Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum Christus ascenderit super conuexum coeli empyrei
SECVNDO quaeritur vtrum Christus ascenderit supra conuexum coeli empyrei. Et videtur quod sic. Quia corpora quanto sunt nobiliora tanto sunt superiora, vt patet in ordine elementorum, sed corpus Christi gloriosum quale fuit post resurrectionem fuit nobilissimum inter omnia corpora, ergo ipsi debetur quod sit supra omnia alia corpora, & ita supra conuexum coeli empyrei.
Ad idem est quod dicitur Ephe. 4. ascendit super omnes coelos, quod non videretur esse verum, nisi ascendisset supra coelum empyreum.
IN CONTRARIVM est quia supra & infra sunt differentiae loci, sed supra coelos non est locus, ergo Christus non potuit ascendere supra coelos.
RESPONSIO. Aliter dicendum est ad quaestionem istam, si quaeratur de possibilitate, & aliter si quaeratur de congruitate.
Si enim quaeratur de possibilitate sic dicendum est quod Chiij stus potuit ascendere supra omnes coelos ita vt esset supra conuexum coeli empyrei, quod patet dupliciter. Primo quia Deuspotest separare a corpore omne quod non est de ratione corporis. Sola enim separatio talium includit contradictionem, sed de ratione corporis non est esse in loco cum vltima sphaera non fit in loco, ergo Deus, potest facere quod corpus Christi sit extra omnem locum puta supra conuexum coeli empyrei. Secundo quia Deus potest facere locum sine corpore: ergo potest facere corpus sine loco. Consequentia patet, quia primum est aeque difficile vel difficilius quam secundum. Antecedens patet, quia Deus potest annibilare quicquid est infra orbem lu nae conseruando ipsum orbem lunae in dispositione in qua num est quo facto esset locus fine corpore.
Quod si quis dicat hoc esse impossibile quia omnis distantia localis est per corpus interpositum inter illa quae distant, igitur si nullum corpus esset infra orbem lunae nulla esset distantia laterum orbis lunae, & sic non remaneret in sua dispositione, sed necessario concurrerent latera & essent simul eo quod in corporibus ea quae non distant necessario sunt simul. Dicendum quod cum conseruatio corporis coelestis non dependeat a conseruatione eorum quae intra ipsum continentur, sed potius econuerso, Deus posset conseruare coelum in sua circularitate adnihilatis omnibus quae continentur intra ipsum. Et cum dicitur quod latera coeli non distarent, dicendum quod verum est, nec tamen propter hoc sequeretur qued concurrerent vel essent simul. Cuius ratio est quia distare & esse simul dicit habitudinem ad distantiam localem. Et ideo illa quibus non conuenit habere habitudinem ad talem distantiam nec sunt simul loco, nec distant. Contingit autem dupliciter aliqua non habere habitudinem ad talem habitudinem. Vno modo quia non sunt nata habere talem habitudinem, & sic secundum ponentes angelos non esse in loco quantum ad substantiam, duo angeli, nec distant loco nec sunt simul. Alio modo quia licet aliqua sint nata habere talem habitudinem ad distantiam, tamen distantia actualiter tollitur per substractione illius quo distare dicuntur, hoc est per substractionem medij, secundum cuius quantitatem distare dicuntur extrema. Et sic annihilatis his quae sunt circa latera coeli sequeretur latera coeli non distare, nec tamen propter hoc esset simul, quia simultas non solum dicit carentiam distantiae, sed contactum extremorum quae non esset ibi, secundum hanc autem positionem Deus posset facere vacuum, id est, locum in quo nihil penitus esset quamuis non posset facere vacuum eo modo quo Philosophus negat ipsum esse 4. Physi. scilicet spacium dimensionatum in quo nullum corpus esset, hoc enin implicat contradictionem cum omnis dimensio sit corpus vel aliquid corporis. Et iterum nihil implet locum nisi ratione dimensionum propter quod spacium dimensionatum necessario est plenum non vacuum, sic igitur patet quod Deus posset collocare corpus Christi super conuexum coeli empyrei.
SI AVTEM loquamur de congruitate sic non videtur conueniens quod Christus ascenderit supra conuexum coeli, sed solum ad supremam partem eius. Cuius ratio est, quia nihil pertinens ad beatitudinem animae vel corporis est Christe subtrahendum, sed si Christus esset supra conuexum coeli empyrei non posset se videre nec alia, in quo multum derogaretur suae beatitudini. Cum inter omnes sensus magis diligamus visum vt dicitur primo Metaphysica, ergo inconue niens esset Christum illic collocare. Minor probatur, quia omne quod videtur corporaliter videtur mediante dyaphano illuminato, sed inter oculum Christi & quodcunque aliud visibile nullum esset medium illuminatum, ergo nihil posset videre, quod est inconueniens.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod in corporibus simplicibus est gradus superioritatis in loco secundum gradum superioritatis in natura vt patet in elementis, & in coelo. Sed in corporibus mixtis non est sic, quia omnia vel quasi omnia sunt in terra vel in aqua. Quia propter mixtionem abundat in eis terra. Corpus autem Christi est mixtum. Et ideo non debetur ipsi secundum naturam locus supremus, sed si quis ei debetur supra terram gratiae est & non naturae.
Ad secundum dicendum, quod illud quod dicitur Ephe. 4 de Christo quod ascendit super omnes coelos glossandum est ad supremam partem primi coeli.
AD ARGVMENTVM alterius partis dicendum quod supra & infra non solum dicunt differentias loci, sed gradum situs, sicut dicimus quod coelum empyreum est supra omnes coelos & tamen est in loco. Et eodem modo posset dici q Christus esset supra coelum empyreum propter gradum situs, vel positionis quamuis non esset ibi sicut in loco.
On this page