Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum Christus descenderit ad infernum damnatorum

6vITIO gVITI. Vtrum Christus descenderit ad infernum damnatorum. Thom. 3. q. 52.

DEINDE quaeritur vtrum Christus descenderi ad infernumdamnatorum. Et arguitur quod sic quia descensus respondet ascensioni, sed Christus Cascendit super omnes coelos, ergo descendit ad Adj infernum infimum. Sed ille est infernus damnatorum, ergo &c.

Item Psal. dicit, eripuisti animam meam ex inferno inferiori, E Iob. 13. dicitur in profundum inferni descendent ossa mea, sed tam Psal. quam Iob liberati sunt per descensum Christi ad inferos, ergo Christus descendit ad inferos ad inferiorem scilicet & profundissimum infernum, sed ille est infernus damnatorum, ergo &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia de damnatis dicitur Esaiae vltimo, ignis eorum non extinguetur, ergo quicunque fuit in inferno damnatorum semper remansit, & remanebit. Sed Christus liberauit omnes illos qui in inferno erant ad quem ipse descendit, ergo ipse non descendit ad infernum damnatorum.

RESPONSIO. Sciendum est quod quadruplex est infernus secundum quadruplex genuis poenarum, quibusdam enim debetur poena danni hoc est perpetua carentia visionis diuinae & perpetua poena sensus ratione peccati actualis mortalis in quo decesserunt, Et ij dicuntur esse in inferno damnatorum. Aliis debetur perpetua poena damni absque poena sensus, scilicet, decedentibus in solo peccato originali qui dicuntur esse in limbo puerorum, Aliis debetur poena sensus & damni non quidem perpetua sed temporalis illis scilicet qui decesserunt in gratia debitores alicuius poenae eo quod in praesenti vita non satisfecerunt plenide culpis commissis. Et isti dicuntur esse in purgatorio. Aliis vere debetur sola poena damni solum temporalis absque vlla poena sansus. Et isti dicebantur esse in limbo patrum qui prohibebantur ante passionem Christi a visione diuina, eo quod non erat satis factum pro peccato totius naturae, quamuis hi non essent obnoxij alicui poenae pro peccatis suis personalibus.

Dicendum ergo quod Christus non descendit in infernum damnatorum, nec in limbum puerorum. Cuius ratio est, quia descensus Christi in infernum fuit secundum effectum liberationis eorum qui in inferno detinebantur, sed damnati pro peccato actuali, & decedentes pueri in peccato originali non fuerunt per Christum liberati, ergo Christus non descendit in infernum damnatorum, nec in limbum puerorum. Maior patet ex dictis in primo articulo, minor probatur, quia liberationis factae per Christum nullus fit particeps, nisi qui coniungitur ei, vt membrum capiti, sed caretes gratia, vt sunt omnes decedentes in peccato actuali mortali, vel in solo originali non vniuntur Christo, vt membrum capiti, quia sola gratia sic vnit, ergo tales non fuerunt per Christum liberati

De existentibus autem in purgatorio an fuerint per Christum liberati non est clarum, probabiliter tamen tenetur qo non omnes qui tunc fuerunt in purgatorio fuerunt liberati. Cuius ratio est, quia similem effectum habet nunc passio Christi in illis qui nunc sunt in purgatorio sicut habuit tunc, passio enim Christi non habet temporalem virturem & transitoriam, sed sempiternam, secundum illud Heb. 10. vna oblatione consummauit sanctificato, in sempiternum, sed nunc non liberantur a purgatorio virtute passionis Christi, nisi qui sustinendo poenam peccatis debitam sunt purgati, vel per suffragium illorum qui sunt in statu merendi. Passic enim Christi non potest immediate eis applicari per sacramenta ecclesiae, sicut applicatur viuentibus in hoc mundo, ergo tempore passionis Christi non fuerunt omnes liberati qui erant in purgatorio, nisi qui purgati erant per solutionem poenae a peccatis suis debitae, vel per suffragium alterius personae ad eos relatum. Si qui autem fuerunt in purgatorio, tunc qui ex magno desiderio aduentus Christi meruerunt hoc, vt per passionem Christi liberarentur, probabile est tales ex speciali gratia fuisse liberatos

De patribus autem qui erant in limbo, patet quod fuerunt liberati per Christum, quia tales nulli poenae erant obnoxij, nisi soli poenae damni debitae peccato totius naturae. Sed hoc debitum directe, per passionem Christi solutum est, igitur per passionem Christi tales fuerunt penitus liberati.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod ascensio congruit Christo ratione sui, & ideo quia ipse est altissimus super omnes ascendere debuit, sed descendere non competit ei nisi pro nobis. Et ideo tantum descendit quantum nostrae liberationi expediebat & non sub omnibus simpliciter.

Ad secundum dicendum quod limbus patrum dicitur infernus inferior non simpliciter, sed respectu huius habitationis, de quo anima Dauid vel etiam Christi deducta fuit. Et ille locus potest dici profundissimum inferni comparatiue vt profundum sit respectu coeli aer caliginosus in quo sunt daemones, profundius locus nostrae habitationis, profundissimus autem limbus patrum, de quo Iob liberatus fuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4