Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum habitus faciat aliquid ad facilitatem actus

vasirio tAI Vtrum habitus faciat aliquid ad facilitatem actus. Caies sui hapia.

OSTEAN quaeritur, vtrum habitus faciat aliquiad facilitatem actus. Et videtur quod sic, quiquod fit delectabilius, fit facilius. Sed actus post g. neratum habitum elicitur delectabilius, vt patet duodecimo Ethicorum: ergo elicitur facilius.

Item omnis difficultas causatur ex aliqua resistenti, sed obiectum minus disconueniens appetenti minus resistit appetitui, ergo facilius appetitur: habitus autem bonus facit quod bonitas rationis apparet homini minus disconueniens, vt pater ex praecedentibus, ergo &c.

IN CONTRARIVM est quod habitus virtuosus cuirca bonum & difficile. Sed si per habitum tolleretur bonitas actus iam habitus virtuosus non prodesset, sed obesset: ergo si per habitum tollatur difficultas, habitus bonus plus obest, quam prodest.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, an facilitas de qua procedit quaestio, sit conditio actus, an habentis actum. Secundum est, an tais facilitas fiat pe habitum: & ex his tertio concludetur quoddam correlarium.

QUANTVM ad primum sciendum est quod cum facilitas sit conditio respectiua agentis ad actum, vel econuerso, ista facilitas potest consurgere quandoque ex parte actus & obiecti solum, sicut eidem homini aequaliter disposito facile est portare quinquaginta, & difficile est portare centum, quae varietas nullo modo est ex parte portantis? qui secundum se vnisor miter dispositus est, sed solum ex varietate actuum quam habent ex varietate obiectorum. Similiter eidem virtuoso facilius est & delectabilius abstinere quam tristia sustinere vt dicitur 3. Ethicorum. Quandoque vero facilitas, vel difficultas totlidebus consurgit ex parte agentis sicut facilius est forti portare decem, quam debili. Quae varietas nullo modo est ex parte actus, vel obiecti quod est penitus vnum & idem. Sed ex parte portantis qui est aliter & aliter dispositus.

Quaestio autem nostra quaerit de maiore facilitate quam habet homo post habitum quam ante respectu eiusdem actus secundum speciem. De qua dicendum est quod ista facilitas tota consurgit ex dispositione agentis, nec est in aliquo ex parte actus, propter quod debet dici conditio vel modus agentis & non actus. Et quod ita sit probatur dupliciter. Primo sic, quando duo actus sunt omnino & penitus consimiles quantum ad omnia quae sunt in ipsis. Si vnus eorum sit facilis & alter difficilis, vel vnus facilior altero, necesse est quod hoc sit totaliter ex parte agentis & non ex parte actus ex qua ponitur penitus viformis, sed actus praecedens habitum & actus sequens ipsum sunt quandoque penitus consimiles quantum ad omnia quae sunt in ipsis, erge cum actus sequens dicatur facilior actu praecedente, necesse est quod hoc sit totaliter ex parte agentis. Maior satis patet.

Sed contra minorem posset aliquis dicere quod sit falsa, quia sequens habitum semper est intensior quam praecedens. Sec istud non valet, quia non est verum vniuersaliter quod actus sequens habitum sit intensior quam praecedens. Et dato quod sic esset, adhuc magis haberetur propositum. Quia in eadem specie actus intensior est de se difficilior. Si ergo actus sequens sit necessario & semper intensior vel qualitercunque quam actus praecedens, sequitur quod quantum est de se, erit difficilior. S ergo sit operanti facilior necesse est quod tota facilitas sit ex parte operantis. Secundo patet idem sic, facilitas ex parte operis minuit meritum. Si ergo per habitum facilitas esset conditio operis, sequeretur quod habitus diminueret de merit actus quod est falsum, ergo &c.

QVANTVM ad secundum scilicet qualiter talis facili. tas sit per habitum aduertendum est quod tota difficultas quae est in nobis respectu actuum potentiae cognitiuae & appetitius est ex hoc quod obiectum non proponitur sub vnica ratione veri vel falsi, boni vel mali, & primo patet hoc in actibus appetituin quibus est clarius, si enim aliquid proponatur appetitui solum sub ratione boni absque apparentia cuiuscunque mali appetitus sine omni difficultate tendit in illud. Si vero aliquid proponatur sub ratione mali absque vlla apparentia boni, appetitus absque vlla difficultate refugit illud, sed quando cum ratione boni iungitur ratio mali & econuerso, & vtrumque ostenditur, tunc tam in prosecutione quam in fuga est difficultas sicut patet in voluntario mixto. Quia proiicere merces in mare est absolute malum, tamen tempore tempestatis potest esse bonum ac alleuiandum nauem pro euasione periculi, ideo cum vtrumque istorum ostenditur voluntati quicquid eligat cum tristitia & difficultate eligit. Illud ergo quod minuit rationem boni tollit. a fuga difficultatem in aliquo. Et quod minuit rationem mali minuit ab electione difficultatem, & sic ponit aliquam facilitatem; sed habitus est huiusmodi, ergo &c. Minor probatur, quia (vt dictum fuit prius) actus, quibus generantur habitus morales, 7. vere alterant corpus ab vna dispositione in aliam. Alterato autem corpore apparent & vere sunt delectabilia aliqua, vel totaliter vel secundum magis & minus sicut corpore calefacto abundante superfluo nutrimenti apparent venerea delectabiliora quam in corpore infrigidato & exsiccato. Et ideo illa delectabilia quae ante habitum temperantiae fugiebantur difficilius, erant appetenti conuenientiora post habitum caufatum fugiuntur facilius, quia apparent minus conuenientia propter aliam dispositionem causatam ex actibus causantibus habitum directevel concomitatiue. Et similiter est in aliis habitibus moralibus.

Eodem modo est circa habitus cognitiuos. Quia si a principio aliquod complexum proponeretur intellectui clare ex tali habitudine terminorum cui non posset misceri falsum statim sine difficultate intellectus assenuret vt patet in principiis simpliciter primis, sed quando aliquid proponitur sub talibus terminis quorum complexio potest esse dubia vel admixta falsitati tunc intellectus non faciliter assentit, sed laboramus inuenire per diuersa media quid verius, quo inuento & habitu causato ex frequentatione talium actuum ex tunc quotiescunque proponitur faciliter assentimus amplius non haesitantes de falitatis admixtione propter discussionem praecedentem & assensum pluribus actibus replicatum quorum recolimus per habitum; & sic patet secundum.

Ex his cum duabus praecedentibus quae tionibus patet solutio illius quaestionis qua quaeritur, vtrum habitus faciat aliquid ad substantiam actus, vel solum ad modum. Patet enim qui modus in actu non est nisi duplex scilicet intentio, & eius determinatio, facilitas enim non est modus actus, sed agentis, intensio autem actus & determinatio eius non sunt aliquid realiter differens ab essentia actus, propter quod eo modo quo aliquid facit ad vnum facit ad aliud, sed habitus ad neutrum eorum facit per se vt probatum fuit supra. De facilitate autem, quae non est modus actus, sed habentis actum, non oportet quod sicut habitus facit ad talem facilitatem, quod faciat ad essentiam actus.

AD ARGVMENTA responsio patet, quia duo prima bene probant quod habitus facit quod facilius eliciatur actus. Sed tota facilitas est ex dispositione, quam habitus ponit in habente, & non in actu.

ARGVMENTVM autem in oppositum concludit quod si propter habitum facilitas esset conditio actus, habitus plus obesset quam prodesset, quia diminueret meritum, quod concedimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4