Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum fides sit habitus virtuosus

QUAESTIO SEXTA. Vtrum fides sit habitus virtuosus. Thom. 21. 9. 4. art. 5. 6. &7.

SECVNDO quaeritur, vtrum fides sit habitus virtuosus. Et videtur quod non, quia virtutes fuerum plenissime in Christo, sed in ipso non fuit fides, quum verus fuerit comprehensor: ergo ipsa non gi est virtus.

Item si esset virtus, aut esset acquisita, aut infusa, non acquisita, quia de illis tractant sufficienter philosophi, nec inter ea numerant fidem, nec infusa, quia quod acquiritur per auditum non est infusum, sed fides acquiritur per auditum, secundum illud Roma. 12. Fides ex auditu est, ergo non est infusa, Dato etiam quod esset habitus infusus, non esset virtuosus, vt videtur, qui sicut se habet virtus acquisita, ad habitus acquisitos, ita infusa ad infusos, sed fides acquisita non connumeratur inter habitus acquisitos virtuosos, ergo nec fides infusa iuter habitus virtuosos infusos. ibs.

IN CONTRARIVM est, quia omnis habitus intellectualis verum dicens est virtus, vt patet ex sexto Ethicorum Sed fides est huiusmodi, quia, vt infra patebit, fidei non potes subesse falsum, ergo est virtus.

Item fides connumeratur charitati inter habitus infusos, sed charitas est virtus, ergo & fides. .

RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt tria. Primum est, vtrum fides sit habitus virtuosus. Secundum est, vtrum sit habitus infusus. Tertium est de ordine eius ad alios habitus, scilicet spem & charitatem.

QUANTVM ad primum sciendum est quod virtus potest sumi dupliciter, Vno modo large pro quocunque habitu laudabili inclinante potentiam ad bonum actum. Alio modo magis stricte pro habitu ponente potentiam in vltimo perfectionis debitae suo actui. Sic enim virtus est vltimum de potentia. Primo modo loquendo de virtute fides potest dici virtus. Cuius ratio est quia omnis habitus inclinas intellectum ad assentiendum vero supernaturali & necessario ad salutem est habitus inclinani ad bonum actum & per consequens est virtus largo modo. Sed fides est huiusmodi, ergo &c. Maior probatur, quia verum est bonum intellectus & si sit necessarium ad salutem addit nouam rationem boni praeter illam qua actus intellectus generaliter est bonus. Minor patet ex praecedentibus scilicet quod per fidem assentimu: bono supernaturali & necessario ad salutem. Loquendo autem de virtute, secundo modo, dicendum quod fides non est virtus. Cuius ratio est quia omnis virtus proprie dicta perficiens intellectum perficit ipsum ad conspiciendum obiectum in se vel per resolutionem ad id quod in se conspicitur. In hoc enim consistit efficacia actus intelligendi, quem potuit virtus circa potentiam intellectiuam, sed fides non perficit intellectum ad conspiciendum obiectum in se vel per resolutionem ad illud quod in se conspicitur, ergo non est proprie & simpliciter virtus.

Loquendo autem de quocunque dictorum modorum de virtute fidei non est magis, vel minus virtus charitate existente in volumtate, vel non existente, quia habitus qui non elicit perfectiorem actum non est perfectior, sed fides non elicit perfectiorem actum charitate existente in voluntate quam non exiitente. Quia actus eius qui est assentire vero supernaturali non est perfectior quam tum ad aliquid quod pertineat ad cognitione, quae mere pertineat ad intellectum quem perficit fides, licet sit perfectior quantum ad rationem meriti quae est perfectio extrinieca cum pertineat ad charitatem quae perficit voluntatem, ergo fides non ess magis, vel minus virtus charitate existente in voluntate quam non existente. Nec est simile de fide, & charitate, sicut de prudentia & virtute morali, quia prudentia non potest acquiri sine morali virtute: nec moralis virtus sine prudentia vt infra declarabitur. Et quia vtraque acquiritur ex actibus, ideo actus vtriusque recipit perfectionem ex sibi adiuncto ita quod impossibile est actum prudentiae esse perfectum nisi virtus moralis sit in appetitu, nec actum appetitus esse perfectum nisi prudentia sit in intellectu. Fides autem non dependet a charitate, nec quantum ad habitum cum sit prior ordine naturae vt postedicetur. nec in actu suo recipit aliquam perfectionem a charitate, & ideo potest habere aequaliter rationem virtutis, & charitate existente in voluntate & non existente. Quanuis enim voluntas inclinet intellectum ad credendum, non tamen oporte quod ipsa sit informata charitate, & sic patet primum

QVANTVM ad secundum tellendum est qud fides est habitus infusus. Quod patet primo per auctoritates scripturae dicitur enim Ephe. 2. gratia saluati estis per fidem & non ex no bis, Dei enim donum est, & Heb. I1. quod sine fide impossibile es placere Deo. Placent autem Deo pueri baptizati in quibus nulus est habitus acquisitus, ergo fides est in eis habitus infusus. Item charitas est habitus infusus ad Rom. 5. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum. Fides autem connumeratur ei, ergo ipsa est habitus infusus. Secundo patet idem per rationem probabilem, quia quae immediate ordinam nos ad finem supernaturalem sunt in nobis immediate ab agente supernaturali, quia finis & agens sibi correspondent, sed fides cum spe & charitate ordinant nos immediate ad finem si pernaturalem vt dictum fuit, prius, ergo sunt in nobis immediate a Deo. Et sic per infusionem. Infunditur autem fides non quin sine ea infusa possumus credere verum supernaturale, sed quia non ita prompte & faciliter vt determinatum fuit secundo libro dist. 28. & sic patet secundum.

QUANTVM ad tertium scilicet de ordine fidei ad spem & charitatem sciendum est quod duplex est ordo scilicet naturae & temporis, loquendo de ordine temporis fides non praecedit spem, aui charitatem, sed simul tempore infunduntur. Cuius ratio est quia haec infunduntur nobis a Deo vt ordinet nos ad beatitudinem, sed vnum non sufficit sine aliis vt prius patuit, ergo Deus qui non deficit in necessariis non infundit vnum sine aliis, sed omnia simul supposita dispositione recipientis, loquendo autem de ordine naturae fides praecedit spem & charitatem. Quod patet primo ex actibus. Quia qualis est ordo in actibus talis est in habitibus, sed sperare & amare qui sunt actus spei & charitatis suj ponunt credere quod est actus fidei. Affectio enim boni sup. ponit eius cognitionem, ergo spes & charitas supponunt fidem, Secundo patet idem per illud quod dicitur Heb. II. fides est substantia sperandarum rerum & exponitur substantia, id est, fundamentum. Et in eodem cap. dicitur quod accedentem ad Deum oportet quod credere ponitur primum principium salutis.

AD PRIMVM argumentum dicendum quod virtute quae non important in actu suo imperfectionem fuerunt plenis¬ sime in Christo: fides autem prout pertinet ad statum merendi pro quo solum est necessaria, importat imperfectionem in actu suo, quia est de non visis, propter quod non fuit in Christo, qui ab instanti suae conceptionis vidit Deum per essentiam

Ad secundum dicendum quod fides est virtus infusa, secundum generalem & largam rationem virtutis, non auten stricte & proprie, sicut Philosophi loquuntur de virtutibus. Quod autem dicitur quod fides est ex auditu, verum est, quantum ad propositionem credibilium, sed non quantum ad habi tum. Supposito enim habitu ad hoc quod exeat in actum, necesse est quod credibilia proponantur.

AD RATIONES alterius partis dicendum. Ad primam quod non omnis habitus verum dicens est virtus stricte & proprie, nisi illud verum perfecte cognoscatur per euidentiam in se, vel per resolutionem ad illa quae ex se sunt nota, quod non est ex fide.

Ad secundum dicendum quod non est simile de fide & charitate, quia amor potest esse perfectus, vbi cognitio est imperfecta. Intentio enim amoris non respondet intentioni boni cogniti, qualitercunque sit illud bonum cognitum. Si enim cognoscamus per certitudinem aliquid minus bonum, & per coniecturam probabilem aliquid magis bonum: magis diligimus bonum cognitum per probabilem coniecturam, quam cognitum per certitudinem, quia aestimamus illud magis bonum quamuis aestimatio certa perfectior sit quam coniectura probabilis. Et quia per fidem habemus obscuram cognitionem d obiecto perfectissimo & optimo: ideo non obstante imperfectione actus fidei, actus charitatis potest esse perfectus, & habitus a quo elicitur virtuosus, quamuis fides a qua elicitur actus imperfectus non sit virtus proprie.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6