Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum conueniens fuerit Christum ascendere super omnes coelos
QVAESTIO SEPTIMA. Vtrum conueniens fuerit Christum ascendere super omnes coelos. Thom. 3. q. 57. art. 1. 2. & 4.
CIRCA tertium principale, scilicet, circa ascensioni quaeruntur duo. Primum est virum conueniens suerit Christum ascendere super omnes coelos. Et videtur quod non, quia filius dei humanam naturam assumpsit propter salutem nostram, sed magis fuisset nobis salutate quod semper fuisset nobiscum conuersatus quam quod per ascensionem recessisset a nobis, vt ipse dicit discipulis Lu. 17. venient dies quando desiderabitis vnum diem fili hominis & non videbitis, ergo non fuit conueniens ipsum per ascensionem recedere a nobis.
Item in Christo non est nisi duplex natura diuina, scilicet, & humana, sed secundum neutram earum conueniebat Christo in coelum ascendere, ergo &c. Probatio minoris quod enim secundum diuinam naturam ei non competeret in coelum ascendere, clarum est, quia secundum illam est vbique, nec secundum humanam, quia eiusdem est ascendere in coelum cuius est descendre de coelo, secundum illud Ioam. 3. Nemo ascendit in coelum nisi qui de coelo descendit, sed secundum humanam naturam non descendit de coelo, quia secundum illam ibi nunquam fuerat, quare &c
IN CONTRARIVM est quod dicitur Ephe. 4. Qui descendit ipse est, & qui ascendit super omnes coelos. Et arguitur per rationem, sicut Christus ostendit nobis viam salutis sic conueniens fuit ipsum in coelum ascendere.
RESPONSIO. Dicenda sunt duo. Primo an conueniens fuerit ipsum in coelum ascendere. Secundo est secundum quam naturam, scilicet diuinam an humana competebat ei ascendere.
Quantum ad primum sciendum est quod Chrissum ascendere in coelum fuit conueniens ex parte Christi, & ex parte nostra. Ex parte Christi propter duo. Primo quia locus debet esse proportionatus locato, Christus autem per resurrectionem inchoauit vitam immortalem & incorruptibilem, ergo fuit conueniens quod transferretur ad locum incorruptionis, scilicet ad coelum, & non remaneret in terra vbi est locus generationis & corruptionis. Secunde quia Christo debebatur omne illud quod ad gloriam pertinet, sed coelum empyreum pertinet ad gloriam tanquam locus congruentiae & quasi quoddam praemium accidentale, ergo conueniens fuit Christum post resurrectionem ad coelum empyreum ascendere.
Aduertendum est tamen o non decuit, vt post resurrectionem statim in coelum ascenderet, sed potius debuit cum discipulis aliquandiu conuersari, vt omnis dubitatio resurrectionis eius tolleretur, quia si tantum semel apparuisset, potuisset videri fuisse aliqua illusio. Item propter consolationem discipulorum qui de morte sua contristati fuerant. Et ideo dicitur Act. 1. quod praebuit seipsum viuum post passionem suam per dies 40. apparens eis, vbi dicit quaedam glosa, quod per. 40. horas mortuus fuerat totidem diebus se viuere confirmat, quia consolatio diuina excedit tristitiam humanam. Ex parte etiam nostra fuit conueniens Chri¬ stum in coelum ascendere propter tria. Primo vt nos induceret quasi in possessionem corporalem coeli quod nobis precio sanguinis sui acquisierat. Quamuis enim per passionem Christi amota fuerint omnia impedimenta nostrae salutis & omnia bona nobis acquisita quo ad meritum, oportuit tamen vt per effectum iudiceremur in passionem corporalem eorum.
Bona autem gloriae in tribus consistunt in visione diuinae essentiae, & in possessionem huius deducti sumus per descensionem Christi ad inferos, secundum hunc enim effectum dicitur ad inferos descendisse, vt dictum fuit prius. Item in gloria cor¬ d poris, & hanc Christus inchoauit in sua resurrectione. Item in loco congruo, & in eius possessionem inducti sumus per Christum in sua ascensione.
Secundo fuit conueniens ad nostrae spei subleuationem, per hoc enim quod Christus naturam humanam collocauit in coelo dedit nobis spem illuc perueniendi, vnde ipse dicit Io. 14. Si abiero & praeparauero vobis locum iterum veniam & accipiam vos ad meipsum. Et Leo papa dicit quod dum humanam conditionem syderibus importauit coelum posse patere credentibus monstrauit. Tertio ad erigendum charitatis affectum ad coelestia, vt dum Christum non secundum carnem cognoscimus ipsi magis spiritualiter coniungamur, ac per hoc efficiamur magis idonei ad dona spiritussancti recipienda, propter quod dicitur Ioan. 16. Expedit vobis vt ego vadam, si enim non abiero paracletus non veniet ad vos, & sic patet primum.
Quantum ad secundum, scilicet secundum quam naturam conueniebat Christo in coelum ascendere. Aduertendum est oI secundum potest denotare conditionem subiecti, vel principij actiui. Si denotet conditionem subiecti sic ascendere in coelum non potuit in Christo conuenire secundum naturam diuinam, sed solum secundum humanam, secundum quam non fuit vbique, sed in certo loco continebatur, & vero motui subiici poterat, non sic autem secundum naturam diuinam quae vbique est, & immutabilis. Si vero ly secundum denotet conditionem principij actiui sic Christus ascendit in coelum secundum naturam diuinam, & non secundum humanam, quia virtute diuinitatis ascendit & non virtute humanitatis, vnde Augu. in sermone de ascensione dicii de nostro fuit quod filius dei pependit in cruce, de suo vero quod ascendit. Et probatur per rationem, quia in ascensu Christi ad coelum oportuit duo corpora esse simul, scilicet corpus Christi cum spheris inferioribus nisi dicamus coelum diuisibile, sed duo corpora non possunt esse simul quacunque virtute creata. ergo per virtutem creatam non potuit corpus Christi vsque ad coelum empyreum ascendere. Non propter hoc tamen fuit ascensus ille violentus, nec pure naturalis, sed praeter naturam, vel supra naturam, cuius ratio est, quia ille motus ad quem natura corporis non inclinat, nec ad eius oppositum non est naturalis, nec violentus, sed praeter naturam, vel supra naturam, ad motum enim naturalem inclinat natura mobilis. Et in contrarium motus violentus propter quod vbi natura mobilis non inclinat ad talem motum vel ad oppositum, huiusmodi motus non est naturalis, nec violentus vt dictum fuit secundo libro de motu coeli, natura autem corporis glorificati non inclinat ad ascensum alioquin descensus esset violentus, nec ad oppositum scilicet ad descensum, quia a corporibus gloriosis vt plenius sint subiecta spiritui remouetur inclinatio grauitatis, sicut inclinatio calidi & frigid prout tendit ad subiecti corruptionem, relinquitur ergo quod talis motus fuit praeter naturam, vel supra naturam, quatenus creatura nata est obedire virtuti creatoris quae ad nutum assistit voluntati beatorum.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod ascensio Christi in coelum magis nobis vtilis fuit quam praesentia corporis fuisset, primo quia videntes eum in forma humana qua erat minor patre, non ita de facili crederemus eum aequalem patri vt dicit quaedam glosa super loannem. Secundo quia eum non spiritualiter, sed carnaliter diligeremus cum eo corporaliter conuersantes quod est de imperfectione dilectionis. Quod autem dicit Luc. decimoseptimo, venient dies &c. intelligitur quod fideles circa tempora antichristi desiderabunt aduentum Christi, & non veniet ita cito vt vellent, & non intelligitur in sensu illo in quo arguebatur.
Ad secundum dicendum quod Christo competebat ascendere secundum naturam diuinam si ly secundum notet conditionem principij actiui: si vero notet conditionem subiecti sic competit ei ascendere secundum naturam humanam. Et quod dicitur quod secundum illam non descendit, verum est localiter, tamen secundum eam dicitur filius dei descendisse non per motum, sed per effectum hoc est secundum exinanitionem qua cum in forma dei esset formam serui suscepit. Per hoc autem quod ipse dicit Ioan. 3. Nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo solum notatur identitas personae ascendentis, & descendentis, & non conditio subiecti.
On this page