Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum necessarium sit ad salutem, et semper fuerit habere fidem explicitam
QUAESTIO PRIMA. vtrum necessarium sit ad salutem, & semper fuerit habere fidem explicitam. Tha. 2. 2. 4.2. ar. 5. 6. 7. &8.
CIRCA distinctionem istam primo quaeritur, vtrum necessarium sit ad salutem, & semper fuerit habere fidem explicitam. Et videtur quod sic, quia sicui cognitio praeceptorum iuuat ad vitandum peccaIl ta morum, sic cognitio articulorum iuuat ad vitandum errores vel haeresim. Sed propter primum necessaria est, explicita cognitio praeceptorum: ergo propter secundum necessaria est, cognitio explicita articulorum.
Item si non requiratur fides explicita in omnibus, hoc esset, quia sufficeret minoribus habere fidem implicitam in fide maiorum, sed istud non valet. Primo quia nullus potest habere scientiam implicitam in scientia alterius, ergo nec fidem implicitam in fide alterius. Secundo quia si sufficeret minoribus credere implicite illud quod credunt maiores explicite, non imputaretur eis, si conformarent se erroribus maiorum, quia maiores essent. regula minorum: hoc autem est falsum, igitur, &c.
IN: CONTRARIVM est, quia explicatio articulorum est per sacram scripturam: sed scire sacram scripturam non est de necessitate salutis, alioquin pauci saluarentur: ergo fides explicita non est de necessitate salutis.
RESPONSIO. Circa qua sionem itam viueda lunt duo. Primum est, quid vocetur implicitum, quod quid explicitum, Secundum est principale quaesitum.
Quantum ad primum sciendum est quod dupliciter dicitur aliquid implicitum. Vno modo sicut actus continetur implicite in potentia vel in habitu, qui enim habet potentiam vel habitum, habet in his implicite actum. Alio modo sicut particulare in vniuersali: cognito enim vniuersali, cognoscitur in ipso particulare implicite, sicut in animali implicite cognoscitur homo. Primo ergo modo dicitur aliquis credere implicite quando habet habitum, sed non exit in actum. Secundo autem modo, quando credit, tantum in vniuersali non descendendo in aliquod creditum, vel ad aliquem articulum in speciali. Et per oppositum aliquis dicitur habere fidem explicitam dupliciter? Primo quando habet fidem non solum in habitu, sed quando secundum habitum exit in actum credendi. Secundo quando credendo non solum stat in generalibus terminis, sed descendit ad specialia credita, puta quod Deus est trinus & vnus, quod Deus est incarnatus, & sic de caetetis.
Quantum ad secundum dicendum est quod si quaestio intelligatur de implicito & explicito primo modo, sic adultis necessaria est ad salutem fides explicita & semper fuit: & haec est fides non solum habitualis, sed exiens in actum, quod patet sic, Adultis non est salus sine merito proprio, quamuis enim paruulis qui nondum habent vsum libe. arbi. sufficiat ad salutem meritum Christi, c communicatur eis in praeceptione baptismi, tamen adultis non sufficit, sed oportet quod ad meritum Christi addant proprium meritum in eis: fides enim in eis sine operibus ociosa est lac. 2. omne autme meritum consistit in actu: ergo cum fides sit necessaria ad salutem quia sine fine impossibile est placere deo, vt dicitur Heb. 11. Necesse est in adultis qui non saluantur sine merito proprio fidem exire in actum, quod est habere fidem explicitam primo modo.
Si autem loquamur de implicito & explicito secundo modo, sic dicendum quod nunquam suffecit adultis ad salutem fides implicita totaliter, sed semper oportuit quod quantum ad aliquid specialiter explicaretur: illud autem pro omni statu fuit & est, credere Deum esse remuneratorem bonorum credentium in ipsum. Quod patet ratione & auctoritate. Ratio talis est, nullus potest meritorie dirigere actus suos in finem ignotum, sed finis meriti est remuneratio quae datur pro merito: ergo oportet hunc finem non esse ignotum ad hoc, vt actus nostri meritorij di rigantur in ipsum, cognoscitur autem inquantum credimus Deum bonorum remuneratorem: quare semper necessarium fuit ad salutem habere de hoc explicitam fidem. Ad idem est expressa auctoritas Apost. ad Hebr. II. vbi dicit sic. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, & quod inquirentibus se remunerator sit. Hoc igitur credere explicite necessarium fuit ad salutem omni tempore etiam ante peccatum.
De ampliori autem & specialiori explicatione articulorum differenter est dicendum secundum differentiam statuum & ti porum. Quia quum prima explicatio articulorum non potuerit esse nisi a Deo reuelante: secundaria autem cognitio, & qui deinceps fuerunt habitae, sunt ab aliis quibus primo facta est reuelatio: ideo tam in istis quam in illis considerandum est quid congruit: & primo de illis quibus facta est reuelatio, deinde de aliis. Quantum ad illos quibus primo facta est reuelatio, constat quod tenebantur explicite credere quicquid fuit eis reuelatum explicite, & nihil aliud. Quod patet quantum ad partem affirmatiuam & quantum ad negatiuam: quantum ad affirmatiuam sic, non acquiescere Deo reuelanti est peccatum infidelitatis sed illud non stat cum salute: ergo necessarium fuit his quibus facta est reuelatio assentire omnibus sibi reuelatis. Negatiua bars etiam patet de se, quia cum prima reuelatio credibilium sit a deo, non fuit possibile aliquid eorum cognoscere primo nisi secundum quod reuelata fuerunt a deo, quare &c. In aliis autem qui fuerunt & modo sunt, est triplex gradus, quia quidam sunt supremi vt papa, & episcopi, quidam medij, & quidam infimi, vi communis populus. Supremi scilicet papa, episcopi tenentur scire omnes articulos explicite & non solum hoc, sed etiam qualite contra haereticos defendantur (& paratis credere) declaranture persuadeantur. Quod patet sic, ad pastores ecclesiae pertineni gregem nutrire & multiplicare & a lupis defendere, sed papa & episcopi sunt ex officio summi pastores ecclesiae, ergo ad eos pertinet ex officio gregem fidelium nutrire in doctrina fidei quatum ad credentes, & multiplicare quantum ad dispositos ad credendum, & defendere a lupis, id est a subuersione haereticorum, & pro his si necesse esset tenerentur mortem subire: sed hoc non possent facere nisi explicite scirent omnes articulos quos depent docere, & scirent eos persuadere ex dictis scripturae ad trahendum efficacius illos qui dispositi sunt credere, & scirent de fendere contra impugnationem haereticorum & sacram scripturam peruertentium, ergo &c. Et quia hoc fit per scientiam sacrae scripturae ideo tenentur scire sacram scripturam. Item consta quod aliqui de ecclesia tenentur ex officio ad praedicta alioquir ecclesia non fuisset a Christo sufficienter instituta, sed nulli ali magis vel etiam aeque tenentur ad hoc ex officio quam papa & episcopi qui tenent locum Petri & Apostolorum qui ad hoc tenebantur, ergo &c. Item vnusquisque tenetur scire illud de quo ex officio suo habet iudicare (quia vnusquisque bene iudicat di his quae nouit &c. primo Eth.) sed papa & episcopi habent iudicare de quibuscunque subtilissimis tangentibus fidem, concilium enim talia determinat, ergo &c. Propter quod dicit Apost. ad Titu I. cap. quo oportet Episcopum sine crimine esse amplectentem cum qui secudum doctrinam est fidelem sermonem vt potens sit exhortari in doctrina sana & eos qui contradicunt arguere.
Medij autem sunt in ecclesia curati simplices & qui ex officivel ministerio habent alios docere, vt praedicatores & doctores & hi tenentur scire explicite quantum pertinet ad suum officum hoc est articulos quantum ad substantiam eorum. In difficultatibus autem vel haereticorum impugnationibus debent recurrere ad superiores. Infimi autem (vt communis populus) non tenentur explicite credere vel scire nisi quantum eis traditum ess ex maiorum doctrina & communi ritu ecclesiae qui neminem later nisi ob culpam suam ab hoc impediatur. Puto autem quod pro moderno tempore nullus potest excusari si ignoret articulum trinitatis, incarnationis, resurrectionis, ascensionis & aduentus ad iudicium, cum ex publico ritu Ecclesiae, & festiuitatum celebri solennisatione vt vulgata praedicatione omnibus haec innotescant. Cui autem nulla essent explicita, sicut nato & nutrito in deserto tenetur (quod sufficeret ex parte eius) bene viuere secundum legem naturae, quo facto Deus subueniret ei in necessariis ad salutem reuelando ea quae credere debet, vel per seipsum vel per angelum vel per praedicatorem missum.
Ad primum arg. dicendum quod non est simile de praeceptis & articulis, quia praecepta sunt de jure naturali, & nota in lumine naturali, & ideo nullus excusatur si per ignorantiam faciat contra ea, cum recta ratio naturalis dictet ea. Articuli autem sunt supra rationem, nec habentur nisi ex alterius reuelatione seu doctrina, propter quod ignorantia eorum est in toto excusabilis quo ad illos quibus non fuissent per aliquem modum expliciti, si per eonon stetisset, & nihilominus tales possent vitare errores & haeresim, non recipiendo statim audita, sed discutiendo per se & interrogando ab aliis & suspendendo assensum quousque pleniu: certificarentur. In talibus enim non est credendum omni spiritui, qui enim cito credit, leuis est corde.
Ad secundum dicendum quod non est simile de scientia, & de fide, quia scire est cognoscere effectum per causam, vel causam per effectum, & quia haec sunt in rebus, ideo nullus potest habere scientiam nisi cognoscat causam vel effectum in re, & quia ex hoc quod vnus nouit causam alicuius effectus non propter hoc alius nouit ideo lynus dicitur habere scientiam implicitam in scientia alterius, sed fides innititur auctoritati diuinae reuelanti credibilia, quibus omnibus assentit quilibet fidelis saltem in generali, & aliqua horum sunt explicita maioribus in Ecclesia scientibus sacram scripturam. Non autem minoribus, ideo minores innitentes auctoritati superiorum, vt superiores sunt in Ecclesia (quae vere est auctoritas diuina, secundum illud Lucae 10. qui vos audit, me audit) dicuntur habere fidem implicitam in fide eorum. Et ex hoc sequitur quod ex errore aliquorum maiorum nullum periculum minoribus imminet, quia non innituntur fidei personali huius vel alius qui potest deficere, sed eorum fidei, quatenus sunt rectores Ecclesiae, quam impossibile est in omnibus deficere cun sit regimen spiritussancti, ideo &c. 3
On this page