Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum habitus aliquid faciat ad determinationem actus
DEINDE quaeritur vtrum habitus aliquid faciat ad determinationem actus. Et arguitur? sic, quia vt diciturz. Ethic. Potentia est qua po sumus, habitus vero quo bene vel male possumus, sed bonum & malum sunt determinatione actus moralis, ergo habitus facit determinationem actus.
Item quum actus possit esse bonus vel malus, determinatio eius ad alterum eorum est ex potentia, vel ex habitu. Noi ex potentia, cum illa quantum est de se, se habeat indifferenter ad vtrumque, ergo oportet quod sit ex habitu
IN CONTRARIVM est, quia actus praecedens habitum est determinate bonus, vel determinate malus, ergideterminatio talis non est per se ab habitu, antecedens pate de se, quia habitus bonus non causatur nisi ab actibus bonis nec majus nisi ex actibus malis. Consequentia probatur, quieffectus non potest esse sine sua causa per se.
RESPONSIO. Praemittendum est quod alia est determinatio, vel indeterminatio potentiae. Alia est determinatio, vel indeterminatio actus. Indeterminatio enim potentiae est indifferentia eius, tanquam subiecti ad diuersos habitus, vel actus di uersos, quorum alterum recipiendo determinatur per ipsum fo maliter: ita quod determinans & determinabile differunt realiter sicut forma & subiectum. Indeterminatio vero actus, & eiudeterminatio est solum secundum rationem vniuersalis & singularis, non enim in rerum natura inuenitur aliquis actus qui nor sit determinatus ad esse naturae secundum singularitatem, & ad esse moris secundum bonitatem, vel malitiam si fit deliberatus Sed secundum conceptum nostrum possumus intelligere actum in vniuersali, qui vt sic indifferenter se habet ad isti actum, vel illum, & ad bonum vel malum. Et sicut vniuersale non differt realiter a singulari in quo est, sic actus indeterminatus & determinatus non differunt realiter, sed solum secundum conceptum, quia quod indeterminate concipitur, determinate existit: ita quod sua realis existentia in rerum natura est sua realis determinatio ex se ipsa formaliter, & non per aliquid ipsi adueniens, & hoc quantum ad esse naturae, sed determinatio actus ad bonum quantum ad esse morale non est ex sola singularitate suae realis existentiae (quia actus malus singulariter existit sicut & bonus). Sed est formaliter ex conformitate ad rectam rationem, & malitia ex difformitate ad rectam rationem, sicut ostensum fuit in secundo libro. Hoc praemisso patet primo quod potentia determinatur in seipsa per habitum formaliter. Et secundo inquiretur an ipsa determinatur per habitum ad determinatum actum.
Primum est de se clarum; quia omne subiectum quod est in potentia ad suscipiendum plura sibi inuicem incompossibilia recipiendo vnum eorum determinatur per ipsum, sic quod illo inexistente non potest recipere alterum: sed potentiae rationales sunt in potentia ad recipiendum habitus bonos 8 malos, qui ad inuicem sunt incompossibiles, ergo potentia qua recipit vnum eorundeterminatur per ipsum, sic quod illo inex stente non est indifferens ad recipiendum alterum. Sed quia habitus ordinem habet ad actum, ideo videndum est an determinet potentiam ad producendum determinatum actum.
Et dicendum est quod ad determinationem actus in esse naturae nihil facit habitus bonus vel malus. Cuius ratio est, quieffectus communis requirit causam communem, sed determinatio actus in esse naturae, quum fit sua singularitas realis, est effectus communis omni actui existenti in rerum natura, siue sit ante habitum, siue post, siue sit bonus, siue malus, ergo causa talis determinationis est communis omnibus actibus sine quacunque exceptione: habitus autem non est sic communis etiam generaliter acceptus, quum ante habitum sint actus praedicto modo determinati, & multominus acceptus in speciali, quare &c. Et haec ratio non solum probat quod habitus non sit causa per se talis determinationis actus. Sed etiam quod nullo modo determinet vel inclinet potentiam ad actum sic determinatum, quia nihil determinatur, nec determinari potest ad id quod est omnibus commune: determinatio enim fit ad aliquid speciale, sed singularitas est communis omnibus actibus in rerum natura existentibus: ergo nulla potentia determinatur ad producendum actum singularem. Item ad illud ad quod potentia est sic determinata de sua natura, quod non potest in oppositum non indiget aliquo determinante. Sed quaelibet potentia ex sua natura est sic determinata ad producendum, vel recipiendum actum singularem quod nullo modo potest in oppositum. Actus enim vniuersalis nec produci potest, nec recipi, ergo nulla potentia potest determinari ad producendum vel recipiendum actum determinatum determinatione singularitatis, quae est secundum esse naturae.
De determinatione autem actus ad bonum vel ad malum secundum esse morale aliter est dicendum. Ad hanc enim determinationem quamuis nihil faciat habitus per se, facit tamen per accidens. Quod enim habitus non faciat per se ad talem determinationem patet, quia bonitas & malitia actus moralis consistunt in conformitate, vel difformitate eius ad rectam rationem, vt ostensum fuit in secundo libro. Conformitas autem & difformitas sunt respectus seu relationes ad quas non est per se & immediate aliqua actio, sed solum mediante fundamento, vt patet ex quinto Physicorum. Et ideo nihil potest esse per se causa talis conformitatis, vel difformitatis, seu bonitatis vel malitiae, nisi illud quod est per se causa entitatis actus secundum esse naturae quae est fundamentum talium. Constat autem quod habitus non est causa per se entitatis actus secundum esse naturae, quia nullus effectus potest esse fine sua causa per se, sed actus qui sunt ante habitum sunt determinatae entitatis, in qua fundatur conformitas ad rectam rationem, vel difformitas ad eandem, actus enim quibus generatur habitus bonus sunt decerminate boni. Et illi quibus generatur habitus malus, sunt determinate mali, ergo habitus non est per se causa talis determinationis.
Quod autem faciat saltem per accidens ad talem determinationem potentiae respectu actus patet, quia talis determinatio est per se ab obiecto, vel non sine obiecto. Conformitas enim vel difformitas actus moralis ad rectam rationem attenditur securdum obiectum, vt probatum fuit in secundo libro. Illud ergo quod facit ad hoc quod determinatum obiectum proponatur potentiae, facit ad determinationem actus, sed habitus est huiusmodi, ergo &c. Minor declaratur. Et primo de habitibus cognitius vt postea melius appareat in habitibus moralibus, habitus enim cognitiui distinguuntur per obiecta & media, sicut scientia 8 opinio, quia scire est per medium demonstratiuum, opinari autper medium probabile. Quum igitur ex frequentatione determinatorum actuum firmentur in nobis habitus, qui non sunt aliud quam dispositio qua disponimur ad rememorandum talia cum assensu, ideo post habitum generatum sumus dispositi, vt nobis ex modica occasione occurrant determinata obiecta, & determinata media, quibus per priores actus assensimus, & sic fiunt in nobis determinati actus. Ad cuius ampliorem determinationem aduertendum est quod cum primo proponitur nobis aliquod objectum complexum non statim assentimus, sed indifferenter nohabemus ad vtranque partem, quousque per aliquod medium determinemur ad alteram, facta autem determinatione per aliquod medium, per quod determinate assentimus alicui conclu lioni ex frequentatione talis actus causatur, & firmatur in nobis habitus, qui est in memoria, per quam quum volumus praesentatur nobis tale determinatum obiectum cum determinato medio, quo praesentato iam amplius non dubitamus, nec inquirimus, sed determinate assentimus illi parti, cui prius frequente assensimus non ignorantes, sed memorantes priores assensus. Ei hic modus determinationis respicit habitus intellectuales. Veruntamen talis determinatio non est per se ab habitu, quia habitus non est obiectum, nec repraesentatiuum obiecti, sed est consuetudo firmata, qua vnum post aliud praesentatur potentiae intellectiuae eo ordine quo fuerunt praesentata in actibus, ex quibus generatus est habitus: habitus autem morales non determinant potentias ad actus hoc modo. Quia obiectum non proponitur appetitui intellectiuo vel sensitiuo, nisi mediate potenticognitiua, ad cuius determinationem sequitur determinatio appetitus. Quum enim simul acquiratur prudentia cum virtute morali, & econuerso, vt infra patebit, sicut habitus prudentifacit ad determinationem actus intellectus practici modo quo dictum est, sic facit ad determinationem actus appetitus, hoc tamen addit habitus moralis, quod obiectum apparet magi conueniens, vel minus disconueniens causato habitu quan prius, vt supra dictum est. Et ideo ad tale obiectum facilius determinatur appetitus, quamuis sine hoc determinaretur, sed de facilitate non quaeritur nunc, quia statim de ea quaeretur
On this page