Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum Christus debuerit probare resurrectionem suam per argumenta
QVAISTIO SEXTA. Vtrum Christus debuerit probare resurrectionem suam per argumenta. Thom. 3. 4. 55. ar. 5. & 6.
AD tertium sic proceditur. Et videtur quod Christus non debuerit probare resurrectionem suam per argumenta. Quia illa argumenta quae induxit aut fuerunt sufficientia ad probandum resurrectionem aut non. Si non frustra adducta fuerunt. Si sic cum argumentum sufficiens facit scientiam vel agnitionem quae non stant simul cum fide, vel saltem euacuant meritum fidei, dicente Greg. in homiliis quod fides non habet meritum cui humana ratio praebet experimentum, videtur quod illa argumenta euacuauerint meritum fidei, quod est inconueniens.
Item quicquid Christus ostendit discipulis ad manifestationem suae resurrectionis hoc possunt ostendere angeli corpora assumentes, & in eis hominibus apparentes, nam angeli in humana effigie frequenter se hominibus ostenderunt & cum eis loquebantur, & comedebant ac si essent homines veri, vt patet Gen. 18. de angelis qui apparuerunt Abrahae, & tamen angeli non habent vera corpora humana sibi vnita quod requiritur ad veram resurrectionem, ergo videtur quod signa quae Christus exhibuit discipulis non fuerunt conuenientia ad probandum resurrectionem.
Item sicut resurrectio est articulus fidei, ita passio & ascensio & multa alia quae pertinent ad diuinitatem Christi, sed illa non fuerunt probata per aliqua argumenta, ergo nec resurrectio debuit probari.
IN CONTRARIVM est quod dicitur Act. 1. Praebuit seipsum viuum post passionem suam in multis argumentis.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primum est quod conueniens fuit Christum inducere aliqua argumenta ad probandum suam resurrectionem. Secundum est quod illa argumenta fuerunt sufficientia ad probandum illud propter quod inducebantur.
Propter primum sciendum est o argumentum ad praesens dupliciter dicitur. Vno modo ratio rei dubiae faciens fidem. Alio modo sensibile signum quod inducitur ad manifestationem alicuius dicti, vel facti, sicut dicitur Genes. 39. de vxore Putipharis quae in argumentum fidei retentum pallium ostendit marito. Prime modo accipiendo argumentum Christus non probauit resurrectionem suam per argumenta nisi assumendo auctoritates scripturae, quia cum resurrectio Christi excederet humanam rationem, non potuit proprie probari per talia principia quae essent nota lumine rationus naturalis. Oportet enim principium ex eodem genere assumi cum conclusione, vt dicitur primo Posteri Et ideo ad eam probandam accepit auctoritatem scripturae cum dicit Luc. vlti. Oportet omnia impleri quae scripta sunt in lege, & Psal. & prophetis de me. de ratione enim naturaliter demonstrante dicit Ambr. tolle argumenta vbi fides quaeritur. Si autem accipiatur argumentum secundo modo sic Christus suam resurrectionem argumentis declarauit inquantum adhibuit quaedam signa euidentia, quibus vere se resurrexisse ostendit, quae quidem signa non fuerunt adhibita, quasi ex necessitate concludentia resurrectionem, sed tanquam nata inclinare mentem ad fidem resurrectionis. Et hoc fuit necessarium propter duoPrimo propter discipulos eo quod corda eorum propter ignominiam passionis quam viderant non erant bene disposita, vi fidem resurrectionis acciperent, vnde ipse dicit Luc. vlti. O stulti & tardi corde ad credendum. E Marc. vlt. Exprobrauit incredulitatem eorum, & duritiam cordis &c. Secundo propter illo quibus praedicare debebant, vt per huiusmodi signa eis ostensa illorum testimonium redderetur efficacius, & sic facilius eis crederetur. Vnde I. Ioan. I. dicitur. Quod vidimus, & audiuimus de verbo vitae, & manus nostrae contrectauerunt hoc testamur. Et sic patet primum.
Quantum ad secundum sciendum est quod Christus resurrectionem suam dupliciter manifestauit scilicet, testimonio & argumento seu signo. Et vtraque manifestatio fuit sufficiens in suc genere ad inclinandum mentem in fidem resurrectionis. Vsus est enim duplici testimonio, quorum neutrum potest repelli rationabiliter. Primum fuit testimonium angelorum qui resurrectionem annunciauerunt mulieribus: vt patet per omnes euangelistas. Aliud fuit testimonium scripturarum quas ipse proposuit ad ostensionem suae resurrectionis, vt ipse dicit Luc. vlti. Argumenta etiam seu signa fuerunt sufficientia ad ostendendum resurrectionem suam ex parte corporis & ex parte animae. Ex parte quidem corporis ostendit tria, scilicet quod corpus suum esset verum & solidum, non fantasticum & aereum.
Item quod esset humanum, & quod esset idem numero quod prius. Primum ostendit per hoc quod corpus suum palpabile praebuit, vnde Luc. vlt. palpate & videte, quoniam spiritus carnem & ossa non habet sicut videtis me habere. Secundum ostendit demonstran. do eis humanam effigiem quam soliti erant videre & humani oculis intueri poterant, quod autem dicitur Marc. vlti. quod ostensus est in alia effigie duobus euntibus in villam, de quo etiam Lucas facit mentionem, Non est intelligendum quod dispositio corporis Christi quo ad figuram & colorem mutata sit, sed sic apparuit illis discipulis, aut ex interiori eorum dispositione, quia eum resurrexisse non credebant. Vnde non ponebant se ad perquirendum propria indicia, quibus possent eum cognoscere, sicut etiam nobis accideret si videremus aliquem quem crederemus mortuum, maxime si eum in alio habitu videremus, aut quia dato quod visui eorum repraesentaretur Christus in specie qua soliti erant eum primo videre, tamen diuina virtute impediebantur ne sequerentur iudicium talis appraehensionis, vt sic ea quae exterius agebantur conformarentur his quae in eorum cordibus erant. Amabant enim & dubitabant, & ideo praesentem deum habebant, & eis apparuit ratione amoris, & non cognoscebant ratione dubitationis. Tertium scilicet quod esset idem numero corpus quod prius habuerat manifestauit ostendendo vulnerum cicatrices, vnde ipse dicit Luc. vlti. vide manus meas & pedes meos, quoniam ego ipse sum. Ex parte autem animae ostendit eis veritatem suae resurrectionis per opera triplicis vitae. Primo quidem per opus nutritiuae in hoc quod cum discipulis suis manducauit & bibit, vt dicitur Luc. vlt. & Act. 1. Secundo per opus sensitiuae in hoc quod discipulos allocutus est, & eis ad interrogata respondit in quo ostendit se videre & audire. Tertio per opera intellectiue in hoc quod cum eis disseruit de scripturis. Et vt nihil deesset ad complementum manifestationis ostendit se diuinam potentiam habere in hoc quod subito ab oculis eorum disparuit, & clausis ianuis intrauit ad eos.
Ad primum argumentum dicendum qud illa argumenta sufficientia fuerunt ad probandum illud propter quod inducebantur. Non enim inducebantur ad demonstratiue probandum resurrectionem, quia talis demonstratio euacuat fidem, vel meritum fidei. Non enim poterat ex illis omnibus demonstratiue concludi Christum resurrexisse, eo quod filius Dei potuit de nouo assu mere materiam talem per omnia qualem ostendit eis non resuscitando primam, sed inducebantur tanquam quaedam signa nata conuenienter inclinare mentem ad credendum eius resurrectionem, & talis manifestatio non euacuat fidem, nec meritum fidei
Ad secundum dicendum est quod dato quod singula argu menta per se sumpta non sufficerent ad manifestandum Christi resurrectionem, omnia tamen simul sumpta sufficiebant, ad inclinandum mentem ad ascensum, maxime propter scripturae testimonium, & dicta angelorum. Quod autem inducitur de angelis apparentibus in corporibus assumptis, dicendum quod angeli sic apparentes non asserebant se esse homines sicut Christus asseruit se esse verum hominem, Et iterum aliter Christus manducauit, & aliter angeli. Quia corpora ab angelis assumpta non erant viua & animata, non erat ibi vera comestio, licet enim ibi esset vera cibi sumptio, contritio & traiectio in partem interiorem corporis assumpti, Non tamen erat ibi digestio & conuersio cibi in illud corpus, vnde & angelus dicit Thob. 20. Cum essem vobiscum videbar comedere & manducare & bibere vobiscum, sed ego cibo inuisibili vtor. Quia vero corpus Christi fui vere animatum vera fuit eius comestio quo ad omnia praedicta vt enim Aug. dicit 13. de ciuitate dei. Non potestas, sed egesta edendi corporibus resurgentium aufertur, Et Beda dicit quod Christus comedit potestate, sed non egestate.
Ad tertium dicendum quod articulorum quidam sunt de diuinitate & isti non potuerunt probari ad sensum, sed per miracula, & auctoritates scripturae, & sic probati sunt qui probatio ne indiguerunt, sed quia passio & ascensio in seipsis visae sunt, ideo probatione non indiguerunt, resurrectio autem in se ipsa non fuit visa, propter quod ad eius probationem conuenien: fuit inducere argumenta.
On this page