, non potest dici quod anima Christi descendit ad inferos eo genere motus, vel descensus quo corpora mouentur. Et rursus quod anima moueatur eo genere motus quo angeli mo¬ uentur non clare patet. Angeli enim dicuntur moueri de loco ad locum, inquantum successiue operantur in diuersis locis. Anima autem separata non potest habere aliquam operationem circa locum, vel circa corpus existens in loco. Quia cum ex natura sua sit determinata ad certum corpus non potest mouere, nec agere in aliud nisi mediante corpore proprio. Sed illo caret dum est separata, ergo non potest dici moueri de loco ad locum ratione operationis quem habet circa locum vel circa corpus existens in loco.
Nihilominus hoc non obstante potest dici quod anima separata potest descendere ad infernum dupliciter. Vno modo secundum deputationem, & sic dicuntur descendere ad infernum animae damnatorum simpliciter, quia simpliciter deputatae sunt, vt resumpto corpore sint in inferno, propter quod dicuntur ibi esse vbi sunt simpliciter deputatae. Animae autem sanctorum patrum prius dicuntur in limbo fuisse vel descendisse ad limbum propter deputationem non simplicem sed conditionatam, quia re sumpto corpore deputatae erant ibi fore nisi liberarentur a redemptore. Hoc autem modo non dicitur anima Christi descendisse ad infernum, scilicet propter deputationem. Quia omnis talis deputatio est propter culpam contractam, vel commissam quae in Christo non fuit.
Alio modo potest dici anima separata descendere ad inferni secundum effectum, & hoc modo potest dici anima Christi descer disse ad infernum propter duplicem effectum quem habuit in illis qui erant in inferno. Vnus effectus fuit exhibitio visionis diuinae qua carebant ad quam se habuit passio Christi per modum meriti. Et quia totum meritum dependet principaliter ab actu animae, ideo hic effectus attribuitur ipsi sicut principali principio merendi. Item per appropriationem, vt sicut Christus secundum animam fuit beatus, sic secundum eam attribuitur ei fuisse causam beatitudinis in aliis, congruum enim est vt ens in potentia reducatur ad actum per illud quod in actu est. Alius effectus fuit secundum quosdam, ad quem se habuit anima Christi directe per modum agentis, scilicet illuminare animas patrum quae erant in limbo de ministeriis quae cadunt sub reuelatione. secundum enim Diony cap. 7. coelestis Hierarchiae Christus secundum animam habet docere angelos, & fortiori ratione animas. Et ratione huius duplicis effectus potest dici anima Christi descendisse ad infernum Confirmatur autem hoc triplici ratione. Prima est, quia moueri vel descendere competit animae separatae non per modum motus corporum, sed per modum quo moueri competit substantiae spirituali, sed reliquis substantiis spirirualibus puta deo & angelenon competit moueri de loco ad locum per motum qui sit subiectiue in ipsis, sed per effectum quem habent in aliis rebus, erge simili modo competit animae separatae & competebat animae Christi. Secunda ratio talis est, Christus dicitur descendisse ad infernum vt animas sanctorum patrum illuminaret ad videndum Deum, sed in eodem instanti quo Christus mortuus est sancti patres viderum Deum, in eodem instanti autem non potuit anima Christi esse in inferno per morum, ergo non descendit illuc per motum qui esset in ipsa, sed per effectum quem habuit in aliis. Item sicut in illo tri duo dicitur anima Christi fuisse in inferno cum animabus sanctorum patrum, sic in illo triduo, vel parte tridui dicitur fuisse in paradiso cum anima latronis cui dictum est Luc. 23. Hodie mecum eris in paradiso, sed illud non potest intelligi quo ad locum acquisitum per motum (cum secundum ponentes spiritus in loco diffinitiue, & moueri de loco ad locum) idem spiritus non possit esse in pluribus locis, nec moueri simul pluribus motibus ad plura loca tendentibus, quare oportet quod intelligatur secundum effectum.
Quod si quis dicat quod paradisus dicatur dupliciter. Vno modo locus corporeus, scilicet coelum empyreum, & sic non fuit anima Christi in paradiso nisi post ascensionem. Alio modo dicitur paradisus visio diuinae essentiae, & sic anima Christi fuit in paradiso ab instanti conceptionis, & animalatronis in ipso die passionis, quia tunc vidit Deum per quem modum non repugnat animae Christi quod simul fuerit in paradiso sic dicto, id est, qui viderit Deum, & quod fuerit localiter in inferno.
Si sic inquam dicatur non valet, quia sicut paradisus dicitur dupliciter, sic &t infernus. Vno enim modo dicitur locus corporeus infra terram. Alio modo carentia visionis diuinae, sicut igitur anima latronis non dicitur fuisse cum anima Christi in paradiso nisi, quia merito passionis Christi anima latronis vidit Deum, sic anima Christi non dicitur fuisse cum animabus electorum patrum in inferno, nisi quia animae eorum qui carebant visione diuina, & sic dicebantur esse in inferno, merito huius passionis purgatae sunt ab hac carentia, vtrumque ergo de pari intelligi debet quo ad effectum, & non quo ad locum vel motum, localem qui fuerit subiectiue in ipsa anima
Quamuis autem istud probabiliter sit dictum, & satis videatur saluare articulum & dictum scripturae, tamen quia virtus diuina non compraehenditur a ratione humana. Ideo non est pertinaciter asserendum quin anima Christi per alium modum nobis igno¬ tum potuerit descendere ad infernum, nec nos negamus alium modum esse forsitanveriorem, sed fatemur nos illum ignorare
Ad primum argumentum dicendum quod idem finitum non potest esse simul in pluribus locis diffinitiue, vel circumscriptiue nec isto modo ponitur anima Christi simul fuisse in paradiso & in inferno, sed secundum effectum nihil prohibet quod idem finitum dicatur esse in pluribus locis quando effectus sunt compossibiles & simul subsunt virtuti eiusdem agentis, & sic anima Christi dicitur fuisse in paradisojsimul & in inferno, quia merito eius anima latronis vidit deum, quod est esse in paradiso, & anim patrum quae carebant visione diuina, & ob hoc dicebantur esse in inferno, liberatae sunt ab hac carentia, & per consequens ab inferuo, imo secundum vnum & eundem effectum scilicet secundum liberationem patrum potuit anima Christi dici simul esse in paradiso & in inferno considerando terminum a quo & terminum ad quem illius effectus, ratione enim carentiae visionis diuinae a qua fuerunt per passionem Christi animae patrum liberatae potuit dici anima Christi esse in inferno, ratione vere visionis diuinae, ad quam sunt admissae potuit dici esse in paradiso¬
Ad secundum dicendum quod eo ipso quod per passionem Christi liberati sumus a culpa & poena dicitur Christus descendisse in infernum. Quia merito passionis eius aliqui liberati sunt a poenis inferni, descensus enim ille non attenditur secundum motum localem existentem in anima subiectiue, sed secundum effectum quem habuit in saluandis.
On this page