Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum deus sit obiectum fidei

QVAISTIO FRIMI. Vtrum deus sit obiectum fidei. Thom. 2. 2. q. 1. art. 1. 2. & 4.

IRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum deus sit obiectum fidei. Et arguitur quod non quia circa idem sunt fides & infidelitas, sed infidellitas est circa alia, quam circa deum, vt si quis non Acredat resurrectionem mortuorum, & multa consimilia, ergo &c.

Item fides correspondet charitati, sed per charitatem non solum diligitur sed proximus, ergo fides similiter non solum est circa obiectum increatum quod est deus, sed circa obiecta creata.

IN CONTRARIVM est quod omnis virtus theologica habet deum pro obiecto, sed fides est virtus theologica, ergo &c. vtraque praemissarum patet ex praecedentibus. Ad idem est quod dicit Dionys. 7. cap. de diuin. nomi. quod fides est circa simplicem & superexistentem veritatem, haec autem est sola veritas diuina, quare &c.

RESPONSIO. circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est an deus sit obiectum fidei. Secundum est sub qua ratione formali.

QUANTVM ad primum praemittendae sunt duae distin. Prima est de fide. Secunda est de obiecto. Prima distinctio est quod fides potest accipi dupliciter. Vno modo secundum communem rationem. & formalem fidei, & sic dicit habitum quo assentimus alicui propter auctoritatem dicentis. Alio modo pro habitu quo assentimus dictis scripturae propter auctoritatem dei eam reuelantis, & haec est fides de qua loquuntur theologi, qui differt a fide primo dicta sicut inferius a superiori, & non sicut ex opposito condiuisa, & haec eadem distinctio posita fuit in principio primi libri.

Secunda distinctio est de obiecto fidei, potest enim dici obiectum fidei dupliciter. Vno modo illud quod creditur. Alio modo illud de quo aliquid creditur, sicut obiectum scientiae potest dici vno modo illud quod scitur, & sic est conclusio demonstratiua. Alio modo illud de quo scitur aliquid, & sic obiectum scientiae est subiectum conclusionis scitae, quia de tali subiecto sciuntur passiones & proprietates. Primo modo obiectum scientiae est quid complexum scilicet conclusio quae est propositio & non terminus. Secundo modo est aliquid incomplexum quia non propositio, sed terminus scilicet subiectum conclusionis.

Ex his ad propositum si obiectum fidei accipiatur pro eo de quo aliquid creditur, sic deus est fidei obiectum de qua loquimur cuius ratio est, quia illud est principale & per se obiectum fidei ad quod omnia quae per fidem creduntur, habent attributionem, sed ad deum habent attributionem omnia quae tenentur fide de qua loquuntur theologi, ergo &c. Maior est vera non solum de obiecto fidei, sed etiam de obiecto scientiae, cuiuscunque habitus. Minor de se patet, sequitur ergo conclusio quod deus sit per se & principale obiectum fidei. Et sic est quid incomplexum & per modum incomplexi acceptum.

Si autem obiectum fidei accipiatur pro eo quod creditur sic est aliquid complexum. Quod patet tripliciter. Primo sic, fide: est medius habitus inter scientiam & opinionem, sed opinatum vel scitum est aliquid complexum, scilicet conclusio syllogismi dialectici, vel demonstratiui, ergo creditum per fidem est aliquid complexum. Secundo sic, creditum est illud cui assentitu per auctoritatem dicentis, sed non assentitur proprie nisi complexo scilicet propositioni & non termino, ergo creditum proprie est quid complexum. Maior patet ex propria ratione fide & actus eius qui est assentire propter auctoritatem dicentis Minor probatur, quia nullus assentit mente nisi vero, vel quod existimatur esse verum, sed proprie est circa complexum, quar &c. Tertio sic, illud est obiectum creditum respectu cuius infidelis differt a fideli & credens a non credente, sed tale est quid complexum & non incomplexum, quare &c. Maior patet, sed minor probatur, quia in cognoscendo terminos simplices, scilicet quid importatur nomine dei, nomine vnius & nomine trini, non differt fidelis ab infideli, nec credens a non credente, hoc enim quilibet eorum cognoscit, sed respectu huius complexionis, quae est deum esse vnum in essentia, & trinum in personis, differunt, quia fidelis & credens talibus assentit, infidelis autem & non credens talibus dissentit, ergo circa complexa differt fidelis ab infideli & credens a non credente, talia ergo sunt obiecta fidei tanquam credita. Cum autem talicomplexa sint plura, puto tamen quod inter ea est aliquod primo creditum quod est ratio credendi alia, & ad quod fit vltima resolutio credibilium, hoc autem est credere ecclesiam regi a spiritu sancto. Quod patet sic, credimus deum esse trinum & num filium incarnatum, passum, & huiusmodi, quia scriptur: hoc dicit, quam credimus a Deo inspiratam & reuelatam, ergcredere scripturam esse a Deo inspiratam, est ratio credendi illa quae in scriptura traduntur, & sic est per prius creditum: rursucredimus scripturam a Deo esse inspiratam, quia ecclesia quae reg tur a spiritu sancto, hoc approbat, quum enim multi scripsetm gesta Saluatoris, vt Nicodemus, & Nazarei, illa sola scriptura recipitur vt canonica, & ei soli fi les adhibetur, quam ecclesiapprobauit: vnde Aug. cotra fundamentum Manichaei sic, nor crederem Euangelio, nisi crederem ecclesiae approbant: & iterum Euangelium Nazareorum non admitto, quia ecclesia non admittit: ergo credere quod ecclesia non erret tanquam a spiritu sancto directa, est ratio, seu medium credendi scripturam quam approbat esse a Deo inspiratam: & iterum hoc credere est ratio credendi illa quae in scriptura traduntur, vt prius est dictum ergo de primo ad vltimum, primum inter credibilia, quod est ratio credendi alia, & ad quod fit vltima resolutio credibilium es credere ecclesiam regi a spiritu sancto.

Hoc autem que dictu est de approbatione scripturae pereeciesiam intelligitur solum de ecclesia, quae fuit tempore Apostolorum qui fuerunt repleti spiritu sancto: & nihilominus viderunt mira cula Christi, & audierunt eius doctrinam, & ob hoc fuerunt comue nientes testes omnium quae Christus fecit, aut docuit, vt per eotu testimonium scriptura continens facta & dicta Christi approbaretur: & sic loquitur beatus Ioan. in I. canonica sua, 1. cap. dicens, quod fuit ab initio, quod audiuimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, & manus nostrae contrectauerunt, &c. testamur & annunciamus vobis: & Act. 1. cap. dici Petrus mortuo Iuda pro electione Mathiae, oportet ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo introiuit & exiuit inter nos Dominus Iesus testem resurrectionis eius nobiscum fieri vnum ex istis: vnde Euangelia, quae per Ecclesiam illam approbata sunt non possunt nunc reprobari, quia non subest similis causa, imo tenens contrarium haereticus est cuiuscunque status aut conditionis existat.

Quantum ad secundum, scilicet quae sit tormais ratio obiecti fidei, dicunt quidam quod illa est esse non visum, vel ratio no visi, & hoc propter multas auctoritates quae videntur hoc sonnarem. Dicitur enim Hebr. 11. quod fides est substantia rerum speramdarum argumentum non apparentium, vbi ponitur quod pro completiua differentia obiecti fidei est non apparens vel non visum quod idem est. Item eadem est ratio obiecti fidei & spei: sed formalis ratio obiecti spei est esse non visum Roma. 8. nam quod quis videt quid sperat? & ibidem, spes quae videtur, non est spes, quare &c. Item August. quid est fides? Credere quod non vides: & Gregor. dicit quod fides non habet meritum, vbi humana ratio praebet experimentum: & alibi dicit quod apparentia non habet fidem, sed agnitionem, ex quibus omnibus videtur quod ratio objecti fidei sit ratio non visi.

Istud autem non potest habere veritatem propter tria. Prime uia formalis ratio obiecti cuiuscunque habitus cognitiui non potest esse negatiua vel priuatiua, sed fides est habitus cogniratio autem non visi est ratio negatiua, ergo ratio non vis potest esse ratio formalis obiecti fidei. Minor patet de se, sed maior probatur, quia primum in quod tendit habitus cognitiuu non potest esse negatio vel priuatio, quia priuationes non cognoscuntur nisi per habitus, nec negationes nisi per affirmationes, sed primum in quod tendit habitus cognitiuus est obiectum secundum formalem rationem obiecti: etgo formalis ratio obiecti habitus cognitiui non potest esse negatiua vel priuatiua, & haec fuit maior: ergo sequitur conclusio. Secundo sic, formalis ratio obiecti cuiuslibet habitus eo nitiui non se tenet ex parte habentis, sed ex parte obiecti, vi patet inducendo in omnibus, sed ratio non visi tenet se ex parte habentis fidem, ergo non est formalis ratio obiecti fidei: minor patet, quia per hoc obiectu est visum vel non visum, quia actus videntis cadit, aut non cadit super ipsum.

Tertio sic, si formalis ratio obiecti fidei esset esse nonm visum ortioti ratione ratio formalis obiecti visionis esset esse visum, sed hoc est falsum, ergo & illud. Maior patet, quia oppositi hatus debent habere objecta formalia oppositarum rationum es autem & visio secundum istos sunt habitus oppositi ergormalis ratio obiecti fidei est esse non visum, opposita rauo xisum, esset formalis objecti visionis. Quod aucem lum probatur, quia obiectum secundam suam raciotormalem, est praeuium actui, sed esse visum non est prae am actui visionis, imo ex hoc dicitur aliquid visum, quia actus viionis cadit super ipsum, ergo esse visum non est formalis ratio obiecti visionis.

Posset etiam quarta ratio talis addi, quae est ad formalem rationem obiecti cuiuscunque habitus cognitiui, habent attributionem quaecunque pertinent ad considerationem illius habitus sed ad rationem non visi non habent attributionem quaecunque considerantur per fidem, ergo &c. Et iterum, finis cuiuscunc habitus cognitiui est perfecta cognitio sui subiecti secundum for malem eius rationem, & secundum ea quae ipsi attribuuntur. si ergo formalis ratio obiecti fidei esset esse non visum, sequeretur quod finis proximus & intrinsecus fidei, esset cognoscere perfecte de Deo qualiter si non visus, & quae sint illa quae ipsi attribuuntur, quatenus est non visus, hoc autem est falsum, quare &c. Patet ergo quod ratio formalis obiecti fidei non est ratio non visi.

Aduertendum est tamen quod ratio non visi est concomitans obiectum fidei pro statu viae, quia illa de quibus principaliter est fides, non sunt secundum se praesentia intellectui nostro, vt sic possint esse visa, nec in causa sua, vt possint esse scita, sed solum nobis praesentantur per auctoritatem scripturae, quae nec facit visionem, nec scientiam: & in hoc sensu accipiendae sunt omnes auctoritates prius allegatae, loquuntur enim de fide pro statu viae, pro quo obiectum fidei est non visum, quamuis esse non visum non sit formalis ratio obiecti, sed solum sit conditio concomitans. Vtrum autem haec conditio possic ab obiecto fidei se parari patebit inferius, dist. 31.

Quae est ergo ratio formalis objecti, dicendum est quod si ac, cipiatur obiectum fidei pro eo de quo aliqua creduntur, sic ratio formalis eius est ratio qua deo omnia attribuuntur quae de ipso creduntur, quae autem sit illa dictum fuit in principio primi libri, quando quaerebatur de subiecto theologico. Si autem accipiatur obiectum fidei pro eo quod creditur quod est aliquid complexum, cum talia sint multa, & omnia habeant attributionem ad formalem rationem obiecti incomplexiu ideo in eis non est quaerenda alia formalis ratio, sicut in scientia non quaeritur quae sit ratio formalis conclusionum scitarum, sed solum quae sit ratio formalis obiecti, de quo proprietates & passiones sciuntur. Si tamen ratio for malis credibilium complexorum diceretur esse medium per quod eis assentitur. Sic dicendum esset quod illa esset auctoritas diuina regens ecclesiam, & reuelans scripturam. Per hanc enim tanquam per medium assentimus omnibus credibilibus, sicut per demonstrationem assentimus scitis, & per syllogismum dialecticum opinatis.

Ad rationes in opposicum dicendum ad primam quod quamuis fides sit principaliter de Deo, est tamen de aliis, vt habent attributionem ad Deum: & ideo infidelitas potest esse circa vtrumque

Ad secundum dicendum est quod principale obiectum charitatis est deus, nec per charitatem diligitur proximus, nisi propterDeum, quamuis aliud genus amicitiae possit haberi ad proximum secundum se, & similiter est de fide, quae non respicit alia a deo, nisi quatenus habent habitudinem ad Deum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1