Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum praeter habitus intellectuales acquisitos indigeamus habitibus theologicis

QVAISTIO QVINTA. Vtrum praeter habitus intellectuales acquisitos indigeamus habitibus theologicis. Thom. 12. 4. 66.

DEINDE quaeritur de fide. Et quia fides ponitur habitus theologicus: ideo primo quaeritur, vtrum praeter habitus morales & intellectualeacquisitos indigeamus habitibus theologicis. Et a videtur quod non, quia habitus theologici non requiruntur in nobis, nisi quia ordinant nos ad beatitudinem supernaturalem. Ad beatitudinem enim naturalem acquisitam sufficienter dirigimur per habitus alios. Sed propter illam non sunt nobis necessarij habitus theologici, quia pueri baptirati decedentes ad eam perueniunt, & tamen in eis non videntur esse necessarij

Item perfectiones proportionantur perfectibilibus, sed in nobis non est aliqua potentia perfectibilis per habitum, nisi rationalis per essentiam quae perficitur per virtutem intellectualem. Et rationalis per participationem quae perficitur per virtutem moralem, ergo praeter haec duo genera habituum non contingit ponere tertium.

IN CONTRARIVM est, quia habitus theologici dicuntur fides, spes, & charitas. Sed his omnibus indigemus, fide quidem, quia sine fide impossibile est placere Deo, Heb. II. spe vero secundum illud ad Titum 3. Haeredes sumus secundum spem vitae aeternae. Charitate autem secundum illud I. Corinth. 13. Si charitatem non habuero, nihi sum ergo habitus theologici sunt nobis necessarij.

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est, an praeter habitus morales & intellectuales quos possumus ex puris naturalibus acquirere indigeamus aliis habitibus, qui dicutur theologici. Secundum est quot & qui sint illi. Tertium est, qualiter distinguantur ab aliis habitibus.

Quantum ad primum dicendum est, quod praeter habitus morales & intellectuales ex puris naturalibus acquisitos indigemus theologicis habitibus. Cuius ratio est, quia non minus debent esse perfecti actus, quibus ordinamur in beatitudinem supernaturalem, quam illi quibus ordinamur ad beatitudinem naturalem. Sed illi actus quibus ordinamur ad beatitudinem naturalem procedunt ex potentiis perfectis per habitus, erge actus quibus ordinamur in beatitudinem supernaturalem procdunt ex potentiis perfectis per habitus: illi autem habitus non pos sunt esse morales, vel intellectuales ex puris naturalibus acquis ti. Quia sicut beatitudo supernaturalis est per alium? habitum quam naturalis, sic habitus disponentes ad eam debent esse alterius rationis ab habitibus acquisitis quibus disponuntur, vel perficiuntur respectu beatitudinis naturalis: & dicuntur Theologici, quia Deum habent pro obiecto. Et ordinantur actus eorum in Deum, tanquam in finem beatificum, vt postea patebit. Et quia solo sermone diuino traduntur nobis, sicut & finis ad quem nos ordinant. Aduertendum tamen est quod aliter ordinantur actus nostri procedentes ab habitibus naturaliter acquisitis ad beatiti dinem naturalem, & aliter ordinantur actus procedentes al habitibus theologicis ad beatitudinem supernaturalem. Quiprimi actus sic ordinant nos ad beatitudinem naturalem, quo aliqui eorum disponunt nos, aliqui vero vel aliquis attingit ad ipsam beatitudinem, vel potius est ipsa beatitudo, sicut est actus nobilissimae potentiae perfectae per nobilissimum habitum respectu nobilissimi obiecti, vt determinatur decimo Ethicorum. Actus vero procedentes ab habitibus theologicis pro statu vis solum nos ordinant ad beatitudinem supernaturalem per modum meriti, ita quod in nullo eorum consistit essentia beatitudinis, sed se habent ad eam sicut via ad terminum?

QUANTVM ad secundum sciendum est, quod hi habitus qui dicuntur theologici sunt tres scilicet fides, spes, & charitas, quorum sufficientia potest haberi hoc modo, Actus quibus or¬ dinamur ad beatitudinem supernaturalem, se habent ad ipsum, vt meritum ad praemium, vt statim dictum est, sed nullum meritum est sine charitate, vt patet primae Corinth. 13. ergo ad beatitudinem consequendam indigemus charitate. Item nullus ordinat actus suos ad finem aliquem, nisi ipsum finem cognoscat, sed beatitudo supernaturalis non potest cognosci ratione naturali quantum ad primam eius acceptionem, ergo ad hoc q actus nostri in ipsam ordinentur, gportet cognoscamus ipsam ex alterius dicto vel auctoritate, Puttredimus, & hoc facit fides, per quam credimus Deo reuelantibearitudinem, quam pi parauit fidelibus: propter quod fides est nobis necessaria. Item nullus consequitur finem, nisi tendat in illum tanquam possibilem haberi, sed finis supernaturalis non potest haberi nisi ex alterius dono seu adiutorio, propter quod requiritur spes, per quam innitimur diuinae liberalitati promittenti nobis beatitudinem, sicut per fidem innitimur diuinae veritati reuelanti eam nobis. Sic ergo ad consecutionem beatitudinis supernaturalis requiritur fides, spes, & charitas: sicut autem haec tria requiruntur, ita & sufficiunt, propter quod ponuntur tres habitur theologici, & non plures, nec pauciores: & sic patet secundum.

EX HIS breuiter teruum patet scilicet quod habitus theologici distinguuntur ab habitibus moralibus & intellectualibus naturaliter acquisitis, quia illi habitus formaliter differunt, qui habent obiecta diuersa, & formaliter differentia, sed sic est de habitibus theologicis, respectu aliorum habituum, ergo &c. Maior patet. Minor declaratur, quia obiecta aliorum habituum aut sunt aliquid causatum, aut si aliquis habitue habeat Deum pro obiecto, vt sapientia quae est agnitio altissimae causae, tamen hoc habet sub aliqua ratione in Deo naturaliter considerata obiectum autem habituum Theologicorum est increatum, scilicet ipse deus secundum rationem, facultatem intellectus, & voluntatis excedentem, est enim obiectum fidei sub ratione veritatis supra posse naturale nostri intellectus eleuatae, speciat vero sub ratione bonitatis sua altitudine facultatem humanam excedentis: charitatis vero sub ratione bonitatis seipsam naturaliter communicantis, quare &c.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod in pueris baptizatis aut sunt habitus theologici infusi aut si non sunt non est simile de paruulis & adultis. Paruuli enim perueniunt ad beatitudinem per solum meritum Christi communicatum eis pe sacramentum baptismi. Adultis autem est necessarium proprium meritum, quando tempus est operandi, quia fides sine operibus, mortua est, Iacob. 2. Et quia habitus theologici necessarij sunt ad merendum: ideo eis indigent adulti, non autem paruuli. Prima autem responsio verior est.

Ad secundum dicendum quod habitus non solum distinguuntur ex subiectis, sed etiam ex obiectis: obiecta autem habituum theologicorum differunt formaliter ab obiectis habituum moralium, & intellectualium. Et ideo habitus inter se differunt quamuis aliqui eorum coincidunt in idem subiectum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5