Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum habitus faciat aliquid ad intensionem actus

QYALSTIOISICVIDA Vtrum habitus faciat aliquid ad intensionem actus. Caiet. 1. 2. 4. 49. ar. 3.

SECVNDO quaeritur, vtrum habitus faciat alquid ad substantiam actus, an solum ad modum eius. Et quia triplex modus potest considerari circa actum, videlicet eius, intensio, & eius determinatio ad bonum vel ad malum, & facilitas ad actum. Ideo de istis tribus quaeretur per ordinem. Et primo vtrum habitus faciat aliquid ad intensionem actus. Et arguitur quod sic, quia perfecti est agere & magis perfecti perfectius agere, sed potentia cum habitu est perfectior quam fint habitu, ergo potest perfectius agere, sed non agere perfectius, nisi ageret intensiorem actum; ergo &c.

Item secundo Ethicorum dicit Philosophus quod ex recedere a voluptatibus efficimur temperati & effecti maxime possumus recedere ab ipsis. Similiter assueti contemnere terribilia & sustinere ipsa, efficimur fortes, & effecti maxime possumu: terribilia sustinere. Ex quibus videtur quod habitus causatus ex actibus aliquid faciat ad intensionem in actu sequente.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illud quod natum est per se intendere actum, potest per se solum causare similem, nisi ex parte receptiui sit praeualens resistentia, sed habitus secundum se, excluso quocunque alio, non potest causare quemcunque actum, ergo non facit per se ad intensionem cuiusque actus. Minor de se patet. Probatio maioris, quia quum intensio actus attendatur secundum ipsam essentiam actus, illud quod potest per se in intensionem actus potest per se in essentiam eius excluso impedimento praeualente, dico autem excluso impedimento. Quia si agens quod intendit actum esset debilioris virtutis quam esset resistentia passi nihil causaret per se, sicui cum debilis adiungitur forti trahenti nauem, & causat motum intensiorem. Non oportet quod per se possit causare motus illius nauis quae forte grauior est quam sit virtus istius debilis trahentis. Sed si nihil resisteret mouens quantumcunque debilis virtutis ipsam moueret. Cum ergo potentiae animae nullam resistentiam habeant ad actus suos, sed quantum est de se sint summe dispositae. Sequitur quod illud quod intendit per se earum actum possit per se solum causare consimilem actum secundum speciem quamuis remissum. Et haec est maior.

RESPONSIO. Ad praesens solum loquimur de habitibus acquisitis de quibus dicendum est quod nullus habitus acquisitus facit per se ad intentionem actus; quamuis aliquis habitus (maxime moralis) possit ad hoc facere per accidens.

PRIMVM patet sic, illud quod conuenit per se habitui acquisito conuenit per se omni tali, sed intendere actum non conuenit omni habitui acquisito, ergo &c. Maior patet, quia quo¬ per se conuenit alicui conuenit per se omni contento sub eo. M. nor probatur, quia omnis habitus acquisitus, vel est intellectualis, vel moralis, vt dicitur in fine primi Ethicorum. Sed isti habitus non faciunt per se ad intensionem actus (vt patebit) igitur, &c Minor istius patet inducendo primo in habiribus intellectualibus. Verbi gratia, de scientia & opinione, & fide acquisita, quiqui cognoscit primo aliquam conclusionem ex sola auctoritate dicentis (puta credens eclypsim ex auctoritate astrologi ho praedicentis, & nondum habens habitum) si postea firmetur in ec habitus istius credulitatis, & de eadem vel simili conclusiont non habeat nisi auctoritatem eiusdem, quamuis firmius credat propter veritatem quam forte expertus est de dictis astrologi tamen non clarius cognoscit veritatem dicti quam prius, licet forte firmius adhaereat, quae firmitas non est primo & solum ex auctoritate, nec ex habitu causato per auctoritatem. Sed ex experientia euentus rerum dictarum ab astrologo. Et si esset adhuc de firmitate non quaerimus, sed de claritate cognitionis, quae sola pertinet ad intensionem actus cognoscendi. Firmitas enim adhaesionis nihil facit ad claritatum cognitionis, quum opinam, quandoque aeque firmiter adhaereat conclusioni opinatae, sicu demonstrator adhaeret conclusioni demonstratae, vt dicitur 7. Ethicorum. Similiter si quis habeat de aliqua conclusione rationem dialecticam vel demonstratiuam, & ex frequentatione earum causetur in eo habitus opinionis, vel sciensiae, si post habitum causatum cognoscat eandem conclusionem per idem medium, per quod prius cognoscebat, non apparet quod propter hoc clarius cognoscat, licet * promptius possit exire in actum cognoscendi, quia habet habitum quo vti potest quum voluerit. Sed de promptitudine nunc non quaerimus, sed de claritate cognitionis, quae sola pertinet ad intentionem actus.

Quod autem ita sit, probatur sic, intensio cognitionis in non videtur posse contingere per se; nisi ex parte luminis sub quo aliquid cognoscitur, vel obiecti quod repraesentatur, vel potentiae cognoscentis, vel dispositionis potentiae requisitae per se ad receptionem actus. Omnia enim alia videntur se habere per accidens ad actum, & ad eius intensionem, sed habitus intellectualis nihil horum est, quare &c. Maior patet: videmus enim intensionem variari in actu ex parte solius luminis. Sicut illud quod videtur in lumine solis, clarius videtur quam illud quod videtur in lumine lunae, caeteris paribus. Item ex parte repraesentationis solius obiecti, quia idem visibile repraesentatum in eodem lumine videtur clarius vel obscurius ratione propinquitatis, vel remotionis. Similiter ex parte potentiae quia idem visibile, & in eodem lumine, & eadem distantia clarius vider juuenis quam senex, quia potentia visiua, quum sit corporalis est debilior vel fortior secundum conditionem corporum. Item ex parte dispositionis per se requisitae, quia idem visibile aequaliter propinquum, & in eodem lumine videtur intensius & remissius ab eadem potentia aeque secundum se intensa, si diaphanitas oculi, quae per se requiritur ad receptionem speciei, vel visionis sit alia & alia, forte istud coincidit cum tertio his autem exclusis non apparet vnde possit esse varietas inter sionis & remissionis in actu. Et sic patet maior. Et similiter minor manifesta est, quia habitus acquisitus non est lumen sul quo aliquid cognoscitur. Supponitur etiam quod idem obiectum repraesentetur aequaliter ante habitum & post, quia per idem medium repraesentatiuum. Potentia autem intellectius non suscipit magis & minus, habitus etiam acquisitus non es dispositio necessaria ad recipiendum actum, quum actus praecedat habitum, quare &c.

Item patet secundo sic. Si potentia & habitus facerent pe se ad intensionem actus hoc esset, aut quia habitus intendere potentiam quae intensa exiret in actum intensiorem, aut (vi quidam dicunt) potentia & habitus essent duo imperfecta agentia supplentia vicem vnius perfecti agentis respectu actu intensi, in quem nullum istorum agentium per se esset sufficiens ad ipsum producendum. Primum non potest dici: quipotentia intellectiua non recipit intensionem & remissionem Nec secundum potest dici, quia illa principia quae aeque immediate se habent ad aliquem actum, & propria virtute agunt, habent vniuoce rationem potentiae respectu illius actus Si ergo habitus & potentia se haberent, vt duo imperfecta agentia supplentia vicem vnius perfecti agentis, quum ad hosequatur quod quodlibet se habeat immediate ad actum, & virtute propria (alioquin non essent duo agentia imperfecta supplentia vicem vnius agentis perfecti modo quo ipsi ponunt) sequeretur quod ratio potentiae vniuoce conueniret potentiae intellectiuae & habitui. Hoc autem non est verum, quiquamuis habitus dicantur quaedam potentiae, tamen hoc non est secundum illam rationem, secundum quam potentia actiua vel passiua simpliciter dicta dicuntur potentiae, sed secundum alium modum a praedictis distinctum, vt patet quinto Metaphysicae

Item principia quae per se requiruntur ad actum quemcunque perfectum in aliqua specie videntur requiri necessario ad quemlibet actum eiusdem speciei. Sed habitus non requiritur ad quenlibet actum eiusdem speciei cum actu sequente habitum. Quiactus praecedentes habitum, non sunt ab habitu, quum tamen sint eius dem speciei cum actibus sequentibus, ergo &c. Minor iam patet Probatio maioris. Primo per exemplum eorum, quia sicut acutie & duricies requiruntur in securi ad intense, vel velociter secare ita requiruntur ad quodlibet secare. Secundo quia eorundem effectuum secundum speciem differentium, solum secundum intensum & remissum sunt eadem principia secundum speciem non differentia nisi secundum intensum & remissum solum. Et sic patet maior: & per consequens tota ratio, & primum principale

Secundum principale patet, scilicet quod aliquis habitus maxime moralis potest facere per accidens qud actus sit intensior, quiillud quod facit obiectum appetitus videri conuenientius faci quod ipsum appetatur intensius, sed habitus moralis est huius modi, quare &c. Maior de se patet. Minor probatur, quia quum habitus mortalis sit circa passiones appetitus sensitiui quarum varietas alterat corpus ab vna dispositione in aliam, nec moderantur nisi per actus alterantes corpus, sicut concupiscentia reprimitur per ieiunium. Iudicium autem de appetendis est secundum conformitatem ad appetentem, ideo alia apparent conuenientia vel disconuenientia dispositis per habitum virtuosum, & per habitum vitiosum. Nam dispositis per habitum virtuosum, puta per habitum temperantiae apparent minus conuenientia delectabilia secundum tactum propter macerationem corporis, & repressionem caloris causatam ex actibus quibucausata fuit virtus, & continuata per sequentes, quam appareani dispositis per habitum intemperantiae, in quibus sunt aliae dispositiones ex actibus intemperatis causatae. Ex quo contingit? per habitum temperantiae delectabilia fugiuntur intensius, & appetuntur remissius. Et sic habitus temperantiae vnum actum intendit, scilicet fugam delectabilium contrariantium rationi sed alium remittit, scilicet prosecutionem eorum quae non contrariantur rationi, propter quod intensio non est per se ab habitu, quia ab eodem non esset remissio, sed per accidens tantum eo modo quo dictum est.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod magi perfecti est perfectius agere, aecipiendo vtrobique perfectio nem eodem modo, Constat autem quod per habitum potentia non efficitur perfectior perfectione intensionus, nec potentia & habitus supplent vicem vnius intensioris agentis, vt dictum est. Et ideo non oportet quod potentia cum habitu causet actum perfectiorem secundum intensionem. Vtrum autem causet aliam perfectionem, patebit inferius.

Ad secundum argumentum dicendum quod Philosophu loquitur de vittutibus moralibus, de quibus concessum est quod faciunt ad intensionem aliquorum actuum, & ad remissionem aliorum. Et vtrumque est per accidens.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2