Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum charitas sit forma fidei

QVARSTIO OCTAVA. Vtrum charitas sit forma fidei. Tham. 1. q. 4. a13.

CIRCA tertium principale quaeritur, vtrum fides sit forma fidei. Et videtur quod non, quia forma, & id cuius est forma, vnum sunt subiecto, sed fides & charitas non sunt vnum subiecto, quum Afides sit in intellectu, & charitas in voluntate, ergo charitas non est forma fidei

Item si charitas esset forma fidei, aut esset forma substantialis, aut accidentalis, non substantialis, quia tunc fides non maneret sine charitate, nec accidentalis, quia accidens non est nobilias subiecto: charitas autem est nobilior fide, vt dicitur i. Cor. 13. in fine, igitur &c.

IN CONTRARIVM arguitur, quia illud per quod aliquid viuit & operatur est eius forma, sed fides operatur pe charitatem, seu per dilectionem, vt sancti dicunt: viuit etiam per eam, quia sine operibus charitatis fides mortua est, vt dicitur Iacob. 2. ergo charitas est forma fidei.

RESPONSIO. circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, qualiter fides formetur per charitatem. Secundum est, an eadem fides numero possit esse informis, & formata

QUANTVM ad primum sciendum est quod sicut virtus vel actus virtutis moralis potest considerari dupliciter. Vno modo secundum esse naturae, alio modo secundum esse morale, sic virtus vel actus virtutis infusae, puta fidei, potest considerari dupliciter. Vno modo, secundum id quod est in esse naturae Alio modo, secundum id quod est in esse meritorio. Considerando primo modo fidem vel actum fidei nihil eorum formatur per aliquid aliud, quia forma vel perfectio aduenit perfectibili, sed nihil secundum esse naturae aduenit potentiae perfectae per habitum fidei, nisi actus eius, qui est vltima eius perfectio naturalis, ergo nec charitas, nec aliquid aliud est forma fidei, vel actus eius, considerando ea secundum esse naturale, si autem considerentur secundum esse meritorium, sic charitas potest dici aliquo modo forma fidei, & actus sui, nisi quod distinguendum est de forma, quia vno modo aliquid proprie dicitur forma, illud scilicet quod inhaeret & denominat subiectum, sicut color dicitur for na corporis. Alio modo dicitur aliquid forma large quia denominat, licet non inhaereat, & sic charitas potest dici forma fidei & caeterarum virtutum, quantum ad esse meritorium, quia actus earum dicuntur & sunt meritorij, quia imperantur a charitate, fine qua non habent rationem meriti: & sic patet primum.

Quantum ad secundum dicendum est quod eadem fides numero potest esse informis & formata. Quod patet dupliciter. Primo, quia destructo posteriori non oportet prius destrui, sed charitas est posterior fide saltem ordine naturae, vt ostensum est supra, ergo destructa charitate potest remanere eadem fides. Secundo, quia charitas non est forma fidei inhaerens, sed extrinseca, nec informat fidem vel actum eius quoad esse naturae, sed quoad esse meritorium: ergo ea destructa, destruitur & meritum, non autem fides quoad id quod est essentialiter: & sic patet secundum.

Ad rationes patet responsio, quia duae primae probani quod charitas non sit forma inhaerens. Alia autem probat quod est forma extrinseca denominans actum, quoad rationem meriti, quod concessum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8