Praeambulum
Praeambulum
VM VERO supra habitum sit. Superius determinauit magister de ministerio verbi incarnati Hic determinat de viribus & donis quibus Christus plenus fuit & sibi coniunctos replet, vel sicut alij continuant. Superius determinauit magister de his quibus reparamur & reducimur in Deum effectiue. Hic vero determinat de his quibus reducimur in Deum formaliter. Et diuiditur in duas. Primo determinat de habitibus gratuitis. Secundo de praeceptis quibus ipsi in suos actus diriguntur. 37. distinctione ibi, Sed iam distributio decalogi. Prima in duas. Primo determinat de ipsis habitibus secundum se. Secundo secundum connexionem eorum adinuicem. 36. distinctione ibi, Solet autem quaeri. Prima in duas. Primo determinat de viribus theologicis. Secundo de cardinalibus trigesimatertia distinctione ibi, post praedicta distinct. 4. Prima in tres, quia primo determinat de fide. Secundo de spe. 26. distin. ibi, est autem spes virtus. Tertio de charitate. 27. dist. ibi, Cum autem Christus Prima in tres. Primo determinat de fide secundum se. Secundo per comparationem ad obiectum. 24. distinctio. ibi, quaeritur vtrum fidem. Tertio per comparationem ad credentes. 25. distinctione ibi, praedictis adiiciendum est. Prima est in principio lectionis. Et diuiditur in duas. Primo continuat se ad praecedentia. Secundo prosequitur propositum ibi, Fides est virtus. Et haec in duas. Primo determinat quid est fides formaliter. Secundo de quibus est materialiter ibi notandum. Prima in tres. Primo ponit fidei descriptionem. Secundo eius explanationem ibi, Hic accipitur. Tertio determinat dubitationem incidentem ibi, Si vero quaeritur illa pars notanda diuiditur in tres Primo ostendit quod fides est de non apparentibus. Secundo probat per descriptionem fidei quam dat Apostolus, ait enim. Tertio inquirit de proprietate descriptionis cuius ibi, Si vero quaeritur. Haec est sententia & diuisio lectionis in generali
IN SPECIALI sic procedit. Et primo quaerit vtrum Christus habuit fidem, & spem sicut habuit charitatem. Quia si istis caruit non fuit in eo plenitudo gratiarum quod est contra supradicta. Postea vt huiusmodi quaestio apertius explicetur quaeritur quid sit fides diffinitiue, quia scilicet est virtus qua creditur quod non videtur. Quod intelligendum est de pertinentibus ad Christianam religionem. Postea declarat membra huius diffinitionis. Et primo quid dicitur virtus, dicens quod virtus accipitur ibi pro habitu, non pro obiecto, quamuis obiectum fidei quandoque vocetur fides, sicut in symbolo dicitur. Haec es fides catholica, &c. Sed credibilia sunt in rebus ipsis, quae creduntur, sed fides quae est habitus est in mente. Subdit etiam post, quod quamuis fides informis & formata sit habitus, sola tamen fides formata, quae per dilectionem operatur, est virtus, per quam Christus habitat in mentibus, & est fundamentum virtutum. Postea declarat aliud membrum diffinitionis scilicet quae creduntur, & non videntur, distinguens quod aliud est credere Deum aliud credere Deo, aliud credere in Deum. Credere Deum est credere quod ipse est Deus. Credere autem Deo est credere quod Deus verum dicat. Credere autem in Deum est credendo in eum tendere, & ei amore adhaerere. Primis duobus modi credunt etiam mali. Sed tertio solum boni, qui habent fidem formatam. Mali vero & daemones fidem habent tamen informem, quae est donum Dei. Quia fides est qualitas mentium, & donum dei dici potest, quum etiam in malis sint quaedam dona deiPostea respondet quibusdam dubitationibus, quarum prima est. Si quis habeat fidem informem, & incipiat habere charitatem, vtrum fides quae prius fuit informis maneat in eo, vt efficiatur virtus, an succedat alia fides formata, quae sit virtus. Et respondet quod vtrumque potest dici, dicit tamen Magister quod sibi magis vi detur dicendum quod quae prius erat informis remanet & eff citur formata per charitatis aduentum. Secunda dubitatio quam ipse remouet est quod quamuis fides dicatur tripliciter, fatendum tamen est esse vnam fidem secundum ipsum Apostolum, siue accipiatur fides pro ipso credibili, siue pro habitu quo creditur. Nam fides credibilium vna est, quia vnum & idem credere praecipimur, fides autem sumpta pro habitu quo creditur est vna in omnibus non numero, sed specie vel similitudine, sicut idem volentium dicitur esse vna voluntas. Postea dicit quod fides est de non apparentibus, quod per auctoritatem Apostoli probat, & etiam adducit quandam auctoritatem Augustini quod quilibet debet videre in corde suo si credit, non autem videt si non credit. Videtur autem fides ipsa non visione corporali, nec imaginatiua, sed intellectuali & certissima scientia. Ei subdit quod licet fidem suam vnusquisque videat in corde suo per eam tamen non videntur ea quae creduntur, quia ea quae videntur non habent fidem, sed agnitionem. Quod declarat per auctoritates Greg. & August. demum addit auctoritatem Apost ad Heb. I1. qui dicit quod fides est substantia rerum sperandarum argumentum non apparentium. Quia ea quae speramu subsistunt in nobis solum per fidem, sed in futuro subsistent per experientiam. Est etiam argumentum non apparentium, quia ea quae creduntur non aliter probantur quam per fidem. Postequaerit vtrum illa descriptio possit conuenire spei. Et dicit primo quod sic, quamuis in aliis differant fides & spes, vel vt ipse d cit, illa descriptio conuenit soli fidei, quae est fundamentum omnium virtutum, excepta charitate, de qua Magister dicit quod sit spiritussanctus. Veruntamen actus fidei praecedit actum spe & charitatis. Et in hoc terminatur, &c.
On this page