Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum indigeamus habitibus
CIRCA distinctionem istam quaeritur de habitibus in generali. Secundo de fide in specialiTertio de formatione & informitate fiden Circa primum quaeruntur duo. Primum est, vtrum indigeamus habitibus. Et videtur quod non, quia homo secundum naturam medius est inter angelos & animalia bruta, sed nec in brutis ponuntur habitus, ergo nec in nobis
Item actus praecedentes habitum sunt in omnibus similes actibus sequentibus ipsum, nisi quoad facilitatem. Sed proptehanc non indigemus habitibus, ergo nullo modo. Maior patet ex 2. Ethic. vbi expresse dicitur quod actus praecedentes habitum & generantes ipsum, sunt similes actibus qui post habitum, generatum eliciuntur, nisi quod signum generati habitus est facere in opere delectationem, quae fit propter facilitatem & con naturalitatem actus. Minor declaratur, quia difficultas actus facit ad meritum, facilitas autem minuit, ergo si habitus solum facit facilitatem in actu plus nocet quam prosit. Si autem dicatur sicut & consuetum est dici, quod difficultas ex parte operis auget meritum, & hanc non tollit habitus, difficultas vero ex parte operantis non auget, sed minuit, & hanc habitus tollit
Contra, secundum sententiam domini Marci 12. & Luc. 21. Vidua quae posuit duo minuta in gazophilacio plus meruit quam diuites qui magis dederunt, quia ipsi fuit difficilius illud modicum ponere, quam diuitibus multum. Constat autem quod difficultas haec non fuit ex genere operis, sed ex conditione operantis, quia pauper erat, ergo talis difficultas auget meritum. Item potentiae rationales sunt perfectiores naturalibus. Et potentiae naturales non indigent habitibus, neque propter actum neque propter facilitatem seu modum, ergo nec rationales.
IN CONTRARIVM est Philosophus in secunde Ethicorum, vbi dicit quod in anima sunt tria, potentia, habitus, & actus, sed nos indigemus extremis, scilicet potentiis, & actibus, igitur & mediis, scilicet habitibus.
Item habitus est quo quis bene vel male disponitur ad se, vel ad alterum, vt dicitur 5. Metaphy. Sed eo quo bene disponimur indigemus, ergo saltem bonis habitibus indigemus.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam sunt duo videnda. Primum est, quot modis dicitur habitus, & ex hoc aj parebit responsio, an indigeamus habitibus.
I. QUANTVM ad primum sciendum est quod habitus capitur tripliciter. Vno modo est post praedicamentum. Alio mo do praedicamentum. Tertio modo est determinata species qualitatis. Quod patet sic, habitus enim ab habendo dicitur, ab eo autem quod est habere, nomen habitus dupliciter deriuatur.
Vno modo secundum quod homo, vel quaecunque alia creatura dicitur rem aliam habere. Alio modo, secundum quod aliqua res aliqualiter se habet, puta bene vel male secundum seipsam, vel in respectu ad aliam. Habitus ergo primo modo dictus est post praedicamentum, quia se extendit ad res diuersorum praedicamentorum, dicitur enim homo habere manum, quod pertinet ad praedicamentum substantiae, quantitatem, vel albedinem, quod pertinet ad alia duo praedicamenta, & dominus dicitur habere seruum, quod pertinet ad praedicamentum relationis, & homo vestem, vel anulum, quod pertinet ad habitum, qui est speciale praedicamentum, vt statim infra dicetur. Omnes autem modi quibus vna res dicitur habere aliam, reducuntur ad tres. Quia quod habetur, vel habetur per modum accidentis inhaerentis & illud se extendit ad res plurium praedicamentorum, & est post praedicamentum, vel per modum correlatiui. Et istud potest reduci ad praedicamentum relationis, vel per modum ornatus. Et istum quum non reducatur ad aliud praedicamentum, facit vnum speciale praedicamentum per se, & vocatur habitus, vt quum dicitur vestitus, armatus.
Et huiusmodi habitus secundo modo acceptus, scilice prout aliqua res dicitur habere se bene vel male ad se, vel ad alterum est species qualitatis, quae dicitur habitus, vel dispositio, differt autem habitus sic dictus ab aliis primis modis: quia habitus in aliis modis non dicitur ipsa res quae habetur, sed solum habitudo habentis ad id quod habetur, sed in isto modo habitus primo & principaliter dicitur illa res quae habetur secundum quam habens dicitur aliqualiter se habere, puta bene vel male. Et sic diffinit Philosophus habitum 5. Metaphy. quod habitus est dispositio secundum quam disponitur aliquid bene vel male secundum se, vel secundum aliud. Et secundo Ethicorum dicitur quod potentia est qua possumus, habitus quo bene vel male possumus. Et in hoc sensu loquimur nunc de habitu, quaerendo vtrum indigeamus habitibus. Et diffinitur, seu de scribitur. Vno modo a Philosopho 5. Metaphy. vbi dicit quod habitus est dispositio secundum quam disponitur ad bene vel male ad se vel ad alterum, & in idem redit quod dicitur secundo Ethic. quod potentia est qua possumus. Alio modo diffinitur, seu describitur a commentatore, tertio de anima, quod habitus est, quo quis potest vti quum voluerit. Et idem vult beatus Augustinus libro de bono coniugali, dicens quod habitus est quo aliquid agitur cum opus est.
His suppositis dicendum est ad quaestionem, quod in nobis sunt aliqui habitus, & indigemus aliquibus eorum, scilicet bonis, & oppositi sunt possibiles. Quod patet dupliciter secundum duas descriptiones datas de habitibus. Ex prima sic, potentia quae est indifferens ad actum bonum & malum, indiget aliquo determinante ipsam ad actum bonum, sed in nobis sunt plures potentiae quae de se sunt indifferentes ad actum bonum vel malum, sicut intellectus de se est indifferens ad intelligere verum vel falsum, quorum vnum est bonum intellectus, scilicet verum, aliud malum, scilicet falsum, voluntas etiam necnon appetitus sensitiuus indifferenter se habent ad appetere bonum vel malum, ergo tales potentiae indigent aliquo determinante ipsas ad actum bonum Hoc autem facit habitus bonus, ergo bonis habitibus indigemus. Et per consequens probatur quod habitus mali sunt possibiles, quia opposita nata sunt fieri circa idem, nisi alterum insit a natura, sed habitus boni non insunt nobis a natura, ergo mali possunt inesse. Et secunda patet idem sic, omnis potentia quae in actu suo potest pati difficultatem indiget aliquo facilitante ipsam ad actum, sed plures potentiae sunt in nobis, quae in actibus suis possunt pati difficultatem, vt dicit Philosophus septimo Ethicorum de continente, qui cum difficultate prosequitur bonum rationis imminente passione, ergo tales potentiae indigent aliquo facilitante ipsas ad actum, hoc autem facit habitus, vt patet ex secunda eius descriptione, ergo &c.
Ad primum argumentum dicendum qued medium conuenit cum vtroque extremorum, sed non in omnibus. Alioquin nor esset medium, sed esset vtrumque extremorum: homo igitur conuenit cum brutis quantum ad animam sensitiuam. Cum angelis vero quantum ad animam intellectiuam, & quantum ad actus earum sed non oportet quod conueniat in propriis proprium autem est naturae intellectualis non habere nec requirere habitum, nisi sit cum natura sensitiua, vt infra patebit, & ideo in angelis non est habitus acquisitus, in brutis autem oportet, quod sit aliquis habitus acquisitus, quamuis non subiaceat alicui libertati, quum in perfectis animalibus sit memoria, dicit enim Philosophus libro de memoria, quod in memorando vnum post aliud operatu consuetudo, quae est quasi quaedam natura, nihil autem est aliuc habitus consuetudinalis, quam habitudo acquisita per consuetu¬ dinem, quae est in modum naturae. Et Aug. in lib. 83. quaestionum, dicit o videmus immanissimas bestias a maximis voluptatibus deterreri doloris metu, quod quum in earum consuetudinem vertitur domitae & mansuetae vocantur; deficit tamen in eis ratio habitus, quantum ad vsum voluntatis, quia non habent dominium vtendi, vel non vtendi, quod videtur ad rationem habitus pertinere secundum secundam eius descriptionem. Et quia hoc in homine non deficit, ideo in eo potest esse plena ratio habitus
Ad secundum dicendum quod propter facilitatem & determinationem potentiae ad certum modum indigemus habitibus Et quum dicitur quod facilitas minuit meritum, dicendum quod nor est verum de facilitate, quae est ex parte operantis, & quam pro nit habitus, imo auget supposita aequalitate operis, quia augevoluntarium. Sed facilitas operis minuit, & difficultas auget cateris paribus. Et quod opponitur de vidua quae plus meruis dando duo minuta, quam diuites, qui magna dederant, dicendum que verum est, quia ipsi fuit difficilius dare illud modicum quam diuitibus multum. Nec ista difficultas fuit ex conditione operantis, sicut arguebatur, sed potius ex conditione operis Paupertas enim non dicit conditionem personae, sed dicit tenuitatem fortunae: comparando ergo illud quod vidua dedit ad id quod ipsi remansit, plus dedit quam diuites, quibus proportionabiliter plus remansit, non accipiendo solum proportionem personae ad personam, sed rei datae ad rem manentem
Ad tertium dicendum quod potentiae naturales non indi gent habitibus, nec quoad substantiam actus, nec quoad modum. Quia ex natura sua feruntur in actus suos solum secundum vnum modum, sed potentiae rationales cum sint indeter. minatae ad diuersos modos indigent habitibus determinantibus ipsas, nec propter hoc sunt minus perfectae quam naturales, imo perfectiores. Quia haec indifferentia est radicaliter es earum libertate & vniuersalitate.
On this page