Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum fidei possit subesse falsum
ECTDo quaeritur, vtrum filei possit subesse salsum, & arguitur quod sic, quia spei potest subesse falsum, ergo & fidei: consequentia patet, quia vtraque est virtus theologica, & infusa. Antecedem & probatur, quia aliquis non existens in gratia potest sperare se habere vitam aeternam, qui tamen nunquam habebit, & sic falsum sperat.
Item verum contingens saltem futurum potest non euenires sed multa sunt talia quae subsunt fidei, sicut quod Deus iudicabit mundum, & resurrectio corporum, ergo talia possunt non guenire, & sic fidei potest falsum subesse.? 13
INICONTRARIVM arguitur, quia actus virtutis non potest esse malus, sed aestimare falsum; est malum intellectus, ergo actus fidei quae est virtus intellectualis, non potest esse falsus, quia sic esset malus. aob ollci aislog
RESPONSIO, Dicendum est simpliciter quod fidei de qua loquimur non potest subesse falsum. Quod patet tripli¬ P citer. Primo quia quando duo habitus sunt consimiliter circa idem secundum affirmationem & negationem, si vni non potest subesse falsum, nec alteri, sed fides et visio sunt consimiliter circa idem secundum affirmationem & negationem. Quod enim credimus beati vident, ergo cum visioi non possit subesse falsum, nec fidei. Secundo sic, fides aut est circa necessaria, vt deum esse trinum & vnum, aut circa contingentia, si circa necellaria ipsi non potest subesse falsum, nisi semper subesset, quia talia sunt intransinutabilia: si vero sit circa contingentia, adhuc non potest ipsi subesse falsum, quia licet talia de potentia absoluta possint non euenire, tamen relata ad ordinationem didinam, secundum quem modum solum subsunt fidei, nullo modo possunt non cuenire, sed eueniunt de necessitate suppositionis, quare &ci Tertio sic, quando medium per quod aliquis assentit conclusioni non potesm deficere assensus non potest esse falsus vel defectuosus, sed veritas auctoriratis diuinae, per quam assentimus creditis, non potest deficere, ergo assensus fidei non potest esse falsus.
AD PRIMVM argumentum dicendum quod spei nor potest subesse falsum: alia tamen ratione quam de fide, quia verum & falsum respiciunt intellectum, & non voluntatem, vnde nullus actus voluntatis potest esse verus vel falsus, sed solum actu intellectus, quamuis actus voluntatis possit sequi & sequatu quandoque actum intellectus verum vel falsum: quum ergo actu: spei sit actus voluntatis, non potest proprie dici falsus, dato quonon eueniret id quod speratur. Verbi gratia in aliis: si enim desidero bonum prandium, & spero me habiturum si contingat me deficere, non propter hoc desiderium meum fuit falsum, sed for te sequebatur aestimationem falsam, scilicet, quod credebam mi habiturum bonum prandium. Similiter si non obtineretur quod speratur non propter hoc spei subesset falsum, sed aestimationi quam spes sequeretur. Item quod subest spei quae est virtus infusa, non potest non euenire ex suppositione, sicut nec illud quod subest fidei: actus enim spei infusae non est quod aliquis speret se habiturum vitam aeternam absolute, sed est quod aliquis spere se habiturum vitam aeternam per gratiam Christi perseuerantem in eo, & istud nunquam deficit. qui enim perseuerauerit vsque in finem, hic saluus erit. Primum tamen forte est melius dictum. Ad secundum patet solutio ex dictis, quia futura contingentia, vt subsunt diuinae ordinationi, non possunt non euenire & hoc modo solum subsunt fidei. Consueuit etiam hic quaeri vtrum fides possit esse de scitis, & vtrum possit esse de visis, sed de primo fuit visum primo libro, quaestione prima: de secundo autem videbitur infra, distinctione. 31.
On this page