Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum actus fidei sit certior quam actus scientiae, an e conuerso
VAISTIO 11TIuA. Vtrum actus fidei sit certior quam actus scientiae, an e conuerso. Tuom. 2. 4. 4. r. ..
EITIO quaeritur, vtrum actus fidei sit certior quam actus scientiae, an econuerso. Et videtur quod actus fidei fit certior, quia sicut se habet habitus ad habitum, sic actus ad actum, sed habitus fidei est certior scientia, secundum illud Auguitunm 13. de Trinita, cap. 1. Nihil est homini certius sua fide, ergo actus fidei est certior actu scientiae.
Item quanto medium causans cognitionem est certius, tanto cognitio est certior: sed diuina auctoritas, quae est medium per quod credimus, est certior quacunque ratione humana, per quam aliquid scimus, ergo cognitio fidei est certior quam cognitio scientiae.
IN. CONTRARIVM arguitur, quia visus est certior quam auditus, sed fides est ex auditu (vt dicitur Romanorum decimo) scientia autem est intellectualis visio: principia etiam quarundam scientiarum resolui possunt vsque ad aliqua corporaliter visa, vt in mathematicis: ergo videtur quod tale scientiae sint certiores fide¬
Item Hugo de sacramentis libro primo dicit qud fides est voluntaria certitudo supra opinionem, & infra scientiam constituta: ergo certitudo fidei est inferior certitudine scientiae.
RESPONSIO. Videnda sunt duo circa istam quaestionem. Primum est, cum ponantur plures actus fidei, salten secundum nomen scilicet credere Deum, credere Deo, & credere in Deum. Quis istorum sit magis proprius actus fidei. Secundum est de comparatione actus fidei ad actum scientiae.
QVANTVM ad primum sciendum est quod credere Deum, & credere Deo sunt praecise actus fidei, & vnus actus no plures. Credere autem in Deum non est praecise actus fidei, sed fidei & charitatis simul, & sunt etiam plures, & non vnus actus tantum. Ad cuius euidentiam sciendum est quod Deus, siue suprema veritas se habet ad actum credendi tripliciter. Vno modo vt obiectum quod creditur siue aliquid circa ipsum, sicut credimus Deum esse trinum & vnum, esse incarnatum, vel aliquid huiusmodi. Alio modo vt ratio credendi, quicquid enim credimus, credimus inuitentes veritati diuinae quae talia reuelauit. Tertio modo se habet vt finis, secundum illud Ioan. 20. Haec autem scripta sunt vt credatis, & vt credentes vitam habeatis. Credere ergo Deum dicit comparationem actus credendi ad Deum, vt ad obiectum creditum. Credere autem Deo dicit comparationem actu credendi ad Deum, sicut ad rationem, siue causam mouentem ad credendum, seu medium credendi. Et quia idem actus est quo tenditur in obiectum, vt obiectum, & quo tenditur in obiectum per medium ideo vnus & idee actus est credere Deo, & credere deum. Credere aurem in Deum dicit habitudinem actus credendi ad Deum, tanquam ad finem, quem fides ostendit, & ad quem charitas inclinat: vnde credere in deum idem est quod credendo amare, & credendo & amando in eum ire, seu tendere. Et hi sunt duo actus duorum habituum, fidei scilicet & charitatis, vt de se patet.
Quantum ad secundum, scilicet vter actus sit certior, scilicet fidei, an scientiae, dicitur multipliciter. Vno modo quod duples est certitudo, quaedam euidentiae, & sic scire certius est quam credere. Quia quod scitur euidens est, non autem quod creditur. Alia est certitudo adhaesiouis, & sic credere certius est quan scire. Quia scilicet credens firmius adhaeret creditis, quam sciem: scitis. Sed istud non videtur propter duo. Primum est, quia firmitas adhaesionis improprie dicitur certitudo. Certitudo enim non stat cum falsitate: firmitas autem adhaesionis quandoque est in falsis, vt patet in haereticis, & in aliis qui pertinaciter adhaerent suis opinionibus falsis: ergo firmitas adhaesionis non habet proprie rationem certitudinis. Secundum est, quia firmitas adhaesionis adhuc videtur esse major in actu scientiae, quam in actu fidei: illi enim firmius adhaeremus a quo difficilius recedimus, sed homo difficilius recedit a scienua si vere sit sciens, & sciat se scientem esse, quam a fide. Ab illa enim videmus frequenter recedere hominem: ergo firmitas adhaesionis videtu esse maior in actu scientiae quam in actu fidei.
Alio modo dicitur quod aliquid potest esse certius dupliciter Vno modo secundum se. Alio modo quoad nos. Primo modcredere est certius quam scire, quia credita, puta deum esse tri num & vnum, & similia sunt certiora secundum se, quam scit: a nobis. Secundo modo est econuerso, quia scire certius est quoad nos quam credere. Sed nec istud videtur valere, quia licet ista distinctio possit aliquo modo habere locum in creditis & scitis ficut dicit Philosoph. 2. Metaphysi. de substantiis separatis, quia notiores sunt secundum se substantiis sensibilibus, quamuis non nobis, sed potius minus notae. Tamen in habitibus & actibus non potest habere locum ista distinctio. Cuius ratio est, quia habitus est dispositio habentis, & actus est eius perfectio in comparatio"ne ad obiectum: & ideo non est certior actus vel habitus, nisi per * quem obiectum fit nobis certius, quamuis possit dici nobilius ex sola nobilitate obiecti. Et hoc patet ex textu Philosophi in principio libri de anima, vbi distinguit nobilitatem scier tiae in nobilitatem quae est secundum certitudinem, & in illam quae est ex nobilitate obiecti, quod non esset si certitudo scientiae esset secundum certitudinem obiecti. Tunc enim omnis scientia quae esset nobilior quoad obiecta, esset nobilior quoad certitudinem, quia obiecta quae sunt nobiliora vt diuina sunt certiora secundum se. Certitudo ergo actus vel habitus non est ecertitudine obiecti secundum se, sed ex modo quem ponit habitus circa habentem & actum eius: nullo ergo modo actus ve habitus dicitur certior, nisi sit tertior quoad nos.
Item distinctio quae ponitur 2. Metaphysi. de obiectis, quod quaedam sunt notiora simpliciter & secundum se quaedam vero sunt notiora nobis, non videtur esse vera, nisi sane intelligatur. Potest enim contra eam opponi sic, sicut nihil dicitur scibile, vel scitum, nisi a scientia, sic nihil dicitur noscibile, vel notum, nisi a notitia. Scientia autem & notitia conditiones sun scientis & noscentis, & non rei scitae vel notae, ergo nulla res es secundum se scita vel nota, sed solum quoad nos, qui sumu scientes & noscentes: ergo illa distinctio qua aliquid dicitur ess notum secundum se, vel notum nobis non videtur bona. Et dicendum ad hoc, quod nihil dicitur scibile vel scitum, noscibile, ve notum, nisi ratione scientis & noscentis. Sed solus homo nor est sciens & noscens, imo tenet infimum gradum inter creati ras intellectuales. Et ideo non omne illud quod est homini notius est simpliciter notius, imo est infime notum, sed quod est Deo notius est simpliciter notius, quia est notius secundum supremam nontitiam. Et quod notius angelo, est notius in secundo gradu, sicut notiua angeli est media inter notitiam Dei & hominis. Et tunc dictum Aristotelis verificatur hoc modo, quiquae sunt sublimioris naturae in entitate sunt prius nota Dec & angelon, qui sunt sublimioris virtutis in cognoscendo. Deu enim primo cognoscit essentiam suam, & per eam cognosci alia. Et idem dicit Aristoteles de qualibet intelligentia, duode. cimo Metaphy. propter quod illa quae sunt sublimioris entitatis dicuntur notiora secundum se, quam sensibilia, quae sunt no bis notiora, quia sunt primo cognita, & maxime a supremis co gnoscentibus, qui sunt Deus & angelus, sed simpliciter loquedo nihil dicitur scitum vel notum secundum se & absolute, sed solum ex habitudine alicuius scientiae vel notitiae ad ipsum.
Redeundo ergo ad propositum aliter dicendum est, quod quam uis aliquod creditum, puta Deum esse trinum & vnum, sit secundum se certius & notius, quam multa scita de creaturis, modo quo dictum est, tamen multi habitus scientiae & actus sunt in nobis certiores & notiores fide & actu eius extensiue, & intensiue, quia illud quod habet plures modos certitudinis certius est extensiue, sed sic est de scientia respectu fidei, quia scientia & actus eius habent certitudinem euidentiae, & certitudini adhaesionis: si tamen debeat dici certitudo. Fides autem habet solum certitudinem adhaesionis, quare &c. Item intensiue, quia cerrius est quod dubitationi est impermixtius, sed scientia nullo modo potest habere permixtam dubitationem: fides autem potest habere aliquem modum dubitationis permixtum, etiam salua fide, ergo videtur quod scientia sit certior intensiue fide. Item constat quod certior est scientia beatorum, quam fides credentium, sed istud non est ex ratione obiecti, quod idem est vtrobique (scilicet diuina essentia, & Dei veritas) sed solum ratione modi diuersi quo tendit intellectus in Deum visum & creditum: ergo in proposito, certior est scientia quam habemus de Deo (puta quod fit vnus) quam fides quam habemus de ipso, puta quod sit trinus propter certiorem modum quo tendit intellectus ad ipsum per scientiam magis quam per fidem.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod beatus Augustinus non intendit dicere quod fides sit certior aliis habitibus, ita quod per idem certificetur homo de creditis, sicut per scientiam de scitis, sed vult dicere quod habens fidem, ita certus est se habere fidem, sicut certus est de quocunque alio, credens enim experitur se credere, & per consequens habere fidem: nihil autem est certius experientia, ad quam fit resolutio aliorum, vt habeatur plenior certitudo.
Ad secundum dicendum quod quando medium causans cognitionem est certius non solum in se, sed quoad nos, tunc cognitio est certior, alias non, vt declaratum est prius. Diuina autem auctoritas, propter quam credimus, licet sit certissima in se, non tamen nobis. Qualiter enim certi simus quod Deus dicat ea quae credimus, non nisi quia sic tenet ecclena? Vnde sicut alia credita tenemus sub fide, sic sola fide tenemus quod dictum scripturae sit fulcitum diuina auctoritate: & ideo diuina auctoritas non est nobis notior, quam humana ratio demonstratiua, per quam scimus.
On this page