Praeambulum
Praeambulum
RAIBICTIs adiciendum. Superius deremi nauit de fide quantum ad suam essentiam, & pe comparationem ad suum obiectum. Hic determinat de ea per comparationem ad credentes determinando de fidei quantitate, quantum ad sufficientiam & salutem. Et diuiditur in duas. Primo determinat de quam titate fidei extensiua, quam habet ex numero credibilium. Secudo vero de quantitate intensiua, quam habet ex intensione habitus. Illud etiam non est praemittendum. Prima diuiditur in quatuor. Primo ostendit quod fides fructifera se extendit ad cognitionem deitatis. Secundo quoad cognitionem redemptionis ibi, sed quaeritur vtrum. Tertio ostendit ad quos articulo: redemptionis se extendit ibi, sed quaeritur cum sine fide. Quar. ro mouet circa hoc quandam quaestionem, ibi, solet etiam quae ri. Haec est diuisio, &c.
In speciali sic procedit Magister, & dicit quod in his quae prae cesserunt aduentum Christi fides profecit processu temporis, sicut & cognitio: nunquam tamen fuit salus nisi credenti, id quod dixit Apost. Hebr. 11. Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, & quod remunerator est sperantium in se: istud tamen credere non sufficit ad salutem, nisi cum hoc habeatur fides de mediatore, saltem postquam genus humanum corruptum fuit per peccatum primorum parentum: & hanc fidem explicite habuerunt maiores, quibus facta est reuelatio de mediatore nascituro, simplices autem & minores habuerunt talem fidem implicite. Tunc quaerit Magister an antiqui patres tenerentur explicite credere omnia quae nunc nos credimus de mediatore. Et dicit quod quibusdam videtur quod suffecerit eis credere quatuor, scilicet, natiuitatem, mortem, & resurrectionem, & aduentum ad iudicium, quae nominantur in quadam auctoritate August. prius posita. Aliis autem videtur quod sufficiebat eis credere Christum nasciturum & iudicaturum mundum, nam loannes Baptista videtur dubitasse de morte Christi, & de descensu ad inferos, quando dicit, Tu e: qui venturus es, secundum expositionem G regor. quamui alij dicant quod loannes Baptista hoc non dicit dubitando, sed admirando humilitatem Christi. Postea quaerit vtrum Cornelius habuerit fidem incarnationis, & arguit quod sic, quia Actuum 10. Eleemosynae eius & orationes dicuntur Deo fuisse acceptae, quod sine fide esse non potuit. Sed contrarium est quia Petrus fuit missus ad eum instruendum de fide. Et respor det quod ipse habuit fidem incarnationis, sed nesciebat iam fidem esse factam, & de hoc instruxit eum Petrus. Postea dicii Magister quod fides, spes & charitas & operatio in praesenti vita sunt aequales, quia quantum credit quis, tantum sperat, tantum amat, tantum operatur. Postea ponit duas auctoritates Quarum vna dicit quod charitas non est ex fide & spe: alia vero dicit contrarium. Et respondet quod charitas non est ex fide & spe: ponitur tamen post eas, quia charitas in praesenti non potest esse sine fide & spe: sed fides & spes possunt esse sine chi ritate. Et in hoc terminatur, &c.
On this page