Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum ratio inducta ad ea quae sunt fidei diminuat fidei meritum
QVALSTIO TIRTIA. Vtrum ratio inducta ad ea quae sunt fidei. diminuat fidei meritum. Tham.2. 2. q. 1. ar.10.
TERTIO quaeritur vtrum ratio inducta ad ea qua sunt fidei diminuat meritum. Et videtur quod sic Contrariorum enim sunt contrarij effectus, sed id quod inducitur in contrarium fidei auget meritum, siue sit persecutio cogens ad recedendum a fide, siue fit ratio contrarium fidei probans: ergo ratio quae adiuuat fidem, diminuit meritum eius.
Item sicut se habet ratio efficaciter probans fidem ad totaliter tollendum meritum fidei, sic se habet ratio aliqualiter per suadens, ad minuendum meritum eius, sed ratio quae efficacite probaret fidem, totaliter tolleret meritum fidei, secundum illud Gregorij in Homil. fides non habet meritum cui ratio humana praebet experimentum, ergo omnis ratio aliqualiter persuadens ea quae sunt fidei diminuit meritum.
IN CONTRARIVM est, quia declarantibus fidem promittitur pro praemio vita aeterma. Ecclesiastic. 24. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, sed per rationes concordes fidei fides elucidatur. ergo tales non minuunt meritum, sed augent.
Itema Pet z. diciur, parai cemper id arisactionem omi poscenti vos reddere rationem de ea quae in vobis est fide & spe: ad hoc autem non hortaretur nos baeatus Petr. si per hoc minueretur meritum fidei, & non potius angeretur, quare, &c.
RESPONSIO. Circa quaestionem istam videnda sunt duo. Primum est, an credere ea quae sunt supra rationem humanam sit meritorium. Secundum est, an ratio pro vel contra adducta diminuat meritum, nec secundum istorum contradicit primo, quia quamuis ea quae proprie sunt fidei sint supra rationem, ita vt ad ea non possit ratio demonstratiua vel omnino efficax adduci, non sunt tamen sic supra rationem, quin possint per aliquas probabilitates declarari.
Quantum ad primiu ergo sciendum est quod opposita chnaritate &t statu viatoris in homine adhuc duo requiruntur ad meritum; vnum est, quod actus in quo consistit meritum, sit in potaestate nostra, quia de talibus solum laudamur vel vituperamur. Aliud est quod actus sit bonus. Per actum enim peccati venialis nullus quantumcunque in charitate existens meretur: quia non est bonus actus, sed malus. Primum istorum est in actu credendi; quilibet enim experitur se credere, & non nisi libere credere, ita quod potest credere vel non: vnde quidam credunt, & quidam non credunt, non enim omnium est fides, 2. Thess. 3. 10
De secundo autem, scilicet an credere ea quae sunt omnino supra rationem, sit bonus actus, posset videri dubium alicui, quia non solum facere contra rationem, sed etiam dimittere totaliter rationem quae est in nobis quid nobilissimum videtur esse viruperabile & malum, sed credens, & si non faciat contra rationem, tamen credendo videtur totaliter dimittere rationem, ergo &c. Et di¬ cendum ad hoc quod per fideim nunquam dimintitur to: alitar ratio humana, quia quamuis aliquod creditum sit totaliter supra rationem humanam, vt deum esse trinum in personis, tamer medium credendi haec & consimilia oportet resolui vsque ad aliquid, cum quo concorditer concurrit ratio humana, & in generali, & speciali. In generali quidem, quia ipsi ratio dictat, quia nec deum in se, nec effectus suae potentiae possemus ratione nostra totaliter comprehendere, imo nec forte aliqua eorum attingere quantum est in nobis pure, propter quod ex consequenti ratio dictat quod talibus est assentiendum ex auctoritate illius qui talia nouit cuiusmodi est deus.
In speciali vero, quia creditum ad quod vltimon sit resolutio credibilium est ecclesiam non decipi in fide, tanquam rectam a spiritu sancto, vt dictum fuit supra, cui concordat illud quod dominus dixit petro. Luc. 23. Ego pro te rogaui Petre, vt non deficiat fides tua. Ad hoc autem clare & concorditer concurrit ratio humana quae dictat ex apparentibus, quod doctrina confirmata per tot signa, conseruata a martyribus inter tot supplicia, sit veram, & ideo ratio non totaliter dimittitur a credente, imo no est possibile aliter credere saltem meritorie. Cum enim crederfit quoddam assentire. Assentire autem nullus potest, nisi ei quod apparet verum, igitur oportet quod illud quod creditur appareat rationi verum vel in se, vel ratione medij per quod assentitur, & si non in se, sed tantum ratione medij illud medium apparebit verum vel in se, vel per aliud medium, & si non est pro cessus in infinitum, oportet igitur quod deueniatur ad primum quod apparet rationi esse verum in se & secundum se: & tale secundum se concordat rationi, igitur fides non excludit rationem, sed supponit praeuiam, licet non rationem demonstratiuam, vnde ipsemet saluator doctrinam fidei quam praedicabat reduxit ad quaedam apparentia in se, scilicet ad miracula vt ex apparentibus & visis ratio assentiret dictis non apparentibus vnde ipse dixit Ioan. 10. Postquam dixerat, ego & pater vnun sumus, quod est non apparens in se, si enim non facio opera patris mei nolite credere, si autem facio & si mihi non vultis crederoperibus credite vt cognoscatis & credatis, quia pater in me est & ego in patre. Et idem fuit de doctrina apostolorum de qua dicitur Mat. vltimo quod praedicauerunt deo cooperante & sermonem confirmante sequentibus signis, ex his igitur patet primum, scilicet quod credere est meritorium supposita charitate cum sit actus liber & bonus & concors rationi.
Quantum ad secundum aduertendum est quod quantitas meriti potest augeri vel minui dupliciter. Vno modo ex parte operis, alio modo ex parte operantis, ex parte operis attenditur g, quantitas meriti ex eius bonitate & difficultate, & ideo quod auget vel minuit bonitatem vel difficultatem caeteris paribus, auget proportionabiliter vel minuit quantitatem meriti, ex parte ver e operantis attenditur quantitas meriti secundum conditionem voluntarij, propter quod illud quod augetvel minuit voluntarium auget vel minuit meritum. Ex hoc ad propositum ratio quae adducitur vel est pro fide, vel contra fidem. Si fit contra fiden addit ad difficultatem actus quantum in se est propter quod manente eadem voluntate & firmitate credendi, vt prius augetur meritum, si vero ratio inducta sit pro fide, aut praecedit fidem aut sequitur, si praecedit, aut est demonstratiua & tunc tollitu totaliter meritum fidei, quia tollit libertatem & inducit necessitatem assentiendi, tollit etiam necessitatem fidei quia sciens de monstratiue deum esse vnum non indiget fide ad hoc credendum. Tamen talis ratio demonstratiua non potest adduci ad ill. quae sunt proprie fidei vt deum esse trinum vel esse incarnatum Si vero ratio non sit demonstratiua sed solum probabilis & persussiua, & accipiatur vt talis, sic non tollit meritum fidei, neminuit, non tollit, quia non inducit necessitatem assentiend simo sine aliqua tali non est possibilitas assentiendi vt dictum fuit supra, nec minuit, quia illud quod non minuit difficultatem ex parte actus credendi secundum se, nec voluntarium ex parte hominis, nullo modo minuit meritum, sed talis ratio est huiusmodi? non enim minuit difficultatem ex parte actus credendi secundum se, quia talis ratio in nullo facit euidentiam de re credita, proptet ineuidentiam autem est difficultas in actu secundum se, nec minuit voluntarium ex parte nostra quin potius auges & minuit difficultatem ex parte nostra quemadmodun habitus virtuosi minunt ex parte nostra difficultatem & augen voluntatem) quare &c? Si autem ratio sequatur fidem videtur idem dicendum quod prius, quia si ratio sit demonstratiua euacuat sequens meritum fidei, quamuis enim si ex charitate homo sit sic dispositus quod assentiret etiam si demonstrationem non haberet & in hoc mereatur? non meretur tamen in eo quod assentit cum illud sit necessarium, si autem ratio sit probabilis & persuafiua non tollit meritum, nec minuit propter rationem prius dicta, & cum hoc si ratio fit cogitata amore fidei: signum est magnae voluntatis & maioris meriti.
10 Ad primum argumentum dicendum quod ratio contraria fidei, & ratio consona cum fide quantum ad hoc tendunt ac contrarios effectus, quia sicut vna habet corrumpere fidemi ei assentiatur, ita alia habet confirmare fidem. Sed supposito. propter neutram deuietur a fide non se habent contrario modo ad augmentum & diminutionem meriti. Ratio enim repugnans fidei addit ad difficultatem actus: quod si non recedatu a promptitudine & firmitate credendi augetur meritum. Ratio autem probabilis & persuasiua consona fidei, non minuit difficultatem fidei secundum se: & praeter hoc auget promptitudinem voluntatis ex parte nostra, & ideo ex nulla parte minuit meritum, quin potius augeat.
Ad secundum dicendum quod non similiter se habet ratio efficaciter probans vel demonstrans ea quae sunt fidei ad tollendum meritum, & ratio persuadens ad minuendum, quia prima tolli omnem difficultatem actus, & inducit necessitatem assensus quae non stat cum merito: sed ratio persuadens, nec tollit nec minuit difficultatem actus, nec libertatem, nec promptitudini voluntatis, ideo non minuit meritum.
On this page