Text List

Praeambulum

Praeambulum

Sententia huius distinctionis vigesimae quartae in generali & speciali.

HIc quaeritur si fides. Superius determinauit magister de fide secundum se, siue secundum suum subiectum: hic determinat de ipsa per comparationem ad ea quae creduntur, id est, ad obiectum. Et introducitur ista pars occasione diffinicionis fidei superius positae, scilicet quod fides est argumentum non apparentium. Et diuiditur in duas. Primo ostendii fidem esse de non visis. Secundo mouet circa hoc quandam dubitationem, & soluit. Si vero quaeritur. Et illa diuiditur in duas, secundum duas quaestiones, quas mouet & soluit. Secunda ibi. Post hoc quaeri solet. Haec est sententia & diuisio lectionis, in generali.

SENTENTIA est ista. Quaerit magister si fides est tantum de non visis, quid est quod Christus dicit Ioan. 14. Nunc dico vobis priusquam fiat, vt cum factum fuerit credatis. Ex quo videtur quod fides sit de visis & de factis, & respondet secundum Ambros. quod laus fidei est, vt credatur quod non videtur, vnde & Thomas cui dictum est, quia vidisti me, credidisti, aliud vidit & aliud credidit, quia vidit hominem & credidit esse deum, vnde si aliquando dicamur credere quod vidimus, illa non est fides, quam Christus aedificat in animo nostro. Postea quaerit vtrum Petrus habuerit fidem de passione Christi quam vidit. Et respondet quod non, sed habuit fidem quod ille qui patiebatur erat deus. Postea quaerit vtrum fides sit de incogniris, sicut est de non visis: & respondet quod in nobis est duplex cognitio seu visio, vna exterior, quae non pertinet ad fidem, alia interior, & haec est adhuc duplex, quaedam clara, quae adhuc non pertinet ad fidem, quaedam obscura, & de sic cognitis per speculum videlicet & in aenigmate est fides. Et in hoc terminatur, &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum