Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

In conueniens fuerit Christum tertia die resurgere

QVALSTIO QVINTA In conueniens fuerit Christum tertia die resurgere. Tirm. . 1 3. t. i. G&. . a. 4.

SECVNDO principaliter quaeritur de resurrectione Christi, circa quam quaeruntur duo. Primum est an conueniens fuerit Christum tertia die resurgere. Secundum est an debuerit resurrectionem Al suam per argumenta probare. Ad primum sic procedit. Et videtur quod non fuerit conueniens Christum tertia die resurgere. quia separatio animae Christi a corpore per mortem fuit solum facta propter nostram redemptionem, sed redemptio nostra in instanti mortis Christi completa est, ergo statim debuit anima Christi suo corpori reuniri.

Item membra debent capiti conformari & caput membris, sed nos qui sumus membra, non resurgimus tertia, sed differtur resurrectio nostra vsque in finem mundi, ergo videtur quod resurrectio Christi qui est caput nostrum tantundem differri debuerit.

Item dominus dicit Matt. 12. sicut fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus & tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terrae. Sed si corpus Christi fuit in corde terrae cum non fueri ibi nisi mortuum non potuit resurgere tertia die, sed quarta vel quinta, quare &c.

IN CONTRARIVM est quod dicitur in symbolo, resurrexit tertia die secundum scripturas. Et Matt. 20. Tradeni eum gentibus ad illudendum, flagellandum, & crucifigendum, & tertia die resurget.

RESPONSIO: Dicenda sunt duo. Primum est quod conueniens fuit Christum a morte resurgere. Secundum est quod conueniens fuit ipsum tertia die resurgere.

Conuenientia primi patet propter quatuor. Primo propter naturae assumptae perfectionem, quia naturae debebatur omnis perfectio quam possibile est in natura reperiri. Sed prima perfectio naturae humanae consurgit ex vnione suarum partium qua etiam non habent totalem perfectionem cum sint ab inuicem separatae, ergo haec perfectio debuit esse semper in natura assumpta nisi quantum oportuit eam solui propter necessitatem nostr redemptionis propter quam ipsa natura assumpta fuit. Secundo propter fidei nostrae confirmationem maxime quantum ad deitatem Christi humanitas enim clare patuit in morte, sed deitas latuit propter quod decuit quod virtus deitatis in resurrectione paterer, vnde secundae Cor. 8. dicitur & si crucifixus est ex infirmitate, sed viuit ex virtute dei. Tertio propter spei nostrae subli uationem. Quia dum videmus. Christum qui est caput nostrum resurrexisse, speramus & nos resurrecturos cum simus eius menbra, vnde 1. Cor. 15. dicitur: Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in nobis quod resurrectio mortuorum non est? Quarto propter complementum nostrae salutis quia sicut mala sustinuit moriendo vt nos liberaret a malis, ita plorificatus est resurgendo vt nos prouocaret ad bona secundum illud Roman. 14. traditus est propter debita nostra, & resurrexit propter iustificationem nostram, & sic patet primum.

Quantum ad secundum patet, quod conueniens fuit Christum tertia die resurgere, quia ficut dictum est resurrectio Christi manifestauit eius deitatem sicut mors humanitatem, ergo decuit vt Christus tantum morte detineretur quantum sufficiebat ad declarandum eum fuisse vere mortuum, propter quod oportuit aliquam moram esse inter mortem & resurrectionem. Si enim statim post mortem resurrexisset, potuisset videri quod non fuisset vere mortuus, & per consequens non vere resurrexisset. Ad veritatem autem mortis manifestandam sufficiebat quod vsque ad tertiam diem eius resurrectio differretur, quia non contingit quir infra hoc rempus in homine qui videtur mortuus & non est, appareant aliqua signa vitae, Sic dicitur de illis qui laborant apoplisia, quare conueniens fuit Christum tertia die resurgere.

Ad primum argumentum dicendum quod non solum oportebat ad salutem nostram quod redemptio nostra fieret per mortem Christi, sed quod fides mortis eius confirmaretur in nobis, quod non fuisset factum si immediate post mortem resurrexisset, quia potuisset credi quod non fuisset vere mortuus.

Ad secundum dicendum quod caput & membra conformantu in natura, sed non in virtute. Excellentior enim est virtus capiti quam membrorum. Et ideo ad demonstrandum excellentiam vir tutis Christi congruum fuit Christum tertia die resurgere aliorum resurrectione dilata vsque ad finem mundi.

Ad tertium dicendum quod Christus dicitur fuisse tribus diebu& tribus noctibus in corde terrae per synecdochen, hoc est accipiendo partem pro toto, quia sepultus fuit feria vj. in sero qua pars computatur pro toto die, & in sepulchro mansit per totum sab patum, hoc est per diem integrum, & per noctem diei dominica quae pars similiter accipitur pro toto die naturali, & in diluculo diei dominicae surrexit. Quocunque autem modo accipiatur dies, siue pro die naturali qui continet spacium 24. horarum, siue pro die artificiali qui est latio solis super terram semper Christus dicitur tertia die resurrexisse. Quod patet de die naturali, qa sicut primi dies propter primi hominis lapsum computantur a luce in noctem, ita isti dies propter hominis reparationem computantur a tenebris ad lucem, ita vt prima pars diei naturalis sit tenebra vel nox. Secunda vero lux. Christus autem passus est in fine feriae sexta & hoc circa nonam, & sic habemus primam diem, & fuit in sepulchro per totum sabbatum, ecce secundus dies, & resurrexit in diluculo dominicae, ecce quod in tertia die resurrexit, idem est accipiendo diem artificialem. Quia diluculum diei dominicae est principium tertiae diei artificialis, vt de se patet.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5