Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum articuli conueni in Symbolo
SECVNDO quaeritur vtrum articuli conuenienteponantur in Symbolo. Et arguitur quod non, quia sacra scriptura est regula fidei, cui non licet aliquid addere vel minuere secundum illud quod habetur 3 Deut. 4. Non addetis ad verbum quod ego loquor vobis, neque auferetis ab eo, sed articuli fidei pertinent ad fidem, sicut ipsum nomen dicit, ergo non debent in alia scriptura contineri, quam in sacra, non licuit ergo facere Symbolum tanquam regulam fidei, in quo articuli fidei contineantur.
Item Ephes. 3. dicitur, quod vnus est Dominus, & vna fides sed Symbolum ponitur regula fidei: ergo debet tantum esse vnum, & non multiplex, male ergo assignatur triplex Symbolum Apostolorum, Nicenum & Athanasij.
IN CONTRARIVM arguitur, qua vniuersalis ecclesia non potest errare, quum regatur a spiritu sancto, qui est spi ritus veritatis, secundum illud Io. 16. Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a patre spiritum veritatis, &c. sed Symbolum compositum est auctoritate Ecclesiae, ergo bene.
RESPONSIO. Videnda sunt tria. Primum est, quid sit articulus. Secundum est, quid sit Symbolum, & qua necessitate vel vtilitate sit compositum. Tertium est de distinctione articulorum in Symbolo contentorum.
Quantum ad primum sciendum est quod secundum Richard. de S. Victore, articulus est indiuisibilis veritas de Deo, arctans noad credendum. Dicitur autem indiuisibilis veritas, non quia fit di incomplexo, quia circa incomplexa proprie non est veritas, sequia est de complexo non resolubili in plures veritates habente speciales difficuitates. Et dicitur talis veritas articulus ad similitudinem articuli in rebus corporalibus, in quibus vocatur organum, quod non est diuisibile in plura. Quod autem est diuisi bile in talia, non dicitur articulus, sicut manus quae diuiditur in digitos non dicitur articulus, sed digitus, qui vlterius non diuiditur in alia organa, similiter veritas fidei, quae non diuiditur it plures veritates habentes speciales difficultates dicitur articulus. Dico autem plures habentes difficultates, quia cum fides fide his quae sunt supra naturam humanam, quae habent difficultates speciales articuli continent speciales difficultates, & ideo si ex vno articulo sequantur aliqua vel concomitentur quae eo credito facile est credere non faciunt nouum articulum, sicul credito quod Christus fuerit mortuus, facile est credere quod fuit sepultus: & ideo de morte & sepultura Christi non suni distincti articuli.
Quod autem additur quod est veritas arctans nos ad credendum non est intelligendum de arctatione coactionis, cum nullus credat nisi volens, sed de arctatione suppositionis, si enim volumus saluari arctamur ad credendum. Est etiam aduertendum quod articulus potes esse vel dici illud ad quod arctat nos fides ad credendum vel solum illud ad quod arctat nos sola fides. Primo modo dicitur articulus, Deum esse vnum, creatorem, omnipotentem, & quaedan talia, ad quae per fidem arctamur, quia his amotis non esset fides nihilominus tamen non tenentur sola fide, sed possunt sciri verdemonstratione. Secunde modo dicitur articulus solum illud quoexcedit rationem naturalem viatoris, vt Deum esse trinum i personis, filium incarnatum, & huiusmodi, & stricte loquendo aproprie hi soli dicuntur articuli fidei. Et tantum de primo
Quantum ad secundum sciendum est quod Symbolum dicitur a simultate vel a collectione. Symbolizare enim dicuntur aliqui quando ex pluribus partibus fit vnum conuiuium, & hoc modi a collectione triplici dicitur Symbolum, scilicet a collectione mu torum hominum in vnam fidem. Secundo a collectione praedi cantium & declarantium fidem. Tertio a collectione articulorurm ex diuersis locis scripturae, in qua tota fides quantum ad principalia credibilia continetur. Fuit autem duplex vtilitas condeno Symbolum, scilicet certa & facilior cognitio credendorum, & mi jor cautela contra fraudem haereticoru fidem corrumpentium Cum enim omnis veritas fidei in sacra scriptura diffuse conti neatur, & in pluribus locis obscure ita quod ad eliciendum clare si dei veritatem ex sacra scriptura requiritur longum studium, cu non possunt intendere omnes illi quibus necessarium est cognoscere fidei veritatem, necessarium fuit ex locis sacrae scripturae summatim ea colligere, vt sic collecta proponerenturom nibus ad credendum, ne fides simplicium per haereticos damnantes scripturas corrumperetur.
Hoc autem factum est in tribus Symbolis. Primo in Symbolo Apostolorum, quod fuit conditum tempore veritatis nondum prolatae, & ideo dicitur submisse. Secundo in Symbolo. Nicenc causa veritatis propalandae contra haereticos: & ideo in missa missa solenni cantatur post euangelium, in quo quaedam difficillima quae continebantur in symbolo A postolorum, diffusius: elucidantur. Tertium vero symbolum aeditum est tempore veritatis per haereticos concussae, sed tamen praeualentis, scilicet symbolum Athanasij, propter quod dicitur in mane pulsis tenebris, quamuis illud sit magis per modum cuiusdam doctrinae quam per modum symboli. In his autem tribus continetur ea dem veritas, sed in vno magis explicite quam in alio, secundum quod fuit necessarium propter haereses diuersas diuersis temporibus insurgentibus.
Quantum ad tertium sciendum est quod quum articulus sit veritas de deo, vt dictum fuit, aut est pertinens ad maiestatem diuinitatis, aut ad mysterium assumptae humanitatis: circa maiestatem diuinitatis tria nobis credenda proponuntur. Primum est vnitas diuinitatis: & sic primus articulus est, Credo in deum. Secundum est, trinitas personarum, & de hoc sunt tres articuli, vnus pertinens ad patrem, Patrem omnipotentem. Alius pertinens ad personam filij, Et in Iesum Christum filium eius. Alius pertinens ad personam spiritus sancti, Credo in spiritum sanctum. Tertium quod proponitur nobis circa diuinitatem, sunt opera diuinitatis, ad quae pertinent tres articuli, vnus ad opus naturae, Creatorem caeli et terrae, &c. Alius ad opus gratiae, Sanctam ecclesiam catholicam, sanctorum communionem remissionem peccatorum. Alius peruinens ad consummationem gloriae. Carnis resurrectionem, vitam aeternam, amen. Circa autem mysterium humanitatis Christi proponuntur nobis credenda septem, scilicet conceptio, natiuitas, passio, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio in coelum, & aduentus ad iudicium, 8 de his septem sunt articuli, quorum primus exprimitur. Qui conceptus est de spiritu sancto. Secundus, natus est exMaria vrgine Tertius passus sub Pontio Pilato. Quartus, descendit ad inferos. Quintus, tertia die resurrexit a mortuis. Sextus, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram dei patris. Septimus, inde venturus iudicare viuos & mortuos. Alij autem assignant distinctionem & numerum articulorum secundum numerum apostolorum, qui primum symbolum condiderunt, sed quia talis assignatio per accidens est, & minus artificialis, ideo dimittatur.
Ad primum argumentum dicendum quod supra sacram scripturam nihil addendum est quod sit dissonum sacrae scripturae ipsam in aliquo diminuens, aut corrumpens, sed bene potest addi illud quod per sacram scripturam habet amplius declarari, secundum illud Ecclesiast. 14. Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt, ea enim quae sparsim continentur in sacra scriptura, & sunt ad credendum magis necessaria vtile est de sacra scriptura excerpere, & in vnum colligere ad faciliorem instructionem simplicium, & contra versutiam haereticorum, & sic factum est per symbolum
On this page