Quaestio 9
Quaestio 9
In quo vt in subiecto sit fides
SECVNDO quaeritur in quo sit fides. Et videtur quod non sit in damnatis, quia per fidem ambulamus, vt dicitur 2. Corinth. 5. cap. Sed damnatis cum sunt in termino non conuenit vlterius amDbulare, ergo in eis non est fides.
Item videtur quod saltem non sit in daemonibus, quia nullus actus bonus & laudabilis potest esse in daemonibus secundum quosdam, sed credere Deo est actus bonus & laudabilis, ergo non potest esse in daemonibus. Item videtur quod non sit in haereticis, quia habitus infusus tollitur per vnicum actum contrarium, vt patet de charitate, sed fides est habitus infusus: ergo cum quilibet haereticus habeat ali quos actus contrarios fidei, videtur quod in eis non sit fides.
IN CONTRARIVM arguitur, qua si fides non esset in damnatis, damnati fideles non differrent ab aliis damnatis, vt. pote infidelibus: hoc autem est falsum, ergo in eis est fides. Item Iac. 1. dicitur, quod daemones credunt & contremiscunt & quaedam glossa super i. cap. ad Rom. dicit quod fides daemonum informis est, ergo in daemonibus est fides.
Item in scientiis qui errat circa vnum scibilium, non propter hoc amittit totaliter scientiam, ergo similiter qui errat circa vnum ex credibilibus, non propter hoc amittit fidem, sed sic est de haereticis, ergo &c.
RESPONSIO. Quaestio ista intelligitur de fide non quocunque modo dicta, sed de fide infusa. Circa quam quaestioni aliquid est clarum, & aliquid dubium, clarum est quod fides informis manet in omnibus viatoribus peccantibus solum contra charitatem & bonos mores, cuius ratio est, quia sides principaliter datur pro statu viae: per fidem enim ambulamus, vt dicitur 2. Corinth. 5. cum ergo fides possit esse informis (vt probatum est prius) hoc est magis possibile in viatoribus, quam in illis qui sunt in termino: & rursus hoc est magis possibile in peccantibus solum contra charitatem & bonos mores, quam in peccantibus contra fidem, quia talia peccata videntur solum repugnarcharitati, non autem fidei. Ex quo ergo possibile est fidem esse informem in aliquo, magis ponenda est in istis quam in aliis Dubium autem est de haereticis qui peccant contra fidem, & de omnibus damnatis generaliter, quia non sunt viatores, & de daemonibus specialiter.
Quantum ad primum de haereticis dicunt quidam quod in eis non remanet fides infusa, quae ad duo nos adiuuat in hoc scilicet quod intellectum reddit facilem ad credendum credenda contra duritiem, & discretum ad refutandum non credenda, contra errorem, quae quidem discretio quum non sit in haeretico patet quod habitus fidei infusae non remanet in eo. Sed ista ratio non cogit, quia non solum fides infusa, sed vniuersaliter omnis habitus reddit potentiam facilem ad actum debitum, respectu obiecti: & per consequens ad refutandum contraria, & tamen si non refutantur contraria, non propter hoc tollitur totaliter habitus, quia si habitus ponat facilitatem & pronitatem ad actum debitum, & ad refutandum contrarium, tamen non ponit necessitatem, quin possit fieri contrarium: & istud est manifestum in habitibus acquisitis, de quibus praedicta ratic aeque concludit, sicut de fide infusa. Item ille qui assentit credibilibus similiter nunc vt prius habet fidem similiter nunc vi prius, quia assensus similis arguit similem habitum, sed fidelis de nouo seductus contra aliquod credibile per propriam ignorantiam, quia non bene intelligit sacram scripturam, vel per alterius falsam doctrinam, puta quod non licet iurare assentit caeteris credi¬ bilibus omnino consimiliter vt prius, ergo assentit per eundem habitum per quem prius, sed prius habebat fidem infusam, ergo & nunc, & tamen est haereticus, ergo in haeretico manet fides infusa. Nec obstat quod dicitur ex hoc sequi quod simul sit fidelis & infidelis, quia fides secundum habitum, & error secundum actum circa aliquod credibile bene possunt simul stare, sicut scientia secundum habitum potest stare cum actu erroneo, circa aliquod scibile: & si firmaretur habitus in aliquo quod nullo modo esset iurandum adhuc possit stare cam fide infusa, quinon essent de eodem obiecto: quamuis enim obiectum fidei infusae se extendit ad omnia contenta in sacra scriptura, tamen ipsa potest exire in actum debitum respectu aliquorum, quamuis intellectus habentis fidem infusam possit decipi respectu aliorum, sicut aliquis potest habere veram scientiam de aliquibus passionibus alicuius subiecti, & decipi circa alias passiones eiusdem, & sic non videtur improbabile, quin habitus fidei possit remanere in haereticis errantibus de nouo, circa aliquod particulare credibile.
De hominibus autem damnatis, qui moriuntur in fide sine gratia quam irrecuperabiliter amiserunt, planum est quod non erit in eis gratia quam irrecuperabiliter amiserunt, quum sine ea exiuerint statum viae, nec est in eis spes secundum actum eius, quia sciunt se nunquam posse attingere ad beatitudinem: si autem remaneat in eis secundum habitum, frustra remanebit. De fide autem non est similis ratio, quia nec habitus fidei, nec actus repugnat illi statui, imo probabile est, quod quum in eis sit vermis conscientiae, quod ipsi in mente cruciabuntur de carentia visionis diuinae, de qua nihil nouerunt nisi per fidem, & de hoc quod non egerunt opera quae fides dictabat agenda: vt per ea perueniretur ad gloriam. Et sic videtur quod in eis remaneat fides quoad habitum, & quoad aliquos actus.
De daemonibus autem an in eis sit fides aliter est dicendum, si a principio suae creationis habuerunt fidem, & aliter si eam non habuerunt. De vtroque enim est opinio. Quidam enim credunt quod omnes angeli tam boni quam mali ab initio sua creationis habuerunt fidem, quia creati fuerunt in gratia, vt dictum fuit in 2. lib. Sed in puris viatoribus non est gratia sine si de, sine qua impossibile est placere Deo, vt dicitur Hebr. 11 ergo in omnibus angelis fuit fides a principio. Si autem tunc, ergo & nunc saltem in daemonibus. Probatio consequentiae, quia fides habita ab angelis ante peccatum non potuit per peccatum amitti, nisi ratione status vel actus, non ratione status, quia scilicet sunt in termino? quia in hominibus damnatis qui sunt in termino, sicut daemones manet fides: ergo status obstinationis non repugnat fidei. Item status non tollit fidem, nisi ille qui ponit visionem, si tamen ille tollat: talis autem non est status obstinationis, sed beatitudinis, quare, &c. Nec ratione actus, quia actuale peccatum daemonum non fuit contra fidem: si autem dicatur quod propter neutrum istorum desiit in eis esse fides, sed propter hoc qod assentiunt nunc his quae sunt fidei, propter euidentiam signorum, & non propter auctoritatem diuinam, cui soli fides innititur, sicut daemones credebant Christum esse Dei filium, quia sic docebat, & doctrinam confirmabat talibus signis, quae non possunt nisi a Deo fieri.
Contra signum per quod aliquis inducitur ad fidem si fuperuenit fidei non tollit fidem, sed potius eam confirmat, sed miraculum vel signum est huiusmodi (vt patet ex variis locis scripturae) dicitur enim Exod. 14. Post diuisionem maris rubri, & submersionem Aegyptiorum, quia timuit populus Dominum & credidit Domino, et iterum Ioan. 2. post miraculum conuersionis aquae in vinum dicitur quod crediderunt discipuli in eum, Ioan. 11. post suscitationem Lazari dicitur quod multi ex Iudaeis venerunt ad Mariam & Martham, & viderunt quae fecit. & crediderunt in eum: & decimoquinto capitulo dicit Christus. Si opera non fecissem in eis quae nullus alius fecit, peccatum non haberent: & irerum Ioan. 10. nisi signa & prodigia videritis, non creditis, ergo signa & miracula inducunt ad fidem, & eam iam habitam non euacuant, sed potius confirmant: si igitur in daemonibus a principio fuit fides, non amiserunt eam propter signa quae viderunt a Christo fieri: & si hoc est verum de fide, quantum ad habitum: sed talis assensus si fuit praecise per signa visa, non fuit actus fidei, quia actus fidei requiris necessario auctoritatem diuinam: si autem in daemonibus non fuit fides a principio, non est credibile quod postmodum fuerit eis infusa.
Quibusdam autem videtur non irrationabiliter, quod non habuerunt fidem a principio, quamuis fuerint creati in gratia quia si constaret aliquid esse dictum a Deo de illo (vt sic) non esse fidas, nec aliquo modo esset necessaria, quia constat per certissimam rationem quod Deus non potest mentiri, vel falsum dicere, nec ex ignorantia, nec ex malitia. Si igitur constaret euidenter deum aliquid dixisse, constaret scientifice illud esse verum, licet in speciali non videremus claram connexionem terminorum. Si autem daemonibus in sua creatione fuerit aliquid reuelatum de credibilibus videtur quod potuerunt cognoscere quis eis reuelauit, quia non homo qui nondum erat, nec angelus vnus alteri, quin quilibet perciperet, scilicet reuelans, & ille cui reuelare. tur: non enim latent eos actiones quas habent adinuicem. Resta ergo per locum a diuisione, quod scirent deum sibi reuelare quo scito de cognitione reuelata non esset necessaria fides, quum deea haberetur scientia, & sic posset haesitari an in daemonibusa principio esset fides, nec cogit ratio superius inducta, scilice quod in viatoribus non esset gratia sine fide.
Hoc enim est verum de hominibus adultis, de quibus loquitur Apostolus, & exemplificat quibus aliter non constat de reuelatione diuina, nisi quia credunt. Angelis autem aliter constitit si quid eis reuelatum fuit a principio suae conditionis: fuisset ergo in eo meritum secundum hunc modum non in credendo, sed in obediendo praecepto diuino, iuxta modum dictum in secundo libro. Et sicut Christus qui fidem non habuit, meruit factus obediens vsque ad mortem, vt dicitur Phil. 2.
AD ARGVMENTVM vtriusque partis respondendum est. Ad primum dicendum est quod licet fides detur principaliter pro statu viae, tamen potest manere in termino, quum nihil repugnans inueniat, & aliquem actum possit ibi habere.
Ad secundum dicendum quod aliqui dicunt bonum actum & laudabilem posse esse in daemonibus, quamuis non meritorium: & ideo actus fidei potest in eis esse secundum eos, vel potest dici quod actus credendi in daemonibus potest deprauari per aliquam malam circunstantiam, & sic est malus.
Ad tertium dicendum quod quamuis gratia per quam sumus digni vita aeterna tollatur per vnum actum peccati morta lis, per quem sumus indigni vita aeterna, fides tamen & spequantum ad habitum non oportet quod tollantur per vnum actum contrarium. Aliqui enim habent rectam fidem, qui dialiquibus contentis in sacra scriptura credunt contrarium ex sola ignorantia scripturae, nec propter tale credere tollitur ab eis habitus fidei, si etiam desperans redeat a desperatione sua non oportet quod habeat nouum habitum spei, sed solum nouum actum. Primum argumentum alterius partis concedendum est, & similiter tertium: quod autem dicitur in secundo argumento, quod daemones credunt & contremiscunt, & quod fides daemonum est informis potest secundum quosdam intelligi de fide infufa & actu eius: secundum alios vero intelligitur de fide & credulitate, quae est per signa, & miracula ab eis visa, ex quibus crediderunt Christum esse deum.
On this page